Page images
PDF
EPUB

oves suas, nec ipsi nec Bonævallenses boves aut vaccas ibi habebunt. Recedentibus autem ovibus Excubiensium, utraque pars juxta prætaxatum numerum ibi boves et vaccas habere poterit. Retinuerunt sibi Bonævallenses la Lescheri inter duas aquas retro grangiam suam. Si Bonævallenses infra prædictos terminos nemus acquirerent, et de inculto ad culturam illud reducere vellent, rupturam nemoris possent defendere per duos annos, ita quod nec sua nec aliorum animalia intrarent ad pascendum; postea vero communiter intrabunt. Quod si Bonævallenses infra parrochiam de Cirizino aliquas possessiones extra terminos designatos acquisierint, omnia pascua Excubiensium erunt. Omnia pascua in tota parrochia de Cirizino a grangia superius et a summitate montis sicut aquæ pendent superius versus meridiem, erunt Excubiensium quantum ad Bonævallenses. Testes sunt Amedeus (5) abbas et R. prior Bonarum Vallium, Guigo cellerarius, et Stephanus monachus, Helias abbas Alta Cumbæ ("), Algoudis abbas Vallis Crescentis, et Argoldus Sancti Theuderii (7) abbas, Burno archidiaconus Viennensis,et Johannes capellanus ipsius, Durannus capellanus archiepiscopi, canonicus sancti Rufi (*), Poncius de Auriol, magister Oliverus, Humbertus de Mantali (9), Burno et Sinfredus domini de Bergoin (10), Aymarus de Baucio, Rostannus Deltevo miles, capellani de Sayseu (11) et de Cirizino, Aynardus prior Excubiarum, cum duobus conversis Constantino et Petro Garcin et Bernardo reddito, et pluribus aliis. Utraque pars compositionem prædictam sigillo nostro muniri rogavit. Factum est hoc anno Domini mo cco III, mense februarii. (12) Præterea testes sunt Andreas monachus Bonævallis, W. conversus Excubiarum.

[graphic]

() Il y a deux originaux de cette charte dont chacun était fait à double et divisé de son double

par l'alphabet. Nous avons publié celui qui porte encore le sceau de l'archevêque Aynard. L'autre original présente quelques variantes à la fin de l'acte; nous les donnons en tête de la page suivante.

Testes sunt Amedeus abbas et R. prior Bonarum Vallium, Guigo cellerarius et Stephanus Altæ Cumbæ, nomen scribe, Argoldus abbas Vallis Crescentis et Argoldus sancti Theuderii abbas, B. archidiaconus Viennensis, Berlio Rufus, Durannus presbiter, canonicus sancti Rufi, Poncius de Auriol, Humbertus de Manzali, Burno et Sinfredus fratres domini Burgundii, Aymarus de Baucio, Johannes capellanus, magister Oliverus, Rostannus de Deutaizeu miles, capellani de Saisseu et de Crisino, prior Excubiarum cum duobus fratribus. Utraque pars compositionem prædictam sigillo nostro muniri rogavit. Actum est hoc anno Domini m° сco 1o, mense februarii.

(2) Bonnevaux, sur Artas (Isère). Il y avait des Cisterciens.

(3) Demptézieux, près Bourgoin. (1) La Bourbre, rivière qui prend sa source près de Châbons et se jette dans le Rhône au-dessous du Pontde-Cheruy. Ce dernier nom vient de Carusium, ancienne dénomination de la Bourbre.

() Amédée d'Hauterive, plus tard

évêque de Lausanne.

(6) Haute-Combe (Savoie).

(7) St-Chef, près Bourgoin (Isère).
(8) St-Ruf, près de Valence.
(9) Mantaille (Drôme).
(1o) Bourgoin.

(") Cessieu, canton de la Tour-duPin (Isère).

(12) Ce qui suit est écrit d'une autre main.

16.-Carta de terminis et pascuis inter Excubienses et illos de Rancurello (').

(Anno 1209.)

NTER cætera quæ ad cautelam agimus vel perpetuo retinendam rei gestæ memoriam, liti sopitæ curam diligentem nos convenit adhibere, ne paulatim oblivione deleta per eos qui lætantur in rebus pessimis et gloriantur cum male fecerint, valeat iterum suscitari. Eapropter hujus præsentis diffinitionis testimonio præsentes noverint et futuri, quod, cum inter Nantelmum, Hug., Baud., Guig., Em., Petr. et alios dominos de Rancurello ex parte una, et domum Excubiarum ex parte alia, super mutuis hinc inde petitionibus discordia verteretur, cum Dominus Johannes Gratianopolitanus Episcopus,

aliis eum trahentibus negotiis, inchoatam ante se litem non posset in propria commode diffinire persona, ipsam Aynardo de Silva et Lamberto de Nacone prioribus, quos ipse sibi in hac causa associaverat assessores, audiendam commisit fine debito terminandam. Qui receptis a Dominis de Rancurello et filiis eorum juramentis, et a Raimundo de Andusia tunc priore pro domo Excubiarum promissione recepta, quod eorum super mutuis petitionibus starent sine subterfugio diffinitioni, die ab ipsis partibus constituta, produxit in medium prior Excubiarum publicum instrumentum, sigillis piæ recordationis Gratianopolitani et Diensis quondam Episcoporum signatum, per quod et etiam per testes idoneos de finibus terminorum, pascuis et aliis quæ postulabat, ab antecessoribus dictorum dominorum de Rancurello factam, ut dicebat, optinere poterat donationem. Cujus intentionem parte adversa in quibus poterat infirmante, et in quibusdam quæ domus dicta sua esse dicebat jus suum esse firmiter asserente, tandem post longam hinc inde habitam disceptationem, ex parte domus Excubiarum P. Garcini, Will. sutor et Michael conversi, et ex parte alia Pe. Joberti, Will. Baillo, Guigo Paschalis, Arnaudus Landrici, Johannes Joberti et Petrus Duranni testes sunt producti. Cumque post præstitum ab omnibus juramentum, Petrus Joberti de his quæ viderat et audierat perhibuisset testimonium veritati, aliis sub præstito juramento rem ita esse concorditer asseverantibus, cum pars utraque dictum istius sufficere pro omnibus acclamasset, testibus et allegationibus renuntiando, sententiam postulavit. In nomine itaque Domini nostri Jeshu Christi, ego Aynardus prior de Silva, et ego Lambertus prior de Nacone, tam de mandato Dni J. Gratianopolitani Episcopi quam de assensu partium prædictæ controversiæ cognitores, visis et auditis allegationibus utriusque partis et diligenter inspectis, tenore publici instrumenti et dictis testium quibus nichil fuit objectum consideranter pensatis, prudentium virorum habito consilio, pronuntiamus omnes res quæ continentur usque ad fontem Quinzonis (2) et usque ad rivum Bruient et usque ad fontem de Drevenes de rupe in rupem, tam ratione dominii quam jure omnimodæ et propriæ indominicaturæ ex donatione Dominorum quondam de Rancurello, ad domum Excubiarum libere pertinere, absolventes eamdem domum ab omnibus querelis et requisitionibus quos dicti Do

mini faciebant infra terminos memoratos, excepto percursu nemorum quem habent usque ad fontem Quinzonis. Adjudicamus præterea eidem domui ut usque ad Cumbam Nigram possit acquisitiones facere et quæ acquisierit libere suis usibus retinere, et ut percursus pascuorum habeat usque ad Burnam (3), ita quod nulli alii religiosi ibidem debeant admitti aliquo tempore vel aliqua occasione. Insuper nec domini de Rancurello aut homines eorum animalia sua debent adducere infra terminos Excubiarum a kalendis maii usque ad festum omnium sanctorum, aut aliquid aliud molestum facere quod in dampnum possit ejusdem domus et injuriam redundare. Immo in omnibus quæ diximus, tenentur sæpe dicti Domini de Rancurello pro posse sua domum Excubiarum ad omni dampno et molestia tam a se quam ab aliis defensare. Cumque hujus formam diffinitionis Dno J. Gracionopolitano episcopo præsentassemus, ipse quod a nobis in hac parte statutum est ratum habens et firmum, omnes qui contra latam sententiam ausu temerario nunc vel in futurum venire præsumpserint, usque ad dignam satisfactionem, perpetuæ excommunicationi subjecit. Et in signum veritatis et testimonium et continuæ pacis suo et nostris sigillis præsentem paginam muniri jussit et roborari, ut ipsam prænominata domus, si eam, quod Deus avertat, super sopitis quæstionibus quandoque contigerit molestari, ad juris sui tuitionem perpetuum habere debeat munimentum. Actum anno ab incarnatione Domini mo... cco... VIIII.

(') Il y a deux originaux de cette charte, faits à double et divisés par l'alphabeth. L'un des doubles porte encore un fragment du sceau de la Sylve-Bénite, qui présentait une croix au milieu, avec ces mots autour de la croix: sigillum de Silva, comme nous l'apprend un vidimus fait à St-Marcellin le 24 octobre 1354, par-devant Arnaud Ripperie,

Juge-mage du Dauphiné. (V. la note au bas du n° 48 ci-après.) A l'un des deux originaux se trouve annexé l'acte inséré ci-après sous le no 44. (2) La fontaine Quinzon, sur Rencurel.

(3) La Bourne, rivière qui prend sa source à Autrans, passe à Rencurel et se jette dans l'Isère.

17.

[ocr errors]

Donum de la Salvageira et terræ de la Charpena quod fecit Ugo de Rencurel pretio C. solidorum (').

(Anno 1226.)

UONIAM ea quæ inter mortales aguntur ab humana memoria facillime dilabuntur, ego Soffredus Dei miseratione Gratianopolitanæ Ecclesiæ dictus Episcopus, universis hanc paginam inspecturis notum volo fieri quod, cum nobilis vir Ugo, unus ex dominis de Rancurello, in ultima voluntate sua fratribus in Excubiis Deo famulantibus præsentibus et futuris dedisset medietatem cujusdam possessionis quam Salvageriam (*) appellant, in territorio de Rison, tandem aliquanto tempore interposito, filii ejus, scilicet Guigo miles, Ysmido, Petrus, Umbertus, Hermitanus, commiserantes animæ patris sui, donum supra dictum Excubiensibus confirmaverunt, et insuper reliquam partem Salvageriæ et quamdam terram a la Charpena, et xi denarios et dimidiam gall. censuales quæ percipiebant in prato quod dedit Barnardus Lanfreis Excubiensibus, et quicquid juris in omnibus supra dictis habebant, libere et absolute, et absque omni retentione, eisdem in perpetuum concesserunt. Recognoverunt etiam quod per totam terram de Rison pascua propria sunt Excubiensium. Acta sunt hæc in Excubiis, in superiore loco, ante fores ecclesiæ, in quam supra dicti filii Ugonis ingredientes omnia supra dicta bona fide et spontanea voluntate juraverunt se integre in perpetuum observaturos et ab omni inquietatore defensuros, ita quod unusquisque librum Evangeliorum deposuit super altare et ad majorem rei firmitatem jurando altare est osculatus. Huic facto præsentes fuerunt secundus Aynardus prior Excubiarum, Amator, Barnardus Giroudi, Nicholaus Itericerii, W. de Lausonia procurator, W. de Chacellai (3) sacrista, monachi; Lambertus quondam Valentinus præpositus, et Petrus Cassainz sacerdos, novicii; Petrus Garcini, Guigo Viannensis, Lantelmus, Petrus Eissarters, conversi; Richardus novicius; Ismido prior de Chaureires ("), W.

« PreviousContinue »