Page images
PDF
EPUB

habebant: nam et hoc a multis audierant, fama insuper confirmante, quod hii in quorum loco in terris castri predicti et ejus mandamento ipsi successerunt, in feudum habebant et cognoscendo tenebant ab his a quibus sancta Diensis ecclesia noscitur adquisisse. Postea vero canonici Sancti Medardi in pleno capitulo suo, confirmando et ratum habendo quod priores prenominati in capitulo Diensi de recognitione fecerant, approbaverunt; recognoscentes etiam quod quicquid in castro de Aurello et ejus mandamento tenebant vel alii nomine eorum possidebant, ab ecclesia Diensi in feudum habebant. Ut autem firmius omnia suprascripta teneantur, canonici (fo 35 ro) Sancti Medardi, consensu et voluntate tocius capituli ejusdem ecclesie, sigillo suo hanc cartulam munierunt. Acta sunt hec in festo sancti Medardi, anno ab Incarnatione Domini M° CC, Celestino residente, Philipo regnante, indictione III. Laudatores sunt: U. prior Sancti Medardi, P. prior de Brisans, Lambertus d'Aleis, Stephanus de Soiantz, Lambertus de Rocha Maura, U. de Podio, Po. Jordans, Paias prior Si Salvatoris, W. d'Alverni, Ar. Mouniers, G. Gontardi, Ber. Gari, W. de Podio, Genzo, Dalmacius de Rac.

1 En 1246, Guiffrey de Chausen (cf. xxvi, n. 3) était prieur ou recteur de l'église de Saint-Etienne de Brisaüs (Cartul. de Saint-Félix de Valence). Le pouillé du diocèse de Die au XIV siècle mentionne un prieur et un chapelain de Brisans, dans l'archiprêtré de Crest; en 1453 le prieuré était taxé à 4 florins, mais il n'était plus église paroissiale.

2 Le pape Célestin III était mort le 8 janvier 1198 (JAFFE, p. 914), et son successeur Innocent III avait été consacré le 22 du même inois.

3 Philippe II Auguste, roi de France, 1180-14 juillet 1223.

4 Le prieuré de Saint-Sauveur était dans l'archiprêtré de Crest,auj. canton de l'arrondissement de Die.

XXIII. De dono terre Archimbaudensis facto

ecclesie de Brisano.

(26 avril-12 mai 1187).

N nomine Domini nostri Ihesu Xpisti, anno Incarnationis ejusdem M° C° LXXXmo VIImo, Urbano 11° summo pontifice, Frederico Romanorum imperatore, Rotberto Diensi episcopo; ego Villelmus Saramandi, consistens in domo

de Brisas vio kal. maii, presente et volente matre mea Stephana et Alois uxore mea et Petro Isardi, dono, laudo atque concedo Deo et ecclesie Sancti Medardi totam terram Archimbaudescham quam habeo vel habiturus (f° 35 v°) sum, et investio prenominatam ecclesiam per manum Guillelmi de Roias prioris ejusdem ita tamen ut ecclesia Sancti Medardi ad presens et deinceps habeat, teneat et possideat suo nomine olcham que est apud Sanctum Petrum, et aliam olcham que est apud Sanctum Johannem juxta vineam monachorum, et vi sextarios frumenti censuales quos habeo in vineis et pratis, or ad mensuram legalem de Dia, duos ad mensuram veterem acceptis proinde CCtis sextariis frumenti ad mensuram legalem de Crest et CCtis L. solidis promiscue monete, Viennensium scilicet ac Valentinensium; reliquam vero terram ego habeam et possideam nomine ecclesie Sancti Medardi, sub annuo censu v sextariorum fruménti ad mensuram legalem de Dia, et ad hunc censum solvendum singulis annis, et me et ipsam terram obligo in perpetuum. Hanc autem possessionem jurisjurandi religione predicte ecclesie Sancti Medardi ego et uxor mea confirmamus, asserentes modis omnibus quod nichil unquam fecimus vel facturi sumus quominus hec donatio valeat. Hujus rei testes sunt: Latgerius, Hugo Dalmacii, W. Salvainz, sacerdotes et canonici (fo 36 ro) Sancti Medardi; Poncius de Cleu, Guido Cibornz, Rotbertus del Olme, Petronilla de Justi, Willelma del Poi, Hugo. Sciendum preterea quod, volente et jubente prenominato priore Willelmo, postea consistens apud Crest in domo nepotum Aldeberti archipresbiteri, predictam possessionem ecclesie Sancti Medardi juxta pretaxatum modum me donasse ac concessisse testificatus sum, in presentia domni Rotberti Diensis episcopi et eorum qui subscripti sunt: Girardi capellani ejus, Helye procuratoris et canonici Sancte Marie, Aldeberti sacerdotis, Arnaudi capellani de Crest, Lamberti sacerdotis, Baurelli subdiaconi, Duranti Audeberti, II° idus maii. Ego Rotbertus Diensis episcopus hoc factum recognovi et impressione sigilli mei utriusque partis precibus commendavi; ego Dalmacius scripsi.

XXIIII. De permutatione Umberti Diensis episcopi et ecclesie Sancti Marcelli de Castello.

(13 mars 1202).

NNO ab Incarnatione Domini M° CC° 1°, indictione ma, tercia idus marcii, luna sexta decima, feria шa; certum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Umbertus Diensis episcopus jure permutationis tradidi Umberto Boacha priori ecclesie Sancti Marcelli de (fo 36 vo) Castello 1, nomine ecclesie accipienti: vi denarios censuales cum pleno dominio quos habebam in orto Petri Girout, qui positus est juxta domum Gentionis, via tamen mediante; et vi denar. censuales cum dominio quos habebam in terra Alberti Massart, que est juxta territorium de Pallau; et denar. censuales cum dominio quos habebam in terra Wi Garcini lo mercier, que sita est extra portam Castelli juxta terram Sancti Marcelli; et III denar. censuales cum dominio quos habebam in terra Clare Auguste, que est posita in territorio de las Lechas; et decimam quam habebam in vinea de Podio, que erat propria predicte ecclesie Sancti Marcelli; et decimam quam habebam in v sextariatas terre, que sunt in territorio de Partinas, de dominio ejusdem ecclesie; et decimam cabannarie de Boisa, que cabanaria erat jam dicte ecclesie. Sciendum tamen est quod ego Umbertus Diensis episcopus pro predictis rebus accepi jure permutationis ab Umber. Boacha, voluntate et consensu Amedei prioris et tocius capituli Sancte Crucis, quidquid juris habebat ecclesia Sancti Marc[elli] de Castello in vinea confraternitatis, que posita est in planitie Auris subtus viam. Insuper ego Umbertus Diensis episcopus promisi (fo 37 r°) Umberto Boache priori ecclesie Sancti Marcelli de Castello, quod si qua querimonia illata fuerit ecclesie Sancti Marcelli nomine predictarum rerum quas ei dedi jure permutationis, me opponerem defensurum, et si quid rationabiliter evictum fuerit, dampnum integrum ecclesie

2

resarcirem. Ut autem predicta omnia et singula a me Umberto Diensi episcopo et successoribus meis firmiter et inconcusse inposterum observentur, hanc cartam sigilli mei munimine roboravi. Hec autem omnia facta fuerunt in parlatorio domus episcopalis; hujus rei testes sunt: Amedeus prior de Quint, prior Guiniaisie Petrus Lautauz, Philipus sacrista, Ponz Paliza, Rotbers Tialgars, Raols Fillois, Arberz de Follas, Ugo de Borna, Guigo de Vaciu, Umbertz Boacha, Willelmus Lautaudi, Nautarz, Girauz de Veirechaene, Willelmus faber, Raols molendenarius.

1 Les anciens pouillés du diocèse de Die distinguent le prieur SanctiMarcelli Dyensis de celui de Castello de Dya.

2 Cabannaria, anciennement cabanette, maison de campagne, métairie. 3 Sainte-Croix, dans l'archiprêtré de Crest (auj. commune du canton de Die), était encore au XIV siècle un prieuré, qui au XVe devint une commanderie de Saint-Jean de Jérusalem.

4 Parlatorium, tribunal, salle d'audience, d'où parloir.

XXV. De dono Petri Cornillani apud Aurellum.

(1194).

UONIAM que temporaliter fiunt cito pereunt, humana sollicitudo negocia propria scripture tradere consuevit. Notum sit ergo omnibus, quod ego Petrus Cornillani, sancte Diensis ecclesie canonicus, dono Deo et eidem ecclesie Beate Marie quod habeo in (fo 37 v°) mandamento de Aurello vel alii pro me possident, scilicet campum de Villari : cujus campi partes duas possident filii Vincentii Rotberti et Petri Rotberti, et nomine pensionis singulis annis solvunt v sextarios frumenti et v civate justa mensura; reliqua vero pars propria est. Dono etiam campum de Tornegal proprium meum, et fundum de Vaviala nomine cujus Ahalardus et Poncius Ahalardi solvunt censualiter pro pensione tres eminas frumenti purgati et tres eminas civate ad eamdem mensuram; et xi denarios quos prestat Lambertus Paradis de quodam

1

prato quod est in Viopis, et gallinam quam prestat Aurellus de Collo de quadam terra que est ibi prope, et duo vinealia propria ibidem supra et vineam propriam apud Sanctum Johannem. Dono iterum medietatem cabannarie de Janollet que sita est apud monasterium de Monte Claro, quam possidet Poncius Cibardi et dat censualiter pro hac parte mor solidos; item dono medietatem vinee que est prope pontem Giruaune, cujus nomine ipse Poncius prestat xv denar. censuales et quartonem; medietatem tenamenti (sic) quod Petrus Cibardi possidet a me, pro qua prestat i den ar. censuales et medietatem galline, similiter dono. Hec autem omnia suprascripta eidem ecclesie (fo38 r°) cum pleno dominio dono, et jure integro trado et inperpetuum concedo. Acta sunt hec in erbolario Diensis episcopi juxta capellam sancti Nicholai, anno ab Incarnatione Domini M° C XC IIII°, indictione xir, Celestino papa existente, Henrrico imperatore regnante, in presentia domni R. Viennensis archiepiscopi et domni J. Diensis episcopi, qui precibus Petri Cornillani hujusmodi cartam signaverunt et, ut quod in eadem scriptum est firmum et inconcussum habeatur, sigillorum suorum impressione munierunt. Testes hujus rei sunt Arbertus sacrista, Silvio de Crista, Richo de Stella, Petrus Pineti, Aimo, Petrus de Gusanz, Umbertus de Sancto Bonito, Philipus, Poncius Monachi, Petrus d'Urre, Gutardus prior sancti Petri, magister Hugo, Villelmus Vallini, Petrus Bavot, Lantelmus frater Templi, Ugo de Hac Nocte, Marcellus de Quinto, Marcellus Granger, Umbertus Ferrandi, Bernardus Constans.

1 Civada signifie orge ou avoine; on faisait usage en Valentinois et en Vivarais d'une mesure particulière nommée civayer ou civier (civaderia). 2 Herbolarium doit indiquer le jardin ou verger attenant au palais épiscopal.

3 Robert, archevêque de Vienne, et Jarente, évêque de Die.

4 Le prieuré de Saint-Pierre-lès-Die fut, dès le XIe siècle, une dépendance de l'ordre de Saint-Ruf; la bulle privilége d'Urbain II, du 19 septembre 1095, mentionne: ecclesiam Sancti Petri secus Diam. Il lui appartenait encore au XVIII siècle.

« PreviousContinue »