Page images
PDF
EPUB

C

[III. Confirmatio privilegiorum
a Frederico imperatore secundo indulta
Humberto Diensi episcopo]'.

(Septembre 1238 ).

In nomine sancte et individue Trinitatis, Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper Augustus, Iherusalem et Sicilie rex". Imperialis excellentia tunc precipue sui nominis titulos ampliat, tunc officii sui debitum reddit cum fenore Deo vivo, cum Ejus intuitu per quem preest principibus orbis terre, Dei ecclesias et personas ecclesiasticas pio favore tuetur et justas earum peticiones favorabiliter exaudit. Ea propter noverit tam presens etas quam futura posteritas, quod Humbertus venerabilis Diensis episcopus fidelis noster ad presentiam nostre majestatis accedens, privilegia quondam divi augusti imperatoris Friderici avi nostri memorie recolende, et nostrum a majestate nostra tempore regni nostri ecclesie sue dudum clementer indulta, nostro culmini presentavit, humiliter supplicans et devote ut ea renovare et omnia que in eis continentur confirmare de nostra gratia dignaremur. Tenor autem privilegii supradicti avi nostri per omnia talis est :

ro ro

[ocr errors]

4

C. In nomine sancte... (videsis supra, ch. I, p. 4)... ¡fos 6 ro vo, 7 ro vo)..... augusti mensis. Nos autem tempore regni nostri Desiderio Diensi episcopo predecessori suo et ecclesie Diensi ac successoribus ejus donavimus, concessimus, confirmavimus atque investituram fecimus de omnibus que in suprascripto privilegio avi nostri predicti felicis memorie continentur. De habundantiori quoque celsitudinis nostre gratia concessimus sibi castrum quod dicitur Quintum, quod in suo excepit privilegio avus noster predictus de hiis que Guillelmus de Pictavis habebat in episcopatu Diensi, et ea idem avus noster per prescriptum privilegium suum ecclesie Diensi concessit; concessimus etiam prefato Desiderio episcopo et

gratia sui successoribus suis, ut castrum in Monte Podonis juxta Diensem civitatem libere et quiete possideret, et contra violentas predonum infestationes et insolitas tyrannorum exactiones, ipsum castrum prout vellet edificare sibi liceret et munire. Concessimus preterea ut nulli (fo 8 ro) hominum. liceat adquirere feuda ejusdem episcopi et ecclesie sue, nisi consilio et permissione sua et successorum suorum; et ut de nostra speciali liberalitate gauderet, cocessimus (sic) sibi et successoribus suis ut in toto mense augusti in Diensi civitate nulli liceret vinum vendere, nisi sibi soli et successoribus suis vel illi cui distrahendum mandaret; concessimus etiam ut quocienscumque pro utilitate sua et ecclesie sue ad presentiam nostram accederet ipse vel successores sui, vel a nobis aut successoribus nostris vocaretur, provideret sibi Diensis civitas in expensis. Preterea vallem de Thorena, et quicquid nobilis mulier Isoarda in episcopatu Diensi tenebat, et quicquid filii ejus in eodem adipisci possent, sicut ipsa coram predecessore suo Umberto recognovit in vita sua et etiam coram eo, et postea filii ejus post mortem matris coram ipso confessi sunt, de dominio suo esse volumus et concessimus, et sibi et successoribus suis jure perpetuo confirmavimus: prout hec omnia in eodem privilegio nostro plenius continentur, quod erat scriptum, presignatum et subsignatum sub ea forma per omnia sub qua privilegia nostra tunc temporis scribi, presignari et subsignari consueverunt, et ipsum bulla aurea majestatis nostre fecimus communiri. Nunc itaque nos etiam qui Deum habemus pre oculis, et Dei ecclesias ac personas ecclesiasticas Ipsius intuitu ac humanitate nobis suggerente fovemus, attendentes fidem. puram et devotionem sinceram quam dict. Humbertus episcopus ad majestatis nostre personam et imperium sacrum habet, ipsius quoque subplicationibus inclinati, tam suprascriptum privilegiuni antedicti imperatoris Friderici divi augusti avi nostri inclite recordationis de verbo ad verbum quam et tenorem memorati (f° 8 v°) privilegii nostri, que dudum Diensi ecclesie liberaliter indulta fuerunt, huic privilegio nostro inseri jussimus, omnia que in eisdem privilegiis videlicet tain sepedicti avi nostri quam nostro etiam continentur de imperialis preeminentie gracia confirmantes: salva in omnibus et per omnia imperiali justicia. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto, ut nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secu

10

laris memoratum Humbertum venerabilem Diensem episcopum vel ecclesiam suam aut successores ejusdem, contra presentis privilegii nostri tenorem ausu temerario inquietare vel molestare presumat; quod qui presumpserit centum libras auri purissimi pro pena componat, medietate scilicet camere. nostre et reliqua medietate passis injuriam applicanda. Ut autem hec nostra innovatio et confirmatio robur optineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea tipario nostre majestatis impressa jussimus communiri. Hujus rei testes sunt: Siffridus Maguntinus archiepiscopus, Bertuldus patriarcha Aquilegensis, Hermannus Herbipolensis ", W. Ormatiensis, R. Partaviensis episcopi, Johannes Arelatensis archiepiscopus, G. Valentinus electus 1°, R. Papiensis 1, G. Lunensis episcopi 12, B. dux Karinthie, Henricus comes Ascharie, R. comes Provincie 13, B. marchio Montisferrati, Manfredus marchio Lanz., comes Geveardus de Harnestein sacri imperii in Italia legatus, et alii quamplures. Signum domni nostri Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Iherusalem et Sicilie regis (ut in ch. I). Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis M° CC° XXX VIII°, mense septembris, xia indictione ", imperante domino nostro Friderico (f° 9 r°) secundo Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Iherusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno XVIII°, regni Iherusalem XIII°, regni vero Sicilie xl1°, feliciter amen. Datum in castris in obsidione Brixie, anno, mense et indictione prescriptis.

1 COLUMBI n'a fait qu'indiquer ce diplôme (De gest. Dien. episc., p. 123; Opuse. var., p. 300). FONTANIEU en a donné l'analyse dans son Cartulaire du Dauphiné (Bibl. imp., ms. lat. 10954, f° 205, d'après un reg. coté Alt. lib. copiar. Valent. et Dyen., fol. 129). Dans le ms. cette charte est précédée du titre qui appartient à la ch. III ter.

-

2 Frédéric II, après avoir vaincu la ligue Lombarde à Corte-Nuova (novembre 1237), s'était mis en lutte ouverte avec le Saint-Siége et empêchait la tenue du concile qui devait l'excommunier. Aussi s'efforçait-il d'attirer de son côté les prélats et les seigneurs du Dauphiné. Nous le trouvons au mois de mars 1238, à Alba, accordant à la Dauphine Béatrix de Montferrat et à son fils Guigues VI un péage dans le Viennois (FONTANIEU, ibid., f 203 vo); en avril, à Turin, il leur confirme un atelier monétaire à Cézanne, au pied du mont Genèvre dans le Briançonnais (VALBONNAIS, Hist. du Dauph, t. I, p. 93), et renouvelle les priviléges régaliens des églises de Vienne (Bibl. imp., ms. lat. 5214, p. 237; cf. LE LIÈVRE, p. 361), et

Frédéric

de Grenoble (FONTANIEU, Preuves de l'Hist. du Dauph., ibid., ms. lat. 10950, p. 345). Au mois de juin, les habitants d'Embrun obtiennent de lui, à Vérone, la confirmation de leurs franchises (FONTANIEU, ibid.). séjourna devant Brescia du mois d'août au mois d'octobre (Fr. v. RAUMER, loc. cit., p. 578): en septembre, il favorisa tour à tour les prélats de Vienne (Arch. de l'évêché de Grenoble, orig.), de Saint-Paul- Trois-Chateaux (BOYER DE SAINTE-MARTHE, loc. cit., p. 90) et de Die; Valence enfin ne fut pas oubliée au mois de novembre, à Crémone (Bibl. imp., ms. franç. 16829, fo 26 vo; cf. COLUMBI, Opusc.var., p. 268).

3 Humbert IV, évêque de Die en avril 1237, l'était encore en 1250 (CoLUMBI, Opusc. car., pp. 299-300). Il envoya, cette même année 1238, à l'armée de l'empereur en Lombardie, des soldats pour l'entretien desquels il fut autorisé à lever un subside de 8,000 sous sur les habitants de son diocèse (FONTANIEU, Cartul. de Dauph., ibid., fo 205 v°; cf. COLUMBI, Opusc. tar., p. 300). Comme ses prédécesseurs, ce prélat se servait d'un sceau en plomb.

4 Voir ch. II, n. 5.

5 Sigefrid III d'Epestein, archevêque de Mayence, oct. 1230-9 mars 1249. 6 Berthold de Meran, patriarche d'Aquilée, 1218-23 mai 1251.

7 Hermann Ier de Lobdenbourg, évêque de Wurtzbourg, 1225-3 mars 1254. 8 Sic; il faut sans doute lire [L.] Wormatiensis. L'évêque de Worms était alors Landolf de Hoheneke, oct. 1234-8 juin 1247.

9 Roger de Radeck, évêque de Passau, 12 août 1233-17 fév. 1250.

10 Voir, sur Guillaume Ier de Savoie, évêque de Valence, notre Cartulaire de Saint-Pierre du Bourg-lès-Valence, eh. xxxш, n. 1.

11 Rodobaldus Cipalla, évêque de Pavie, 1230-1254.

12 Godefroy, évêque de Luni en Etrurie, 1241.

13 Raymond-Bérenger IV, comte de Provence, 1209-1245.

14 D'après l'indiction césarienne, ce diplôme ne peut être antérieur au 24 septembre.

[IIIbis. [III bis. Epistola ejusdem imperatoris ad Humbertum Diensem episcopum]'.

(Septembre 1238).

RIDERICUS, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Iherusalem et Sicilie rex, venerabili Diensi episcopo fideli suo, gratiam suam et omne bonum. Ad audientiam serenitatis nostre pervenit, quod propter injustas mensuras et iniqua pondera in civitate Diensi, non modicum habitatoribus dispendium afferatur; intelleximus etiam quod in eadem civitate societates et conjurationes interdum illicite

committantur, propter quod status pacificus civitatis propensius impeditur in episcopatu vero Diensi pedagium et guidagium in locis pluribus indebite extorquentur; alias quoque multa necessario statuenda in memorata civitate comperimus, que ad commodum omnium civium redundarent; audivimus insuper quod plura ibidem in nostrum et imperii sacri prejudicium committantur. Volentes igitur in omnibus supradictis provisionem congruam adhibere, utpote qui ad prosperum et pacificum statum nostrorum omnium et imperii fidelium intentione vigili aspiramus, fidelitati tue precipiendo mandamus quatinus in civitate Diensi legales mensuras et justas, et legalia ac justa pondera statuas firmiter ordinari, ut ematur et vendatur, mensuretur et ponderetur ipsis ponderibus et mensuris, secundum qualitates temporis et prout habita inquisitione hominum civitatis poterit inveniri; habentibus autem falsas mensuras aut falsa pondera, debitam penam infligas; pro fructibus et rebus aliis conservandis (fo 9 vo), tam in civitate Diensi quam in suburbiis, bannum ponas et multam indicas prout justicie et civitatis utilitati videris expedire ; imponas quoque pecuniariam penam prout justicie videris. convenire, ut nullus in civitate Diensi conventiculam societatem, conspirationem vel conjurationem aliquam aliquatenus tractare presumat; et districte ex parte nostra precipias sub certa pena, quod homines civitatis Diensis comunitatem non habeant nec aliquid comune habere presumant, preter specialem concessionem divorum augustorum predecessorum nostrorum aut nostram; expressim preterea prohibere procures, ne quis in Diensi episcopatu pedagium vel guidagium aliquod accipiat, nisi concessum existat ex permissione nostri culminis speciali. Datum in obsidione Brixie, xx° vIII® septembris, duodecima indictione 2.

( fo 10 ro )

1 COLUMBI mentionne cette lettre sous sa vraie date (De gest. Dien. episc., p. 124; Opusc. var., p. 300); son titre se trouve dans le ms. au fo 5 vo. 2 Il faut, croyons-nous, restituer ainsi cette indication chronologique incomplète et inexacte: Dat. in obsid. Brixie (anno Dominice Incarnationis M° CC XXX° VIII°, (mense) sept., XIIa ind.- En septembre 1228, Frédéric II n'était pas à Brescia, mais à Accon (RAUMER, loc. cit., p. 572), et n'avait encore que le titre de roi des Romains: il ne fut couronné empereur qu'à la mort du pape Innocent III, par Honorius III en 1230.

« PreviousContinue »