Page images
PDF
EPUB

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit acque tuas, Sidoni dira, manus, Talis et horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum Finibus ingratus jussit abire suis.

100

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara sonat,

[ocr errors]

Cornea pulvereum dum verberat' ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

121

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod superest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares."

V.

Anno Etatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Falloran et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo (Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit

opus.

Castalis ante oculos, bifidumque cacumen

oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu, Er furor, et sonitus me sacer intùs agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.

[ocr errors]

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, Perque vagas nubes corpore liber eo;

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum ;

20

Et mihi fana patent interiora Deûm ; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore? Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint isto reddita dona modo.

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis, Instituis modulos, dum silet omne nemus : Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,

[ocr errors][merged small]

Et simul adventum veris uterque canat. Veris, ïo! rediere vices, celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. 30 Jam sol Ethiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis орасӕ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes Non longâ sequitur fessus ut ante viâ; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto Excubias agitant sidera rara polo.

*

40

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
"Hac," ait, "hac certè caruisti nocte puellâ,
Phoebe, tuâ, celeres quæ retineret equos.'
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.

[ocr errors]

Desere," Phoebus ait, "thalamos, Aurora, seniles,

50

Quid juvat effœto procubuisse toro? Te manet Æolides viridi venator in herbâ, Surge, tuos ignes altus Hymettus habet." Flava verecundo dea crimen in ore fatetur, Et matutinos ociùs urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam, Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ, Pandit ut omniferos luxurioso sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?

Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;

60

Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,
Tænario placuit diva Sicana Deo.

Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros:
Alma salutiferum medicos tibi gramen in

usus

70

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt Munera (muneribus sæpe coemptus Amor), Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes. Ah! quoties cum tu clivoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas,

80

"Cur te," inquit, "cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperus recipit Cærula mater aquis ? Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha,

Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora, Phoebe, meâ melius captabis in umbr Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ, Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quàque jaces circum mulcebit lenè susurrans Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaëtonteo fumidus axis equo; Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni, Huc ades, et gremio lumina pone meo." Sic Tellus lasciva suos suspirat amores; Matris in exemplum cætera turba ruunt.

90

100

Nunc etenim totu currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,
Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per
urbes,

Littus io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amoni gaudia veris Virgineos auro cincta puella sinus.

110

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula sur

gunt,

120

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus, Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis Per juga, per solos expatiantur agros. Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan; Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,

« PreviousContinue »