Page images
PDF
EPUB

electionem procederent interdixit; propter quod cum eligere non audeant, Sedis Apostolicæ remedium implorarunt. Cum igitur non prosit statuta in ecclesiis fieri, si ea, maxime utilia, non serventur, Fraternitati tuæ mandamus, quatenus his non obstantibus, quæ per prædictum episcopum taliter sunt præsumpta, facias ad præbendam dicti cantoris per eos ad quos jus eligendi spectare dignoscitur, idoneum eligi, in diaconatus, vel sacerdotii ordine constitutum.

TITULUS II

DE RESCRIPTIS (1).

Aibati, et Priori sancti Projecti, et I. de villa Wade (a) Canonico Sancti Quintini (b), Noviomensis.

CAPUT I.

Capituli sanctæ Crucis Cameracensis exhibita nobis petitio declaravit, quod (c) Re

num, in can. puellæ 20, Q. 2, quod est frequentius, et in jus certum transiit, nempe ut qui ad sacerdotium promoveri statim teneantur, annum tamen habeant, cap. licet canon, de elect., in 6.

(1) Même titre dans la Compilatio Prima. Dans les Décrétales Grégoriennes, de Rescriptis, forme le tit 3.

(a) Inscriptio hujus cap. ostendit quam falsa sit illa quæ est in editione Decretalium Gregorii, cap.30,hoc tit. Episcopo Legionensi, alias, Leodiensi, utraque nullo pacto congruit. Hujus correctioni multi perperam insudarunt. Vera inscriptio in duobus MSS. abbali et priori, vel propriori sancti Projecti, et I. de villa Wade Canonico sancti Quintini Noniomensis. Abbatia S. Projecti, ordinis S. Benedicti, Noviomensis diœcesis, in suburbio sancti Quintini. Vide Chronicon Cameracense, lib. III, cap. 3. Duo sunt S. Projecti, unus martyr cum S. Thyrso, in Martyrologio Rom., et in Breviario Toletano S. Isidori; alius episcopus Arvernensis et martyr, qui et Præjectus vocatur ab Usuardo et a Sigeberto, in chron., anno 670, vulgo S. Prix, Dubium cui hæc Abbatia dicata.

(b) Canonico Sancti Quintini. Sancti Quintini fanum præcipua olim Veromanduorum comitum sedes, ejusdem dioecesis Noviomensis. Augusta Veromanduorum male credita a Josepho Scaligero, in Noticia Galliæ, nihil enim restat ex hac civitate olim episcopali (et translata Noviomum a sancto Medardo, 14 episcopo Noviomensi) quam cœnobium et abbatia insignis ordinis Præmonstratensis inter Peronam, et sancti Quintini Fanum hodie nomen retinet Vermand Abbaye. Robertus Conalis, et P. Divæus in libello antiquitatum Belgii.

(c) Revardo. Falsum est igitur quod scribit Raimundus de Callimacho.

(d) Archidiaconum Tornacensem. Male Archiepiscopum Tornacensem a Raimundo. Tornacum non est archiepiscopatus, sed episcopatus suffraganeus Remensis; imo antiquitus Tornacum unitum fuit Noviomensi, anno 528, sub D. Medardo usque ad annum 1146, quo, procurante D. Bernardo proprius ei redditus fuit episcopus, sexaginta annis ante Honorium nostrum. Buzelinus

vardo, clerico Novionem. Dioecesis, super præbendali beneficio in eorum ecclesia obtinendo, nostras ad eos monitorias, et demum præceptorias litteras impetrante, Balduinus, clericus Tornacen. dioecesis, contra eos super consimili beneficio in eadem sibi ecclesia conferendo ad (d) J. Archidiaconum Tornacen. et ejus collegas, de prædictis litteris non habita mentione, executorias a nobis litteras impetravit, qui, post appellationem ad nos interpositam, in eos suspensionis sententias protulerunt; ac dictus R. super executione mandati nostri, pro eo facti, ad scholasticum sancti Quintini Noviom. et conjudices ejus, obtinuit scripta nostra, qui tulerunt suspensionis et excommunicationis sententias in eosdem. Unde nobis humiliter supplicarunt, ut quum in eadem ecclesia duodecim tantummodo sint præbendæ, et ob hoc non sine magno gravamine simul providere possent, utque faceremus easdem

lib. V, Annal. Gallo-Flandriæ. Hunc archidiaconum quidam existimant esse Jacobum Pantaleonem, qui deinde Patriarcha Hierosolymitanus, ac postmodum Pontifex Max. Urbanus IV, nuncupatus.

Hoc capitulum magnam peperit contentionem inter interpretes, et alias pro cathedra vacante in nostra universitate Tolosana in argumentum publicæ disputationis per triduum, ut mos est, præscriptum fuit. Cujus ideo lubentius hypothesim propono, quod omnes fere in hac parte peccarint, eo quod hujus antiquæ compilationis fidem non haberent.

Rævardus, clericus Noviomensis ecclesiæ, pro præbenda obtinenda in ecclesia S. Crucis Cameracensi, litteras monitorias ac præceptorias ad capitulum et canonicos Cameracenses impetrat. Postea Balduinus, clericus Tornacensis, pro eodem executorias litteras impetravit ad Jacobum archidiaconum Tornacensem, et ejus collegas, seu concanonicos scriptas, nulla facta mentione litterarum, quas Rævardus obtinuerat. Nolentibus canonicis Cameracensibus parere hujusmodi mandato, Jacobus et ejus socius suspensionis sententiam in eos tulerunt, licet jam ipsi ab executoriis litteris appellassent. Deinde Rævardus prædicto facto, id est petitione sua, per litteras præceptorias et monitorias facta, ad scholasticuin sancti Quintini et conjudices pariter executorias ab Honorio impetravit, qui quidem etiam sententiam suspensionis, et excommunicationis in eosdem Cameracenses canonicos tulerunt. Unde hi ad summum Pontificem recurrunt, et repræsentant duodecim tantummodo esse præbendas in dicto capitulo ex statutis jurejurando confirmatis; et ita sine magno Ecclesiæ dispendio utrumque, Rævardum scilicet et Balduinum præbendam non posse obtinere. Rogantes insuper ut sententias excommunicationis et suspensionis revocare dignaretur, eo quod in utrisque litteris expressum esset, ne ecclesia Cameracensis in alterius receptione damnum sentiret. Ideo Honorius respondet, ei tantum præbendam assignandam fore, qui prius mandatum reportavit, sublata etiam sententia excommunicationis et suspensionis. Ex hac conclusione Honorii lis magna inter

sententias relaxari, et provideri eorum alteri in eadem ecclesia de præbenda : præsertim cum in utriusque litteris clausula illa contineretur inserta, nisi eadem ecclesia de mandato nostro foret in alterius receptione gravata. Quocirca disc. v. m. quatenus eo recepto in canonicum et in fratrem, assignatoque sibi beneficio præbendali, qui ad eos prius Apostolicum mandatum reportavit, præfatas sententias juxta formam Ecclesiæ, sublato appellationis obstaculo relaxetis, alteri super præbendali beneficio in eadem ecclesia silentium imponentes (1). interpretes exarsit, qui fere omnes hæc verba : qui ad eos prius mandatum apostolicum reportavit, interpretantur de eo qui primus judicibus delegatis præsentavit; eo quod verbum, reportare, pro, præsentare sumi videatur, ut colligitur ex cap. ex parte 2, hoc tit., apud Gregor., et ex cap. suggestum. eod., in I compilatione. Cum autem, inquit persenserint illos rediisse, et litteras nostras reportasse. Verumtamem pugnantiam cap. ex parte, cap. constitutus, et cap. cæterum. de offic. et potest. judic. deleg., et aliorum similium tollere non erit difficile, si reportare, sumatur pro, obtinere, ut sane existimandum est. Nam in L. etiamsi, Cod. mandati, hæc verba, contrariam sententiam reportaverunt, snmuntur pro habuerunt, et in L. ult., C., ad senatusc. Turpillian., reportare vindictam est, obtinere sententiam, juxta mentem senatusc. Turpiliani. Ita quoque Sipontinus grammaticus interpretatur, nec hanc vocem barbaram esse ullus bene sentire potest. Tullius pluribus in locis, Victoriam reportare, pro, referre, ait. De his me monuit charissimus frater meus præses Tolosanus. Cum vero denotatur præsentatio, non, reportare, sed apportare ad aliquem dicitur, ut in cap. 2, sup., in I. Compilat., vel potius asportare, ut est in meo MS Bernardi Papiensis. Et ita manebit jus certum in beneficiis obtinendis, ut qui prior sit tempore, potior sit jure, et data obtenti, non oblati rescripti_inspiciatur, cap. eam te, de rescript. Hoc addo, Honorium in hoc cap. tempus præsentationis non inspicere, sed quia Rævardum prius mandatum obtinuisse ei constabat, in ejus gratiam concludit: et ita non tam de jure, quod certum erat, quam de facto respondit. Idque probat ex eo, quod Balduinus, non facia mentione litterarum Rævardi, executorias falsa suggestione obtinuerat, quas nullius facit momenti, cap. dilectus, de præbend., et dicto cap. ex parte. Favet et sensus horum verborum, qui prius mandatum reportavit, ut vox, prius, non sit adverbium, sed comparativum, id est, prius mandato Balduini, prius tempore.

(1) Ce chap., dit Cironius, fut naguère, à Toulouse, l'objet d'un grand débat, lorsqu'il s'agissait de la collation d'une chaire dans l'Université. Ce débat académique aurait d'autant plus lieu de surprendre que la Décrétale d'Honorius, en 1220, a été précédée de deux autres dans le même sens, l'une d'Alexandre III, en 1180, cap. Ex parte, 2, de Rescriptis, l'autre d'Innocent III, en 1214, cap. Pastoralis, de Privilegiis. Nous ajoutons sur la même question la règle 18 de la Chancellerie Romaine S. Pontificis non est intentio quod per quamcumque signaturam, seu concessionem, aut gratiam vel litteras Apostolicas..., etiam proprio motu et ex certa scientia, ac etiam ante motam

R. de Porta (a), et Magistris I. de Mand. Majoris ecclesiæ et R. Sanctæ Mariæ Magd. Canonicis Morinens.

CAPUT II.

Referente dilecto F. Metensi (b) Scholastico, nos noveritis accepisse quod magister W. de Brimot, Lingon. canonicus, nuper super Scholastica Metensi, ad priorem de Claromonte, et conjudices ejus, Tullen. et Lingon. diœces. commissionis a nobis litteras (c) pro magistro G. de Burmet Met. canolitem, a Sanctitate sua emanaverint, vel de ejus mandato faciendas, nulli jus sibi quæsitum quomodolibet tollatur. Unde in Rescriptis gratiæ hæc clausula subintelligenda: Salvo jure alterius.

(a) R. De Porta et Magistris J. de Mandires majoris ecclesiæ, et R. sanctæ Mariæ Magdalenæ canonicis Virdunensibus. Ita enim legendum, non, ut in uno SM., canonicis Morinensibus. Civitas episcopalis Verodunum, vel Virdunum, vel Verdonensium Scaligero, vel Vereduna Papyrio Massono, ex Fortunato, ad Mosam, sub Trevirensi. Habet ecclesiam cathedralem dicatam B. Mariæ, et aliam B. Mariæ Magdalenæ, quam Hayno 38, Episcopus Virdunensis construxit, et Leo IX Pontifex Max., rediens e concilio Remensi, dedicavit VII Id. Octobr., an. 1050, sedente Theodorico 4, Virdunensi episcopo. Anselmus in Histor. Leodiens. Præsul., cap. 56. Richardus tamen de Wassemburgo archidiaconus Virdunensis, in Antiquitat. Galliæ Belgica, refert fundationem dicta ecclesiæ Collegiatæ B. Magdalenæ, factam fuisse ab Ermenfrido archidiacono Virdunensi in capella B. Magdalenæ alias constructæ a sancto Magdalueo, in loco, Vetus Monasterium, vocato, sub dicto Haymone, anno 1026.

(b) Scholastico. Scholasticus, sive Magister Scholarum quis sit notum est. In omnibus ecclesiis erat presbyter scholasticus, qui theologus deinde dictus fuit, ut constat ex concilio Meldensi Can. 35, ad differentiam alterius scholastici, qui puerorum curam habebat, et humanioribus litteris incumbebat, concil. Mogunt., Can. 45, et in Capitularibus Caroli M. lib. I, cap. 72. Quibus quidem præbendæ erant assignatæ nec solum in episcopalibus, sed etiam in monasteriis, hoc tritum est. Unde conqueritur apud Alexandrum III, abbas sancti Petri de Montibus, quod magister scholarum Catalaunensis ecclesiæ in terra sua, seu intra fines sui monasterii scholarum magisterium vindicaret, ut patet ex Epist. 44 Alexandri III, in editione Sirmondi. Hunc scholasticum, sive magistrum scholarum eumdem cum primicerio esse, certo indicat hæc epistola, sed et nomine primicerii cantorem, seu præcentorem sumi, fuse tractavi ad Titul. de Primicerio.

(c) Commissionis Litteras. Dicuntur vulgo litteræ Commissionis et Commissoriæ, ut in cap. 3 et ult., sup. in I Compilat., ex quo Raymundus eod. tit. supressit vocem, Commissorias. Aliquando verbo unico dicuntur, Commissiones, cap. 15, sub., in III Compilat.; sicut Præceptoriæ dicuntur, Præcepta, in cap. 3, sup. in 2. Præceptum, est mandatum et imperium, Can. quod præcipitur, 14, q. 2. Sunt et aliæ litteræ Confirmatoriæ, de quibus in cap. 1, sup., hoc tit., in III Compilat.

nico, nunc cantore Tullensis ecclesiæ im- non nobis, qui omnium habere memoriam petravit, solo in eis Metensi primicerio non valemus, quum divinum sit potius, quam nominato, et illa generali clausula, et qui- | humanum. In litteris siquidem per quas dam alii, subsecuta; quumque procurator ipsius primicerii (d) litteris contradixisset, idem præfatus magister W. coram magistro (e). Q. capellano nostro, tunc temporis litterarum hujusmodi auditore promisit, quod primicerius ipse non conveniretur ullo unquam tempore per easdem; sicut tam ipsius auditoris, quam præfati magistri W (f). patentes litteræ manifestant: nunc

olim tibi mandavimus, ut dil. f. C. qui in spe provisionis tuæ frustra diutius laboravit, in Attrebatensi ecclesia provideres, hujusmodi clausula continetur, securus quod pro nullius tibi provisione gravamen de cetero inferemus. Nuper autem nobis insinuare curasti, quod prædictus audax postmodum ad te super provisione sua nostras litteras monitorias et præceptorias im

mentione. Quare nobis humiliter supplicasti, ut super eo fatigari ab eo contra tenorem sæpe dicta clausulæ non. sinamus. Nolentes igitur ea irrita facere quæ de nostris labiis processerunt, de admonitione et præcepto hujusmodi tanquam per veri suppressionem obtentis reddimus absolutum, ita quod ab eodem J. C. contra tenorem prædictæ clausula ulterius non vexeris.

autem prædictus cantor auctoritate hujus-petravit, de clausula supradicta non habita modi litterarum convenire conatur Scholasticum memoratum. Quare idem nobis humiliter supplicavit, ut quum in hac parte manifesta sit malitia supradicti cantoris, qui sola ea causa primicerium nominavit, ut per subjectam clausulam trahere posset in causam æquales ipsi primecirio, vel minores, ipsum de hujusmodi fraude non sineremus commodum reportare. Quum ergo nemini patrocinari debeat fraus et dolus, disc. v. m. quatenus, si præmissis veritas suffragatur, prædictas litteras nuntietis nullius esse valoris, revocantes in statum debitum quidquid forte occasione ipsarum inveneritis esse factum.

(g) Episcopo Attrebatensi.

CAPUT III.

Qui nostras per suppressionem veri litteras impetrantes illarum commodo carent, cum veritas referatur, id sibi debent imputare,

(d) Litteris contradixisset. Nondum lis erat contestata, sed tantum apud judices facta narratio, et subsecuta responsio, cap. unico, delit. contest. cap. dudum. 22. de elect.

(e) O. Capellano nostro. De eodem O. capellano idem Honorius scribit ad abbatem et conventum Cassinensem, se ad reformandum monasterium mittere Raynerium, pœnitentiarium, et O. capellanum suum apud episcopum Apamiensem, anno 1217. cap, 6.

(f) Patentes litteræ manifestant. Cantor promiserat de non conveniendo scholastico, et ita litteris a procuratore suo obtentis renunciavit; postea contrarium agens, de fraude et dolo commodum referre parans non est audiendus, cap. per tuas, de probat. et cap. litteras. de præsumpt

(g) Atrebatens episcopo. Rodulpho Cardinali, qui sedit ab anno 1203. usque ad 1220. vel Pontio, qui ab anno 1220. usque ad annum 1231. Attrebatum, vel Origiacum olim sub Remensi, nunc sub Cameracensi. Multis seculis hic episcopatus unitus fuit Cameracensi, sed Urbanus secundus proprium pastorem præfecit in concilio Claromontensi anno 1194. post mortem Gerardi II. Cameracensis episcopi XXXIII. Miræus in Fastis Belgicis.

(1) Ce titre est aussi le III de la Compilatio

TITULUS III

De Consuetudine. Parisiensi Capitulo. (1)

CAPUT I. (h)

Cum consuetudinis, ususque longævi non sit levis auctoritas, et plerumque discordiam pariant novitates, auctoritate præsentium vobis inhibemus, ne absque Ven. f. n. episcopi consilio et consensu immutetis ecclesiæ vestræ constitutiones, et consuetudines prima, mais il est le titre IV des Décretales Grégoriennes.

(h) Hoc cap. insuit compilationi suæ Raymundus in cap. 9. cod tit, sed perperam omisit, tò, Consilio. Siquidem non abs re Honorius dixit capitulum Parisiense Constitutiones et consuetudines absque concilio et consensu episcopi immutare non potuisse. Utrumque sæpius desideratur, utpote cum res de qua est quæstio utrosque tangit, scilicet et episcopum, et capitulum. Aliquando tantum consensus, quod sedulo expendendum est, ut docui ad eumd. tit. in Paratillis. Ne scilicet una pars aliquid in præjudicium alterius faciat, ut hic ait pontifex. Episcopus et capitulum corpus ecclesiæ componunt; ille caput, canonici membra, et fratres nuncupantur; ideoque apud Græcos πpoediEVOVTEC episcopi vocantur, id est senatus Ecclesiastici Præsides, ab exedris, seu peristyliis et claustris ecclesiarum, in quibus olim omnes conventus et synodi fiebant, ut alias docui. Canonici vero dicuntur συγκαθέδροι, vel συμπονοι, Assidentes et Consiliarii in omni tractatu, cap. tua, de his quæ f. a Præl. sine cons. Et quomodo consilium vel consensus adhiberi debeat, notat glossa in cap. cum olim. de arbitris.

vestras approbatas, vel etiam novas indu- | hujusmodi habere videtur speciem pravitacatis, irritas decernentes, si quas forte fecistis in ipsius episcopi præjudicium, postquam est regimen Parisiensis Ecclesiæ adeptus.

Capitulo Laudunensi (a).

CAPUT II.

Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod prætextu cujusdam consuetudinis, ut dicitur, juramento firmatæ, a singulis quos in ecclesia vestra canonicari contingit, unum scyphum argenteum exigitis, et etiam extorquetis, eis fructus præbendarum suarum, nisi consuetudinem jam dictam adimpleant, denegando. Quia igitur consuetudo

(a) Hoc cap. optime congruit cum cap. Jacobus, 44, ext. de simon. in quo canonici partem redituum præbendæ recusabant, quod juxta consuetudinem prandium habere deberent: quam consuetudinem damnat ibi Gregorius IX, sicut hic Honorius de scypho argenteo præstando. Ita in antiquitatibus Viennæ statutum est in generali capitulo sancti Petri, ut ante susceptionem habitus monastici, qui admittebatur traderet unum scyphum, et unum Cochlear argenti boni, ponderis unius marki, et 12 ulnas mapparum. Quicquid autem pro introductione et immissione in ecclesiam et in sedem, et stallum requiritur, etiam cap. quum in Ecclesia 9, de simon., damnatur., Hoc jus aditiale quidam vocant ἐμβατίκον, Malaxus εμφανιστικόν, Novella Justin. 56, ut et quod ab episcopis in introitu præstatur ἐνθρονιαστικόν vocat Nov. 56, vel etiam dicitur cathedraticum, vice versa ab eo quod episcopi exigunt ab aliis. Quare illud prohibeatur, exponitur satis in tit. de simon. Verùmtamen citra crimen est, si episcopus, vel clericus post consecrationem, vel receptionem quidquam offerat, quia non est emptio, sed oblatio, ἐπειδὴ τοῦτο οὐκ ἔστιν ἀγορασία, àλλá πpóspopa, inquit Novella 123, cap. 3, et ita sentit Balsamo ad Can. 5, Synodi 7, xal taŭTA HÈV ὁπόταν τὶς αὐθαιρέτως προσαγάγη ἐν ἐκκλησίᾳ οἱα δὴ τινα πράγματα. ἃ τίνα καὶ οἱ λαμβάνοντες ἀποκριμαστικῶς λαμβάνουσι, καὶ οἱ διδόντες ἀνευτύνως διδόασιν. id est : Et hæc quidem quando quispiam sua sponte in Ecclesiam res aliquas tulerat, quas et qui accipiunt citra ullum præjudicium accipiunt, et qui dant in pænam non incidunt. Imo ulterius progreditur Justinianus in dicta Novella; et tam Papam Romanum, quam ceteros patriarchas et episcopos ad pecuniæ præstationein teneri dicit. Innocentius III autem, pravas exactiones, non pias consuetudines damnat in cap. ad audientiam, 42, de simon., quæ scilicet non in privatorum commodum, sed ecclesiæ vertuntur; quia tales consuetudines non damnat Justinianus, imo pro salute animæ talia offerre hortatur, cap. 25, Novel. 123. Talia sunt capella per archiepiscopos et episcopos metropolitanis et cathedralibus ecclesiis, et capitulis dandæ : de quibus vide concilia Tarraconensia annorum 1331, 1369, 1391 et 1543, quas ita rigide exigunt, ut velint dictos Prælatos teneri ad eas capellas persolvendas incontinenti, et in adeptione possessionis ecclesiarum suarum; et pro traditione earum, PATROL. TOME I.

tis, et continet turpitudinem manifestam; universitati vestræ districtius jubemus, ut prædictam consuetudinem irritari faciatis de cetero, nec ejus occasione alíquid exigatis, aut subtrahatis aliquibus suarum redditus præbendarum (1).

Magistro Jacobo capellano, et Pænitentiaro nostro, Apost. Sedis legato (b).

CAPUT III.

Venerabilis f. n. archiepiscopus (c) Cassellensis exposuit coram nobis, quod in provincia sua detestandæ (d) consuetudinis vitium per Anglicorum insolentiam inolevit; quod videlicet si Anglicus aliquid amittit, et jurat illud ab aliquo Hibernensi sibi esse

capitulis pignora aurea, vel argentea, quantitatem dictorum ornamentorum valentia deponere (facultate capitulis concessa, quod si intra annum non satisfecerint, vendito pignore per capitula adimpleatur) aut trecentos florenos pro dictis capellis dare, aut jocalia æquivalentia, magis ecclesiæ necessária tradere. Talia quoque sunt omnia illa, quæ offerri ecclesiae solent, φίαλαι. ἐκπώματα, θυματή ρια, χρύσιδες, ἀργύριδες οινοχόαι ἀμφορίσκοι. id est, Phiala, pocula, thuribula, aureæ argenteæque phiala, cyathi, amphora, quæ omnia tà άvalýμzta nuncupat Pollux, lib. I, cap. 1.

(1) La coutume condamnée par Honorius semblait n'être pas exempte de Simonie, cap. In ordinando, 9, de Simonia; cap. Non satis, ib.

(b) Hoc caput quæstionem ab archiepiscopo Cassellensi in Hibernia mota tractat.

(c) Cassellensis. Seu Cassiliensis, cum aliis tribus Armachano, Dubliniensi, et Tulmiensi episcopatibus, fuit in archiepiscopatum erectus in concilio habito, auctoritate Apostolica, anno 1152, sub Eugenio III, in Hibernia celebrato, ut scripsit Silvester Girardus Cambrensis, cap. 20. Appendicis. (d) Consuetudinis. Tollit Honorius pravam consuetudinem, qua si Hibernus furti accusaretur ab Anglo, et hic juraret Hibernum furtum commisisse, adhibitis sex testibus cum juramento, Angli juramentum et accusationem veram esse, ipsius Angli accusatoris dicto staretur; nec tamen Hibernus per 30, vel plures testes suam innocentiam purgare posset. Contra vero, si Hibernus furti Anglum accusaret, et juramento accusationem adstruere vellet, ab Anglis non reciperetur. Vult autem Pontifex omnium, sive divitum, sive pauperum causas æqua lance judicari, et paria delicta inutua compensatione, id est pari jure tolli, ut dicitur in cap. penult. de adulter. Ideo jure Longobardorum, judices qui dicebantur pares adhibebantur, ut par esset judicium, par jurisdictio, nec litigantium unus plures quam adversarius testes adhiheret, lib. III, tit. 8, legum Longobard. Fulbertus, Epist. 96. Fridericus tamen Imp., circa testes adhibendos differentiam posuit, ut si ageretur de causis comitum fidem facerent quatuor barones, aut octo milites, aut sexdecim burgenses; si contra baronem ageretur, duo barones, aut quatuor milites, aut octo burgenses, et sic de cæteris pro conditione personarum; excepto tamen læsæ majestatis crimine, in

surreptum, sex Anglicis juramento firmantibus, quod creditur ejus verum existere juramentum; Hibernenses licet innocentes sint, et bonæ opinionis ac vitæ, suamque super objecto crimine innocentiam per triginta testes, vel plures, sint purgare parati, ad restitutionem coguntur nihilominus, tanquam fures. Si vero aliquid Hibernenses amittunt, et pro certo sciunt quod Anglicus surripuerit illud eis, idque suis velint astruere juramentis, Anglici eorum juramenta recipere contradicunt, et sic utroque casu conculcata justitia, ecclesiis, ac eorum hominibus grave præjudicium generatur. Quum ergo pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile sit apud Dominum, disc. t. m. quatenus non obstante præfata consuetudine, vel potius corruptela, quam censemus penitus abolendam, dictis Anglicis

quo omnium accusatorum et testium conditio exæquata erat. In legibus Salicis, idem fere servabatur. Si Romanus homo Francum exspoliasset, sexaginta duobus solidis culpabilis judicabatur; si vero Francus Romanum, triginta solidis, tit. 15, legum Salicarum similiter tit. 34, si Romanus Francum ligasset sine causa solidis 30; si autem Francus Romanum, quindecim plectebatur.

Nec mirum est, cur in crimine furti minor testium numerus ab Anglis contra Hibernos adhibebatur. Ratio est imprimis, quia hæ duæ nationes sibi invicem infensæ semper fuerunt, maxime postquam Henricus II, rex Angliæ, Hiberniam subegit: ita ut nec connubia secum miscerent, ut scribit Richardus Stanihurstus, lib. III, de reb. Hibernicis. Qui etiam refert, lib. III, tanto odio Hibernos in Anglos excandescere, ut eos a mangonibus et piratis captivos emerent, ut deinde in catastis tanquam in nundinis pecudes venales haberent, contra quam pravam consuetudinem Armachiæ á pontificibus Hibernis concilium fuit celebratum. Verum probabilior ratio est hujus consuetudinis, quam refert Honorius hoc tit., quod gens Hiberna valde furtis et latrociniis dedita esset. Refert enim Guillelmus Neubrigensis, Lib. III, cap. 9, de rebus Anglicis, se a quodam episcopo Armachano accepisse, eam gentem eo superstitionis devenisse, ut se obsequium Deo præstare crederet, si per anni circulum, ex furto et rapinis congereret, quod in paschali solemnitate profusissimis, tanquam ad honorem dominicæ resurrectionis conviviis absumeret.

(1) Le Pontife statue sur une coutume en matière civile criminelle, devenant mixte à cause du

serment.

(a) Ilic inseritur alia constitutio Friderici. Voluit Honorius prævenire ingratum ejus animum beneficiis, constitutiones ab eo editas, huic juris canonici compilationi inserendo, quæ et habetur adjecta in Cod., tit. de furtis, et ad quam pertinet vexata lex aiwots, ad L.Rhod., in cujus intellectu liceat mihi aliquantulum spatiari, ne materiam prætermittere videar in qua præclara ingenia sese exercuerunt. Ne ulli liceat alienum naufragium colligere, etiam fisco, ut statuit Constantinus in 1. 1. C. de naufragiis. Lege siquidem Rhodia cavetur de rebus naufragio direptis, ne eas liceat

expresse inhibeas, ne talia de cetero attentare præsumant: sed potius ab hujusmodi perversitate cessantes, pusillum et magnum pari permittant judicio judicari, et examinari divitum causas, et pauperum æqua lance, quum in judicio divinitus interdicta sit acceptio personarum (1).

Fridericus Romanornm Imperator, cunctis quos clementiæ suæ regit imperium (a).

CAPUT IV.

Hac edictali lege, et infra. Navigia quocumque locorum pervenerint, si quo casu contingente rupta fuerint, vel ad terram perveniant, tam navigia, quam navigantium bona integre illis serventur ad quos spectabant, antequam navigium hujusmodi periculum incurrisset, sublata penitus omni

unicuique colligere; non enim dominus desinit esse dominus, L. ult. de incend. ruin. nauf., et L. Pomponius, penult. de acquir. rer. domin. Quæ lex omnibus gentibus placuit; ita ut imperator aliis legibus uti noluerit: quum propter earum antiquitatem, quas à Rhodiis acceperunt Romani, Strabone et Tullio auctoribus: tum propter utilitatem et æquitatem qua de causa, imp. Antoninus hanc legem esse dominam maris ait, ó ôè νόμος τῆς θαλάσσης, ἐγὼ μὲν τοῦ κόσμου κύριος, ipse orbis dominus, hoc encomio ei summam auctoritatem tribuere voluit. Quod vero in dicta L. ážiwolę refertur, de Publicanis Cyclades insulas habitantibus, notandum, quod piratis et latronibus eos comparet, quia id genus hominum qui vectigalia populi romani conducebant (ut sunt portoria, salinæ, metalla, et similia quæ describuntur in L. interdum, § species, de publicanis) rapinis valde erat assuetum; ideo et Cæsar, ut sibi Asiaticos conciliaret, eos publicanis, qui Asiam acerbissime habuerant, liberavit vectigaliaque in tributi formam redegit: τοὺς γοὺν τελώνας πικρότατα σφίσι χρωμένους ἀπαλλάξας ἐς φόρου συντελείαν τὸ συμβαῖνον ἐκ τῶν τελῶν κατεστήσας, ut refert Dio Cassius, Lib. XLII. De his Symmachus, quos Publicanos, et Mancipes vocat, Epist. 60 et 63, Lib. V. Cyclades vero sunt in mari Egeo, quarum caput esse Rhodum bene annotat Cujacius, ad Novell. 41 et 123, in qua per præsidatum Insularum intelligit Rhodum; Insularum Metropolim vocat Papias: quas Plinius Lib. VI, cap. ult., Lib. IV, cap. 12, sic dictas ait, quod in orbem longioribus tamen spatiis circa Delon sint positæ: sed cur, in dicta L., dicitur hoc naufragium contigisse ἐν τῇ Ιταλία quum longissime distent Cyclades ab Italia? Docti viri, Samuel Petitus legendum ev Texig, quæ est una ex Cycladibus, Gothofredus Ev Ixapia, putaverunt si conjecturis locus dandus, probabilius legerem ἐν 'Ατταλίᾳ, quæ est urbs Pamphyliæ, hodie Satalia, non multum a Cycladibus distans, de qua in Novell. Leonis Philosophi. Nec mirum si publicani frequenter excurrerent in hunc sinum, naufragiis valde infamem, qui ideo dicebatur Vorago navium, et in quo periclitatam fuisse Helenam Constantini matrem conjicere possumus, dum ab Hierosolyma Constantinopolim rediret, unde eam unum ex quatuor Domini clavis, quibus cruci affixus fuerat, illuc projecisse, ut tranquil

« PreviousContinue »