Page images
PDF
EPUB

Audefreis monachus Sancti Anthonii, Petrus filius Petri de la Balma. Hos omnes rogaverunt filii Ugonis quod super his omnibus, si esset necesse, testimonium perhiberent. Hæc autem donatio facta est anno ab incarnatione Domini mo cc° XX° VI° kalendis aprilis. Et ut hæc omnia supra dicta a filiis Ugonis amicabilius et firmius tenerentur, dedit eis prior Excubiarum c. solidos Viennensis monetæ. Ad majorem vero rei firmitatem, ego Soffredus prædictus episcopus, precibus utriusque partis hanc cartam sigilli mei munimine roboravi. Veri autem termini Salvageriæ sunt, directe a summitate rupium usque ad originem rivi qui dicitur Nanz (5), et inde usque ad rivum del Tornz, et inde usque ad Zabot (5), et inde usque ad Gresseriam.

Littera Humberti Dalphini instrumento præcedenti

U

annexa.

(Anno 1340.)

MBERTUS Dalphinus Viennensis notum serie præsentium facimus, quod nos ex certa nostra scientia litteras præsentibus annexas, in quantum nos tangit et tangere potest, serie præsentium confirmamus, approbamus, omologamus, et ratificamus et omnis efficacia, momenti et valoris esse volumus et censemus per præsentes. Mandantes et præcipientes serie præsentium Bayllivo, judici, castellanis et aliis officiariis nostris Vienn, et cuilibet eorum vel locatenentibus eorumdem, quatenus dictas litteras hic annexas dictis religiosis viris Excubiensibus servent, attendant; servari, attendi, compleri et exequi faciant juxta formam in eisdem contentam, omni excusatione et dilatione remota, tali quod exequtio dictarum litterarum felicem sortiatur effectum. Datum Gratianopoli per me Stephanum de Ruffo militen, Majorem Judicem hospitii Dalphinalis et totius Dalphinatus die u mensis augusti. Anno Domini m° ccco XL.

(') Charte originale avec trace de sceau pendant. Elle est aussi reproduite dans un vidimus fait par Guillaume, évêque de Grenoble, le 29 sept. 1328.

(2) La Servagère, sur Cognin.

(3) Chasselay, canton de Vinay. (1) Chevrières, près St-Marcellin. (5) Le ruisseau du Nan, qui passe à Cognin.

(6) Les Sabots, sur Cognin.

[merged small][ocr errors]

De excambio cujusdam prati Cizerini ad
Bonævallenses (').

(Anno 1229.)

¡OTUM sit omnibus præsentem paginam inspecturis dominum Petrum priorem Excubiarum de voluntate et consilio fratrum suorum cambiasse domno Falconi abbati Bonævallis ac fratribus ejusdem domus pratum quoddam quod est inter Bolbre (2) et stratam veterem in medio pratorum Bonævallensium apud Limant (3) in perpetuum possidendum. Pro qua cambiatione prædictus domnus Falco abbas Bonævallis de voluntate et assensu fratrum suorum dedit eidem ac domui Excubiarum campum quemdam juxta grangiam Excubiensium ex parte orientali, in perpetuum possidendum. Ad majorem vero firmitatem cartam istam per alphabetum divisam prænominatus domnus F. abbas Bonævallis et domnus P. prior Excubiaruin sigillorum suorum munimine roborarunt. Acta sunt hæc anno Domini mo cc° xx° Ix°, mense aprilis.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

19.-Donatio decimarum in mandamento de Rancurel et Salvageria per Guigonem de Cassenatico (').

(Anno 1231.)

OTUM sit universis præsentem paginam inspecturis quod ego Guigo de Cassenatico, pro redemptione ani

N quod ego

mæ meæ et parentum meorum, donavi Deo et Beatæ Mariæ et Excubiarum habitatoribus tam præsentibus quam futuris decimas quas percipiebam in mandamento de Rancurel. Itaque eas dicti habitatores in posterum jure perpetuo. percipiant et absque omni contradictione seu diminutione pacifice possideant et quiete. Insuper donavi et concessi eisdem habitatoribus quicquid juris habebam vel habere videbar in Salvageria (). Sane hujusmodi donationem et concessionem. feci in manu domini Soffredi Gratianopolitani Episcopi, et eodem sacrosancta tenente Evangelia, hanc donationem me ratam habiturum in perpetuum juravi et omni retractatione ac inquietatione postposita servaturum. Interfuerunt testes Lantelmus prior sancti Michaelis de Gonescha (3), Durantus archipresbiter Gratianopolitanus, Johannes præceptor hospitalis sancti Salvatoris. Et ut hæc donatio rata et inconcussa maneat in æternum, ego Guigo rogavi dominum Soffredum episcopum Gratianopolitanum ac prænominatos viros ut ad majorem rei firmitatem et perhenne testimonium sigillorum suorum auctoritate præsentem paginam communirent. Affuerunt etiam et alii testes magister Poncius, Johannes monachus et sacerdos, Petrus prior Excubiarum qui donationem istam recepit, W. conversus. Acta sunt hæc apud Planam (*) in domo domini Episcopi, anno domini mo cc° xxx° primo.

(') Charte extraite d'un vidimus fait par Guillaume, évêque de Grenoble, le 29 sept. 1328.

(2) La Servagère, sur Cognin.
() St-Michel-de-Connexe, au des-

sus de Champ, canton de Vizille (Isère).

(') A l'ancien château de la Plaine, près Grenoble (Isère).

20. Confirmat et quittat Willelmus sancti Quintini omnes querelas, jus et dominium, et quicquid prorsus pater suus olim contulerat domui a cælo usque ad abyssum (').

N

(Anno 1232.)

OVERINT universi præsentem paginam inspecturi quod, cum controversia verteretur inter domum Excubiarum ex una parte, et Wilelmum de sancto Quintino ex altera, super beneficio quodam quod Lantelmus dicti Wilelmi pater domui Excubiarum et eam inhabitantibus tam præsentibus quam futuris perpetuo possidendum donaverat, terras videlicet cultas et incultas, vernetum, prata, pascua, nemora nec non et universa quæcumque habebat, vel habere videbatur, et insuper omne jus et dominium quodcumque habebat vel habere dicebatur tam in præscriptis rebus quam in cæteris quæcumque continentur a Dreia (2) contigua cuidam petræ maximæ (3) quæ est juxta viam quæ ducit ad castrum sancti Quintini, in qua petra ad tollendam in posterum omnimodam calumniam factæ sunt duæ cruces, ut notum sit tam præsenti quam futuræ posteritati, quod ab eadem petra usque ad fluvium Ysaræ, et usque ad summitatem rupis recta linea ascendente, et inde usque ad Faucibella (*), et a Faucibella descendendo per terminos qui dividunt mandamenta castrorum Armeu (5) et sancti Quintini usque ad Yseram, omnia quæcumque habebat, proprietatem, jus ac dominium, sive in longum sive in latum, et etiam a cælo usque ad abissum, nominatus Lantelmus pleno jure possidenda in futurum, prout melius et sanius potest intelligi, habitatoribus Excubiarum contulerit; super quibus cum inter W. Lantelmi filium et dictos habitatores Excubiarum, sicut supra dictum est, quæstio diutus versaretur, tandem per manum R. Graciopolitani decani terminata et definita est in hunc modum. In primis præfatus Wilelmus hujusmodi querelæ ac

omnimoda requisitioni abrenuncians, hanc donationem, prout superius expressum est, patrem suum Lantelmum fecisse recognovit, et eam insuper sæpe dictis habitatoribus laudavit, concessit et confirmavit, ratamque se ac successores suos habituros in perpetuum, numquamque ratione aliqua se rectacturos aut contraventuros præstito juramento promisit. Hoc etiam addito quod si quis super hiis domum Excubiarum infestare præsumeret, ipse domum et habitatores deffenderet, manuteneret, consuleret, et ab omni quam posset vexatione ac calumpnia liberaret. Sane si fratres ejus pro hiis præfatam domum impetere aut inquietare attemptarent, se opponere et donum pro posse suo tueri et juvare sub eodem pollicitus est sacramento, excepto quod bellum contra fratres facere vel sua expendere non tenetur. Interfuerunt testes: Berlio de Bocoiro, W......, Lantelmus Richartz, Petrus Richartz, Garinus, Bastardus de Sancto Quintino, Rainaudus, conversus Excubiarum ; Umbertus de Alavart (), canonicus Graciopolitanus, Lantelmus.

Insuper ad perhennem rei memoriam, et veritatis fidele testimonium, nos Johannes Dei Gratia sanctæ Viennensis ecclesiæ archiepiscopus, et nos Soffredus eadem gratia Graciopolitanus Episcopus, et R. ejusdem ecclesiæ decanus, præsentem cartam ad preces utriusque partis nostrorum roboravimus caractere sigillorum. Acta sunt hæc anno Domini m° cc XXX° II°.

[blocks in formation]

REGORIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Excubiarum Cartusiensis Ordinis, Gratianopolitanæ Diocesis, tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam

« PreviousContinue »