Page images
PDF
EPUB

quorum societate permanere debent, promto animo et devota mente ego et uxor mea atque filii mei Gauterius Tivelli, Milo, atque Petrus Eschotus, et Ugo, terras quasdam et prata quædam quæ habebamus in perrochia de Cizerino, juxta mansum de Cussillino (*), etjuxta Aquam Bellam, et juxta viam quæ tendit ad Malum Pertusum, et juxta viam regiam antiquiorem (3), et sub Gorgiam (), non solum dedimus, sed et vendidimus prædicto priori de Excubiis, et fratribus ejus, quatenus ab ipsis acciperem quod jam dicto monasterio pro filia mea persolverem. Accepit namque priorissa Sancti Pauli ab ipso priore et fratribus ejus cccos solidos, unde a nobis prædictas terras et prata in perpetuo possidendas acceperunt. Hujus rei testes sunt: Lodoicus de Bergon (7) et filius ejus; W. Viennensis canonicus, Berardus Garnerii, et filii ejus; Guido Berardi et Garnerius frater ejus, Andreas presbiter de Cizerino, Utbertus presbiter de la Fortareci (8), Raimundus procurator Excubiarum, et Mallenus et Durandus conversi de Silva (9), et Guitfredus conversus Excubiarum; Desiderius de Tilio.

(') Charte originale.

St-Paul-d'Izeaux, canton de Tullins (Isère). Il y a eu là une abbaye de religieuses cistersiennes, transférée ensuite à Beaurepaire. (3) Izeaux, canton de Rives (Isère). (*) Cussilieu, sur Serezin? (3) Une voie romaine?

(6) La Gorge, sur Serezin.
(7) Bourgoin (Isère).

(*) La Forteresse, canton de Tullins (Isère).

(9) La Silve Bénite. C'était une chartreuse située sur le territoire de la commune du Pin (Isère).

40.-Donum Villelma de Altevo et filiorum ejus apud Cizerinum, scilicet, duo campi et unum pratum (').

N

(Circa medium seculi duodecimi).

E per oblivionem ab hominum memoria deleatur, ad omnium notitiam pervenire volumus, quod domina Willelma de Eltevo et filius ejus Rostannus jure perpetuo laudaverunt et concesserunt, in parrochia Cizerini Excu

biensibus, pro Gerarda filia sua quam sacro velamine velari fecerunt, campum qui est sub nemore de Bretun (*), et quicquid a via nemoris et infra continetur, sive sit terra plana sive nemus. Alium quoque campum quem habebant juxta lo Verney (3) dederunt Excubiensibus, quodam tamen prato interposito quod non est de dono. Pratum etiam quod est juxta lo Vernei usque ad terram dels Chacivais eisdem Excubiensibus tradiderunt. Hujus prati meta est ex parte dominæ quidam lapis et quidam fraxinus. Hoc donum apud Cizerinum præfata domina laudavit in præsentia Hugonis prioris Excubiarum. Interfuerunt vero huic donationi Ascherius, Petrus Fillolz, Petrus de Montibus, Petrus Rufus, conversi Excubiarum. Rothlandus de Dentaiseu (), Eurardus capellanus Cizerini, Uldricus filius Soffredi Garnerii, Petrus del Islata (5), Petrus de Sancto Germano (°), Garnerius Berardi, et Petrus de Quincenas (7). Ut autem hoc donum firmum et inconcussum teneretur a prædicta domina, Arbertus de Turre pro Excubiensibus fidejussores accepit: Petrum de Eltevo, Girardum Doloisi (8), Othmarum Bordel. Hujus rei testes sunt Anselmus archipresbiter de Turre, Silvio Roboldi, Eurardus capellanus Cizerini, Silvio de Toirin (9), Vitalis capellanus archipresbiteri, Willelmus de Soltison, frater Guigo de Silva, Petrus del Islata, Petrus de la Balma, præpositus de Turre, Ainardus de Faverges (10), Alloldus de Toirin, et Stephanus Delai. Frater quoque Ascherius testis est, qui apud Turrem hoc donum recepit. Ipse etiam Arbertus de Turre hujus rei testis est, fidejussor pariter ac defensor. Ego Rotbertus Viennensis archiepiscopus, rogatu predictorum fratrum sigillum apposui (11).

(') Charte originale avec trace de trois sceaux pendants.

(2) Bois de Branton, aujourd'hui défriché.

(3) Le Vernay, autrefois marais situés sur Serezin.

() Demptézieux, canton de Bourgoin.

5) L'Isle d'Abeau? commune du eanton de la Verpillière.

(6) St-Germain, sur l'Isle d'Abeau.

(7) Quinsonnas, hameau de Serezin, canton de Bourgoin.

(8) Oluise, commune de Sermérieu, canton de Morestel (Isère).

(9) Rochetoirin, canton de la Tourdu-Pin (Isère).

(10) Faverges, canton de la Tour du-Pin (Isère).

(1) Cette dernière phrase a été écrite par une autre main.

44.- Adquisitio terræ quæ erat Dragonis, pretio Cet V solidorum Viennensium (').

(Circa medium seculi duodecimi.)

ILII qui nascentur exsurgent et narrabunt filiis suis, quod fratres Excubienses a Drogone del Islata et fratribus suis emerunt terram quam ipsi habebant juxta grangiam Excubiensem, el vel. de Limanz (2) e Leissart (3). Propterea dederunt eis prædicti fratres c solidos. Hoc autem laudaverunt Gauterius et Drogo, Hugo et sorores corum; Rostannus del Isla, el uxor ejus cum filiis suis. Unde et ipse Rostannus accepit a predictis fratribus mor solidos, uxor ejus XII denarios, filius ejus I caseum, filia u denarios pro una coifia ("). Hujus rei fidejussor est Gauterius prædictus in manu domini Harberti. Hujus rei testes sunt Martinus capellanus de Ciresin, et Aimo capellanus de Bergoin (5), et fratres Ardencus et Petrus. Fillouz, et Willelmus Genoilz; insuper Petrus Garcins, et Guido dels Balz, Gauterius Tivelz, Hugo del Til, Melioretus et frater ejus, Petrus del Illata, et Jocerannus, et Guillelmus de Bergoin. Quod prædictus Rostannus laudaverit cum uxore et filiis, testes sunt Martinus capellanus de Ciresin, et Petrus Fillouz, Petrus Garcins, et Martinus Basset, et Stephanus de Vallibus (), Martinus Malleins, et Hugo de Lugduno.

(') Original sur parchemin. Trace de sceau incertaine.

(2) Limant, terres situées sur Cessieu et Ruy.

(3) Leissart, mas sur Sérezin.

(*) Pour s'acheter une coiffe!
(3) Bourgoin.

(6) Vaulx-Milieu? canton de la Verpillière.

12.

Confirmatio Calestini Papæ (').

(Anno 1192).

CELESTINUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, priori et fratribus de Excubiis, Carthusiensium ordinem profitentibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Religiosorum virorum paci et quieti tanto ferventius imminere debemus et eorum jura defendere, quanto minus ex professione assumpta malignantium possunt molestationibus. contraire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus inclinati, personas vestras et locum ipsum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus quæ juste et canonice possidetis, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et terminos vestros et ea quæ infra continentur, sicut a die dedicationis altaris vestri, ex libera corum donatione ad quos pertinebant, per quadraginta annos et amplius pacifice possedistis, prout in autentico bonæ memoriæ Hugonis Gratianopolitani et Odolrici Diensis Episcoporum continetur expressum, auctoritate vobis Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo homini liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum cjus se noverit incursurum. Datum Laterani undecimo kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno secundo.

(') Charte extraite du recueil mentionné à la fin du n° 3.

13. -Donum de Rappa Calda, per dominum Willermum de Cassenatico (').

(Anno 1193.)

UONIAM tempus et memoria cito labuntur, ne res gestæ similiter a mente nostra defluant, ipsas res scripto mandamus. Notum igitur sit omnibus præsentibus et futuris quod Willermus de Cassenatico cabannariam de Rappa Calda (2) domui Excubiarum, R. scilicet tunc priori, postea Montis Majoris abbati, nec non et Hugoni successori ejus priori, et cæteris fratribus ibidem Deo servientibus tam præsentibus quam futuris, pro remedio animæ suæ et parentum suorum, dedit et dando in perpetuum et irrevocabiliter concessit, cum omnibus terminis infra nominatis, domno Johanne fratre suo Gratianopolis Episcopo, cujus labore et industria factum est, et aliis fratribus ejus, Aemaro scilicet et G. voluntate laudantibus et confirmantibus. Terminatur equidem ista cabannaria ab orientali plaga montibus Excubiarum (3), ab occidentali parte masso de Combis ('), ab australi parte aqua Drevenis usque ad locum ubi exit de montibus, et inde respicit et ascendit versus Portam (5). Inde descendit per Voutor (), prout aqua pendet ex utroque latere, versus Balmam de Layratz (), et inde per stratam publicam qua itur versus Sanctum Gervasium. Quicquid est infra istos terminos et quæcumque sint, sint terræ incultæ vel hermæ, sive nemora, omnia dedit dictis fratribus præsentibus et futuris, nichi! sibi vel suis in prædicta cabannaria retinens. Quin imo totam dominicaturam dictae cabannariæ eis donavit in perpetuum, laudantibus hoc suis prædictis fratribus Aemaro et G. atque confirmantibus per se suosque successores. Pro villicatione vero, id est mistralia W. Uboldi villici sui, quam in eadem cabannaria habebat, habuit W. de Cassenatico quingentos solidos Viennensis monetæ a prædicta domo Excubiarum; pro tribus vero porcionibus rusticorum trecentos solidos ejusdem monetæ,

« PreviousContinue »