Page images
PDF
EPUB

Cartusiensis, et nomine suo et dictæ domus suæ exhibuit et præsentavit nobis quasdam patentes litteras, pergamineas, sanas et integras, et omni suspicione carentes, a potenti viro domino Francisco domino de Cassanastico emanatas et impressione sigilli sui cera alba in pendenti sigillatas, ut prima facie apparebat, in medio cujus sigilli patenter apparebat quoddam scutum, in quo scuto apparebat ymago seu forma leonis, quarum litterarum tenor talis est: Nos Franciscus, dominus de Cassanastico..... (ut supra, no 35); nobis humiliter supplicans, quod cum ipse dictas litteras habeat producere in multis et diversis curiis atque locis nonnunquam remotis, timeatque de perditione et deletura earumdem, et sigilli earum effractione, quatinus ipsas litteras exemplari faceremus, decernendo exemplo inde fiendo tantam fidem quantam ipsi originali adhibendam. Nos vero eidem supplicationi ut juri consonæ annuentes, dictas litteras recepimus et inspeximus diligenter, et legi fecimus easdem per notarium nostrum infrascriptum. Quibus visis et lectis præcepimus easdem per ipsum notarium infrascriptum et juratum exemplari, etc...

Acta fuerunt hæc Romanis in consistorio curiæ dicti nostri officialatus, præsentibus ad hæc vocatis testibus religioso viro fratre Petro Poylleni, priore domus Vallis Sanctæ Mariæ, Ordinis supradicti, Bonthosono Ruczoli, burgense Romanensi, Guillelmo Reynerii clerico Romanense, et Guillelmo Coyllonis notario Romanis, et me Johanne Reg. de Chavannis, clerico Viennensis Dioecesis, habitatore dicti loci de Romanis, publico auctoritate Imperiali notario et curiæ..... domini nostri Viennensis Archiepiscopi jurato, qui prædictis omnibus et singulis interfui et de mandato dicti domini officialis dictas litteras hic exemplavi, et ex inde hoc præsens publicum instrumentum sumpsi, quod manu mea propria scripsi et signo meo consueto signavi rogatus et tradidi, cum appositione sigilli dictæ curiæ in testimonium præmissorum.

(1) Charte originale.

52.

I

Clausula extractæ e testamento Nobilis
Chaberti Bues de Vignay (').

(Anno 1361.)

N nomine Domini, amen. Quoniam ea quæ gesta sunt cito ab hominum memoria defluenti tempore evanescunt, nisi scripturæ testimonio commendarentur, aut certissima testimonia reperirentur; idcirco noverit modernorum præsentia et noscat futurorum posteritas, ad quorum notitiam hoc præsens publicum instrumentum visuri, lecturi seu etiam audituri pervenerit, quod anno beatissimæ Nativitatis Domini millesimo tricentesimo sexagesimo primo, et die vicesima sexta mensis maii, apud Tulins, in mandamento Vignayci, videlicet in domo habitationis nobilis Chaberti Bues, coram me Johanne Botuti clerico auctoritate Imperiali publico notario et curiæ majoris Delphinatus in Viennesio et Valentinensi jurato, ac in testium infrascriptorum ad hoc vocatorum et rogatorum præsentia, personaliter constitutus nobilis Chabertus Bues de Vignay, dominus Bellægardæ (2), sciens et spontaneus, languente corpore, dum tamen in mente vigeat ratio legitimæ rationis rationabiliter disponuntur, de suis bonis omnibus mobilibus et immobilibus, rebus et rationibus, suum testamentum nuncupativum et dispositionem suam extremam fecit et ordinavit; in quo quidem testamento continentur inter cætera quædam clausulæ facientes pro prioratu seu conventu Excubiarum, Ordinis Cartusiensis. Quas quidem clausulas in dicto testamento contestas de verbo ad verbum extraxi, et in formam publicam redegi, prout in ipso testamento continentur, et sunt tales: In primis dictus nobilis Chabertus Bues testator recommendavit ejus animam Altissimo Creatori et Beatæ Virgini matri ejus, omnibus sanctis et toti curiæ supernorum. Item dedit et legavit idem testator ecclesiæ, conventui seu monasterio Excubiarum, Ordinis Cartusiensis, Gratianopoli dyocesis, viginti quinque flo

renos auri singulis annis solvendos, pro una capella seu una missa dicenda singulis diebus in perpetuum, in remedium animæ dicti testatoris et parentum suorum et in remissionem peccatorum ejusdem, dicto monasterio seu conventui, donec et quousque fuerint assignati et acituati viginti quinque floreni auri occasione dictæ capellæ reddituales, annui tamen valoris, per hæredem suum infrascriptum, quem hæredem suum onerat ad præmissa solvenda et complenda. Ab alia vero parte dicti testamenti, post ordinationem quatuor aliarum capellarum, est quædam alia clausula sic scripta: Item pro constitutione dictarum capellarum dedit, legavit et relinquit quingentos florenos auri semel solvendos per hæredem suum infrascriptum, locis et ecclesiis supra dictis, et illis quibus videbitur per hæredem suum infrascriptum melius ordinandum ; quem hæredem suum onerat ad prædicta solvenda. Præterea ab alia parte ipsius testamenti tenor talis est: In omnibus autem et singulis bonis suis, castris, feudis et homagiis, ac cæteris quibuscumque bonis, mobilibus et immobilibus, ac aliis juribus quibuscumque et ubicumque sint, quoquo nomine nuncupentur, vel ubicumque situata existant, de quibus superius non ordinavit nec inferius non ordinabit, hæredem suum universalem instituit dictus Chabertus testator Henricum Bues filium Aynardoni Bues fratris dicti testatoris, quem ore suo proprio nominavit, per quem hæredem suum juxit et voluit dictus testator legata suprascripta solvi et clamores suos sedari ab omnibus inferentibus quæstionem, simpliciter tamen et de plano, quem hæredem suum ad prædicta solvenda, sedenda et emendenda onerat tenore præsenti testamenti; eumdemque hæredem et bona quæcumque dicti testatoris et hæredis astrictum et astricta esse voluit atque juxit. Item exequtores hujus ultimæ voluntatis seu testamenti nuncupativi et bonorum suorum quorumcumque fecit, constituit et ordinavit, videlicet religiosos viros priores Vallis Sanctæ Mariæ et Excubiarum, Ordinis Cartusiensis, dominum Petrum de Breyssiaco militem, et Johannem Vallini notarium, omnes simul et quemlibet ipsorum in solidum, separatim vel divisim. Quibus exequtoribus et cuilibet ipsorum, ita quod non sit melior conditio occupantis, dedit et contulit plenam, generalem et liberam potestatem exequendi contenta in præsenti testamento, præsertim super legatis ad pias causas re

lictis. In quibus exequendis voluit et juxit dictus testator quod dicti exequtores seu alter eorumdem in solidum habeant et habeat omnimodam potestatem et speciale mandatum capiendi bona dicti testatoris, distrahendi, vendendi, seu etiam potestatem assignandi vel acituandi dictos redditus capellis ante dictis, relictis et legatis, sine consensu judicis vel superioris cujuscumque, requisito prius hærede dicti testatoris, et facta requisitione, et recusante dicto hærede præmissa adimplere, voluit et juxit dictus testator, quod dicti exequtores aut alter ex eisdem in solidum, conjunctim, separatim vel divisim, habeant vel habeat potestatem omnimodam exequendi contenta in præsenti, testamento auctoritate propria. Ordinavit insuper quod si dicti exequtores aut alter eorumdem negligentes forent in exequenda voluntate dicti testatoris, vel inchoarent aut inchoaret exequtionem legatorum præmissorum, quod nichilominus alter ex exequtoribus possit in solidum exequi etiam inchoata per alterum vel alteros ex exequtoribus prædictis. Quamobrem ab altera parte et in ultimo loco dicti testamenti sic continetur : Item juxit et voluit dictus testator, et præcepit de universis et singulis suprascriptis fieri publicum instrumentum, unum vel plura, per me notarium publicum....

Acta fuerunt hæc anno, die et loco quibus supra, præsentibus uno Nobili, domino Petro Male jurisperito, Andrea de Castro notario, Johanne de Benna barberio, Johanne Paionis, Johanne epoticario, habitatore Sancti Marcellini, Telmono Croseti, Anthonio de Bressan, Goneto Pessamen, Laurentio Mayssen fabris, testibus ad præmissa vocatis et rogatis, et me Johanne Botuti præfato clerico, auctoritate qua supra publico notario et dictæ majoris curiæ Dalphinatus jurato, qui hiis omnibus universis et singulis una cum dictis testibus præsens interfui, et hoc verum publicum instrumentum propria manu mea feci signoque meo consueto signavi fideliter et tradidi requisitus.

(1) Charte originale.

(2) Bellegarde, canton de Beaurepaire.

53.

Venditio facta per dompnum Stephanum Chenelli talliata cujusdam nemoris in Excugiis(').

(Anno 1362.)

N nomine Domini, amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter quod anno beatissimæ Nativitatis ejusdem Domini millesimo tricentesimo sexagesimo secundo et die septima mensis januarii, in parochia Albenci, loco dicto Chichi, supra egrederium ipsius domus vocatæ Chichi, coram me publico subscripto notario et testibus inferius nominatis ad hoc specialiter vocatis et rogatis, personaliter constitutus religiosus et honestus vir dompnus Stephanus Chenelli prior prioratus Excubiarum, nomine suo et conventus ipsius sui prioratus, non vi, non dolo, non metu ad hoc inductus, nec ab aliquo, ut asserit, circonventus, sed bene ad infrascripta consultus et præmeditatus, sciens et spontaneus, vendit ex titulo puræ, perfectæ, perpetuæ et irrevocabilis venditionis, tradit, cedit, pariter et concedit nobili Alberto Lyone præsenti et michi subscripto publico notario, more publicæ personæ, stipulantibus solempniter, ementibus et recipientibus, vice, nomine et ad opus ipsius Alberti et suorum hæredum et successorum ac etiam nomine omnium universorum et singulorum quorum interest seu interesse posset in futurum, specialiter illorum quos dictus Albertus secum voluerit associare, seu intendit secum in emptione ponere et associare, videlicet totam talliatam cujusdam nemoris ipsius prioratus, quod nemus situm est loco dicto Rives, scilicet prout est rivum del Versaor, tendens versus rupem vocatam Montbran (2), inde pendent. de versus rivum prædictum del Rives, et recte tendendo versus rochas del Clos, et prout tendit per dictum rochaz, de subtus rochas combæ de Eychalanchi, usque ad dictam combam de Eychalanchi, et revertendo de supra La Suffaneya (3) et de supra pratum usque ad dictum nemus. Item magis, quod fieri

« PreviousContinue »