Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Divulgata per orbem erat fama oraculi quod ab Jove Ammone prodierat, Alexandrum Macedonem brevi ad se venturum, quem filium esse confitebatur suum: sollicitari hinc ad obsequium terræ reges principesque, ut sibi conciliarent inter se certare muneribus. Præcipue Ptolomæus, Ægypti rex, dei sui filium veneraturus magnam pecuniæ vim parat, quantum vectigalis una die ex Nili ostiis et Memphiticæ urbis portoriis collegisset. Erant vero cujusque generis pecuniæ ex rebus omnibus hinc inde collate ad aliquot talentorum millia : id totum sine delectu, zenii nomine, ad Alexandrum deferri curat. Obtulerunt sponte veterinam operam mulus, equus, asinus et camelus, qui pecuniam cum fide convectandam susce pere. Hi vix biduum a Memphi progressi, facti sunt obviam Leoni, qui et ipse, intellecto Herculis cultu quem Macedo suscepisset, dum rebus studet suis, regem salutaturus in Macedoniam tendebat. Data itaque et accepta hinc inde salute, quum destinatum, ut fit, omnes iter enarrassent, adsciscitur comes Leo quasi custos atque præsidium adversus latrocinantes affuturus. Hic de pecuniis certior factus, habere dixit se quoque certam drachmarum summam quas pro commeatu ferret, sed esse illas sibi plurimum incommodas, quod oneribus gestandis nequaquam assuetus esset. Rogat itaque oneris additamentum, leve singulis futurum, inter se depar titum suscipiant, magni hoc beneficii loco habiturus. Obsequuntur illi officiosissime, ac paucas admodum illas Leonis drachmas inter se divisas in sacculos quisque suos admiscent, iterque mox continuant suum. Venerant in pingues Asiæ campos, cum Leo, armentorum multitudine conspecta, dies aliquot ibi commorari e re sua fore designavit, simulataque lassitudine, aliquot dierum quiete sibi opus necesse dixit, quasque deposuerat pecunias reposcit. Illi, adapertis confestim sacculis, ipsum quæ sua essent sibi desumere licere inquiunt. Leo quum plerasque alias magno numero drachmas eadem nota signatas in unoquoque sacculo conspexisset, læto magnoque rugitu edito: « Drachmæ, inquit, meæ multas admodum drachmas singula peperere. Atque mox quotquot erant suis similes abstulit pro suis. (GILBERTI COGNATI Narrationum sylva, p. 98.)

[blocks in formation]

Que j'en ai rencontré, dans l'histoire de nos troubles civils, anciens et modernes, de chevaux qui ont voulu se venger du Cerf et qui s'en sont vengés ! Mais leur vengeance leur a coûté la liberté. Que leur avait fait le Cerf? Je ne sais. Peut-être les avait-il heurtés de ses cornes, Le Cerf est un animal hardi et fier; il porte haut la tête. Vous savez que déjà un jour

Un animal cornu blessa de quelques coups

Le Lion, qui, plein de courroux',

bannit de ses États tous les animaux cornus. S'étant fait une affaire avec le Lion, le Cerf a bien pu s'en faire une avec le Cheval, et comme celui-ci ne pouvait pas se venger par lui-même, il s'est adressé à l'Homme : grande faute. La charité nous prescrit de remettre les offenses qui nous sont faites; la politique, d'accord avec la charité, par un autre motif nous prescrit aussi de remettre les offenses qui nous sont faites, celles surtout que nous ne pouvons pas venger nous-mêmes. La vengeance est funeste à qui l'emprunte. Je sais bien ce que vous m'allez répondre : Le parti contraire au nôtre est insupportable, injuste, violent, déprédateur. - Si nous pouvons le vaincre, vainquons-le; mais si nous ne pouvons pas le vaincre nousmêmes, contentons-nous de lutter contre lui. - Nou, il faut l'anéantir. Et comment? - Créer un dictateur, lui confier un pouvoir absolu, suspendre toutes les lois. — J'entends:

L'Homme lui mit un frein, etc.

Enfin nous l'emportons, notre ennemi est vaincu; et maintenant remercions le dictateur à l'aide duquel nous avons remporté la vic

toire :

Et cela fait, le Cheval remercie
L'Homme son bienfaiteur, etc.

Cheval, mon ami, vous êtes un bel et brillant animal; mais vous êtes trop naïf, si vous avez cru que celui que vous preniez pour votre sauveur ne voudrait pas être votre maître. Vous avez voulu

1. Livre V, fable Iv, vers 1 et 2.

satisfaire votre haine : soit! vous n'avez plus d'ennemi; mais vous avez un maître, et le fabuliste vous dira une autre fois que

Notre ennemi, c'est notre maître1.

D'ailleurs, Cheval, mon ami, vous étiez fait, par vos bonnes et par vos mauvaises qualités, pour le métier que vous allez faire. Vous aimez le luxe des harnachements, vous portez la selle à merveille; vous vous redressez d'un air magnifique; vous savez enfin mieux caracoler que vous cabrer: Cheval, mon ami, vous étiez né pour avoir un cavalier. De plus, vous aimez la bonne litière et la bonne nourriture. Vindicatif, vaniteux et voluptueux, trois causes pour vous de domesticité. L'Homme vous eût fait tort, s'il vous eût laissé retourner en votre séjour sauvage. (M. SAINT-MARC GIRARDIN, xvre leçon, tome II, p. 68-70.)

XX. - Page 329.

(Livre IV, fable xvi.)

DIABOLUS ET FENERATOR.

Fenoris exactor simul et malus angelus ibant,
Ferret ut hic homines, ferret ut alter opes;
Prætereuntque domum qua flenti irata puello,

« Trux ferat ut Dæmon te modo, » mater ait.
Ille monet Genium : « Tibi deditur, i, puerum aufer. »
Cui cunctabundo sic ait ore Satan:

« Quæ dixit nato, non dixit seria, mater;
Cor aliud sentit, vox aliudque sonat. »
Perrexêre. Venit cerdo, quem debita poscit;

Debitor huic animis exstimulatus ait :

« Te malus ut Dæmon rapiat cum fenore ad auras ! »
Tunc comiti Genius sic ait ore malus:

« Hic vero loquitur modo seria, deditus es mi. »
Dixit, eum medio corripuitque virum
Luctantem, et stygias secum raptavit ad undas;

Sicque sua præda prædo potitus abit.

(PANTALEO CANDIDUS, fable vII. pars II, p. 107, Francfort, 1612.)

1. Livre VI, fable vin, vers 15.

Delicia poetarum germanorum,

XXI.

Page 353.

(Livre IV, fable xxii.)

APOLOGUS EÆSOPI PHRYGIS, MEMORATU NON INUTILIS.

Esopus ille e Phrygia fabulator haud immerito sapiens existimatus est, quum, quæ utilia monitu suasuque erant, non severe, neque imperiose præcepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam illecebra induit. Velut hæc eius fabula de aviculæ nidulo lepide atque jucunde præmonet, spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haud unquam in alio, sed in semetipso habendam. Avicula, inquit, est parva. Nomen est cassita. Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetit messis, pullis jam jam plumantibus. Ea Cassita in sementes forte congesserat tempestiviores. Propterea frumentis flavescentibus Pulli etiam tunc involucres erant. Cum igitur ipsa iret cibum Pullis quæsitum, monet eos ut, si quid ibi rei novæ fieret dicereturve, animadverterent, idque sibi, ubi redisset, renuntiarent. Dominus postea segetum illarum Filium adolescentem vocat, et: a Videsne, inquit, hæc ematuruisse, et manus jam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, veniant, operamque mutuam dent, et messem hanc nobis adjuvent. Hæc ubi ille dixit, discessit, atque ubi rediit cassita, Pulli trepiduli circumstrepere, orareque Matrem ut statim jam properet, inque alium locum sese asportet : « Nam Dominus, inquiunt, misit qui amicos rogaret, uti luce oriente veniant et metant. » Mater jubet eos animo otioso esse : « Si enim Dominus, inquit, messem ad amicos rejicit, crastino seges non metetur; neque necesse est hodie uti vos auferam. » Die igitur postero Mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; et amici nulli erant. Tum ille rursum ad Filium: « Amici isti magnam partem, inquit, cessatores sunt. Quin potius imus, et cognatos, affines vicinosque nostros oramus, ut adsint cras tempori ad metendum? » Itidem hoc Pulli pavefacti Matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint: cognatos affinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil contentur, et statim dicto obediant. « Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur. » Alia luce orta, Avis in pastum profecta est. Cognati et affines operam quam dare rogati sunt supersederunt. Ad postremum igitur Dominus Filio : « Valeant inquit, amici cum propinquis. Afferes prima luce falces duas : unam egomet mihi, et tu tibi capies alte

ram; et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus. » Id ubier Pullis dixisse Dominum Mater audivit: « Tempus, inquit, est cedendi et abeundi: fiet nunc, dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim jam vertitur, cuja est res, non in alio, unde petitur. » Atque ita Cassita nidum migravit, et seges a Domino demessa est. Hæc quidem est Æsopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum ipsis nitamur; alia autem omnia, quæ extra nos extraque nostrum arbitrium sunt, neque pro nostris, neque pro nobis ducamus? Hunc Esopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit: quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriæ operæ pretium esse hercle puto:

Hoc erit tibi argumentum semper in promtu situm :
Ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies.

(AULU-GELLE, livre II, chapitre xxix.)

XXII. - Page 353.

(Livre IV, fable xxii.)

Ales est cassita summum pileata verticem,
In segetibus nidulari sueta et ova excudere,
Ferme in anni tempus illud, filios ut puberes,
Adpetente messe, primis instruat volatibus.
Forte tempestiviora legit hæc quondam sata :
Itaque, flavescente segete, Pulli adhuc implumibus
Egredi materna tecta non valebant artubus.
Igitur ad cibum parandum fœta proficiscens foras
Monuit hos, si quid viderent, si quid audirent novi,
Sedulo ut renunciare cuncta meminissent sibi,

Ecce Dominus segetis illuc venit, et Gnatum vocans :
« Cernis hæc maturuisse, et postulare jam manus;
Proinde cras, ubi diurnum fulserit crepusculum,

Ito, ait, rogato amicos mutuam, in messem hanc, opem. »
Anxii Pulli reversæ Matri id ipsum nunciant.

Illa eos esse otiosos atque securos jubet :

Non enim messem futuram, dum ille amicis fideret.
Postero die profecta rursus ad pastum Alite,

Dominus opperitur illos quos vocari jusserat :

Sol inardescit: nihil fit; præsto amicus nullus est.

Tum ille suo Gnato: « Isti amici nostri, ait, sunt desides :
Quin ad affines rogandos et propinquos pergimus,

Tempori cras ad metendum præsto uti nobis sient? »

« PreviousContinue »