PRAEFATIO EDITORIS. Inter omnes eruditos constat, optime de theologia et antiquitatibus tam christianis quam judaicis meruisse Richardum Laurencium, episcopum Anglum, cum tria vetera scripta apocrypha: Enochi videlicet, ascensionis Isaiae et Esdrae libros ex amharico Codice latine versos in lucem ederet. Enochi liber, qui Christo nato anterior est, quem Apostolus Judas in sua epistola (versu 14) et complures antiquissimae ecclesiae patres laudant, ut et Isaiae ascensio, multis secundi seculi scriptoribus, praecipue Gnosticis, cognita, ab nono inde seculo ita interierant, ut praeter aliquot fragmenta nihil superesset. Sexaginta tandem annis abhine Brucius Anglus versionem amharicam utriusque scripti in Africa detectam, ad nostros tractus pertulit, ex qua Laurentius Enochum anglice, ascensionem Isaiae vero latine edidit. Esdrae liber quartus non prorsus, ut Enochi, interciderat, pervenit enim ad nos praeter arabicam, vetus versio latina, quae in vulgatae editionibus haud paucis invenitur, atque a celeberrimo Fabricio suae collectioni apocryphorum veteris |