Page images
PDF
EPUB

III.

Anno Etatis 17.

IN OBITUM PRESULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

10

Dira sepulchrali Mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi Intempestivis ossa cremata rogis: Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos, Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi dignissime Præsul, Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

66

'Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

20

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ? Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus prætereuntis aquæ ; Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo Evehitur pennis, quamlibet augur avis, Et quæ mille nigris errant animalia sylvis, Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas; Quid juvat humanâ tingere cæde manus?

Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugâsse suâ ?" 30
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eöo littore mensus iter.

Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos :
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,
Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles
Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.

Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar:
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput,

40

50

Dumque senex tali incedit venerandus amictu, Intremuit læto florea terra sono.

60

Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis, Pura triumphali personat æthra tubâ. Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos: "Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper abhinc duro, nate, labore vaca."

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,
Talia contingant somnia sæpe mihi!

IV.

Anno Etatis 18.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES PASTORIS MUNERE FUNGENTEM.

CURRE per immensum subitò, mea littera pontum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segne rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter.

10

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri.
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas
Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ !

Dimidio vitæ vivere cogor ego.

20

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliâ parte carere mei!

Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quámque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aönios illo præeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.

30

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes;
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem, 41
Mulcentem gremio pignora chara suo,

Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum

Versantem, aut veri Biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas, Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem, Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,

66

Verba verecundo sis memor ore loqui:

'Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem; Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

50

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.

60

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

70

Neve moras ultra ducere passus Amor. Num vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum latè campos populatur Enyo,

80

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem, Illuc Odrysios Mars pater egit equos: Perpetuòque comans jam deflorescit oliva, Fugit et ærisonam Divi perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo Creditur ad superas justa volâsse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror, Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrina quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, 90 Et sinis ut terris quærant alimenta remotis,

« PreviousContinue »