P. 276. Ludimagistrum vocat Scribonius passim Miltonum, qui tamen et nobili loco natus, ut ferunt, qui hominem norunt, et in re lautâ constitutus, variis peregrinationibus, assiduisque studiis privatus ætatem, quam quadraginta annis grandiorem vix numerat, exegisse narratur. Donec a consilio status Anglici ad scribe provinciam in isto collegio suscipiendam invitatus est. Virum esse miti, comique ingenio aiunt, quique illam non habuisse se causam profitetur, Scribonium acerbe insectandi, quam quod ille et viros e maximis celeberrimisque multis nihil benignius exceperit, et quod in universam Anglorum gentem, convitiis atrocissimis injurius valde fuerit. Si quis Anglorum versibus illis meis, quos tu nosti, aliquid reponeret, numquid ridiculus tibi viderer si illum a Scribonio instigatum asseverarem? P. 286. Miltoni liber Londini auctior, et augusta forma iteratur, ingens rumorum materia discessus eodem tempore τοῦ δεινά (Salmasii) Freinshemi, Boecleri, Moncheronis, exhaustas arcas alii, alii gentis ferunt invidiam. P. 303. Prodiit et Clamor regii sanguinis,' sine auctoris nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum qui etsi vult videri se cause id dedisse, satis prodit, se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter mare, aut lacum criminum undique conductum parat. P. 305. Æthiops (A. Morus) Sociennus ejus triumphum egit, ut audio, in amici sui ædibus de subactis Britannis-Gazette certe Londiniensis fabellam narrant lepidissimam: palmam eam præreptam sibi dolet Alastor (Salmasius) quare simultates cum Æthiope nunc strenuas exercet, siquid fame creditur. P. 307. Clamorem regii sanguinis' ab Anglo scriptum nescio quo, sed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam confessa sit ab illo, Alastoris (Salmasii) pedisequa addito hoc epigrammate Galli exconcubitu gravidam te, Bontia, Mori Agnoscis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Ulitius herus mecum communicavit, Alastoris (Salmasii) scriptum contra Anglos avide expecto; de meo enim tergo, quin illic comitia sint habenda nullus dubito. Sic promisit certe, cum Miltonum a me amatum persuaderi sibi passus sit. P. 323. Magnus ille Pan (Salmasius) qui secundam Vossii ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque mala multa, ac ipsi domine exitium, nisi nos a se abigerit, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spadæ, alii Aquisgrani in balneo mortuum ferunt. Trajecti ad Mosam sepultum certe constat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubrem fateor, non quod miros hominis edentulos timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam eâ ætate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset. P. 595. Liber Miltoni heri huc est allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipse non nisi cursim dum perlustravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nisi me fallit animus, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili nostræ Domine. Dicit tamen Salmasius se perditurum auctorem cum toto parlamento. P. 596. Miltoni apologiam pro parlamento suo, priori accepimus hebdomade. Legit istud scriptum incomparabilis nostra domina, et, nisi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium istius viri, et scribendi genus, multis præsentibus collaudavit. Salmasius jam sese ad respondendum accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen satis ei suppeditabit roboris et armorum. P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hic vidimus. Belgicam etiam versionem, Gallicam nunc adornari ferunt. P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuisse missa sciam. Est hic liber in omnium hic manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formâ Goudæ editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, secundam J. Jansenius, tertiam Trajentensis nescio quis edidit, quinta in octava forme editis. Hagæ sub prœlo sudat ut monet Elzevirius. Belgicam versionem video etiam circumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis sit non satis constat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum: eruditum tamen, et plebeiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo sibi constare hominem esse et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muniis negotiisque omnibus remotum, ac sibi in rure suo viventem. Refutavit Anglico sermone Iconem Basilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo est in pretio. Poemata etiam Latina edidit, sed quæ in manus meas hactenus non pervenerunt. Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas. P. 605. Valde quoque gratum erit, si porro significaveris, quis et qualis sit iste Miltonus, Iconoclastem si habeas, rogo ut transmittas. P. 606. Salmasius situs est in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum est, quod de Graswinchelio narras, male mulctabitur, si Miltonum adtigerit. P. 601. Gronovii adversam valetudinem ægre admodum fero. At vero plus ægrotat Graswinchelius, si cum Anglo isto Molosso, Miltono dico, sese commiserit. -Ipse (Salmasius) totus nunc est in confutando Scripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc in parte saperetur. P. 621. Graswinchelio interdictum esse, ne pergat in Miltono confutando, sægre fert Salmasius. Verum idem ex animo gaudet librum Miltoni, Lutetiæ publice a carnifice esse combustum. Non opus, ut meum de hoc scripto interponam judicium, interim hoc scio, fatum esse bonorum fere librorum, ut hoc modo vel pereant vel periclitentur. Homines plerumque propter scelera et pravitatem manus carnificum subeunt, libri vero virtutis et præstantiæ ergo. Soli fatuorum labores tales non metuunt casus. Sed sane frustra sunt, qui se hoc modo exstirpare posse existimant Miltoni et aliorum Scripta, cum potius flammis istis, mirum quantum clarescant et illustrentur. Qua autem de Miltoni conditione, ad me scribis, illa convenire puto cum iis, quæ tibi ante hebdomades aliquot significavi. P. 643. De motibus Anglicanis certiora procul dubio ex illo intelligere possis. Ego quippe raro in publicum prodeo, et non me multum immisceo publicis rumoribus. Miltonum cæcum esse factum, jam tibi significavi, addunt alii etiam mortuum. P. 647. De Æthiope (Moro) et Angla (Pontiâ famula Salmasii) lepida sunt et festiva que reponis. Sed nunc negant ea vera esse, et sparsa esse ab Malevolis quibusdam. Sane constant mihi Anglam istam omnes Æthiopi (Moro), reddidisse amatorias suas. Inter ipsum et Salmasium lis forte orietur (quænam inter tales possit esse diuturna Concordia), propter librum hic excusum, cui titulus "Clamor Sanguinis Regii in Cœlum." Scriptus ille videtur a quovis Anonymo Anglo transmissus vero Salmasio, divulgatus vero ab Æthiope (Moro). Propter sexaginta exemplaria, quæ permisit typographus, inter ipsos est contentio. P. 649. De Moro' vero quæ scribis, quam sunt ea lepida, quam venusta. Auctor sane ei sim, ut nummum det cum hâc inscriptione, "Subacta Britannia" verum vide quam ingratus sit iste heros erga Æthiopem, cujus tamen clave istam debet victoriam, quoniam is non cupit eam uxorem ducere, acerrime nunc illum persequitur. Mihi sane Æthiops multo rectius facturus fuisse videtur, si ex Ovidii tui præcepto a Domina incipisset. Minor quidem voluptas ista fuissit, sed longe majorem inivisset gratiam, divulgata est passim hæc fabella etiam in gazettis publicis Londinensibus addita etiam Epigrammata. P. 651. De Salmasio nihil omnino habeo, quod tibi significem. Credo enim etiamnum cum solito suo malo conflictari. Rettulit tamen non nemo, eum nunc meliuscule valere. Lis ipsi est cum Moro. Cupit enim ut is Anglicanam suam in uxorem ducat, quod alter recusat. duo boni amantes, qui nuper tam suaviter et amice oscula jungebant, valde nunc sibi invicem sunt infensi. Ante quatriduum siquidem, cum forte Maurus huic nostræ occurreret in vasta ista area, quæ ædibus Salmasii adjacet, statim illa capillitium ejus invasit, pluribusque adfecit verberibus. Neque eo contenta, etiam fuste in illum sævire conabatur, nisi bonus ille socius in horreum confugisset, super struicem quandam, jactuque se vindicasset cæspitum. Huic spectaculo non defuit ingens spectatorum numerus, qui ex vicinia passim eo confluxerant, vides quam omnes in iis ædibus sunt γυναικοκρατούμενοι, facile hinc possis conjicere, falsos fuisse rumores qui de Subacta Britannia' passim fuere sparsi, cum illa potius Maurum subegerit, vel, si verus sit rumor, adparet non satis fuisse subactam. P. 662. Salmasius totus est in responso ad Miltonum. Ceptus est jam excudi, qui mole non erit minor priori. Miltonum passim Catamitum vocat, aitque cum in Italiâ vilissimum fuisse scortum, et passim nummis nates prostituisse, examinat quoque passim Carmina ejus Latina. Dissidium vero quod exercet cum Moro, indies crescit, presertim postquam in jus vocavit Anglicam, infensus quoque est alio nomine, nempe quod ipsum Morus Cornigerum vocarit. P. 669. Miltonum mortuum credideram, sic certe nunciaras, sed præstat in vivis illum esse, ut Sycophantæ cum Sycophantis committantur. Poemata ejus mihi ostendit Holstenius, nihil illa ad elegantiam apologiæ. In prosodiam peccavit frequenter. Magnus igitur Salmasiane crisi campus hic est assertus, sed quâ fronte alienos iste versus notabit, cujus musis nihil est cacatius? quod ait adversarium (Miltonum) nates Italis vendidisse, mira est calumnia. Utinam ejus male tam tutæ fuissent a pugnis uxoriis, quam posticum Miltoni os a sicariis Hetruscis! Imo invisus est Italis Anglus iste, inter quos multo vixit tempore, ob mores nimium severos, cum et de religione liberte disputaret, ac multa in Pontificem Romanum acerbe effutiret, quavis occasione. EXTRACT FROM GENERAL MURRAY'S DIARY, (UNPUBLISHED.) 24th August, 1790. "I dined yesterday at Sir Gilbert's. As soon as the cloth was removed, Mr. Thornton gave the company an account of the violation of Milton's tomb; a circumstance which created in our winds a feeling of horror and disgust. He had been one of the visitors to the hallowed spot, and obtained his information from a person who had been a witness to the whole sacrilegious transaction. He related the event nearly in the following manner : "The church of St. Giles, Cripplegate, being in a somewhat dilapidated state, the parish resolved to commence repairing it, and this was deemed a favourable opportunity to raise a subscription for the purpose of erecting a monument to the memory of our immortal bard, Milton, who, it was known, had been buried in this church. The parish register book bore the following entry:- 12 November, 1674, John Milton, gentleman, consump'con, chancell.' Mr. Ascough, whose grandfather died in 1759, aged 84, had been often heard to say, that Milton was buried under the desk in the chancel. Messrs. Strong, Cole, and other parishioners, determined to search for the remains; and orders were given to the workmen, on the first of this month, to dig for the coffin. On the third, in the afternoon, it was discovered: the soil in which it had been deposited was of a calcareous nature, and it rested upon another coffin, which, there can be no doubt, was that of Milton's father, report having stated that the poet was buried, at his request, near the remains of his parent; and the same register book contained the entry, John Milton, gentleman, 15th March, 1646.' No other coffin being found in the chancel, which was entirely dug over, there can be no uncertainty as to their identity. Messrs. Strong and Cole having carefully cleansed the coffin with a brush and wet sponge, they ascertained that the exterior wooden case, in which the leaden one had been enclosed, was entirely moulded away, and the leaden coffin contained no inscription or date. At the period when Milton died, it was customary to paint the name, age, &c. of the deceased, on the wooden covering, no plates or inscription being then in use; but all had long since crumbled into dust. The leaden coffin was much corroded: its length was five feet ten inches. The above gentlemen, satisfied as to the identity of the precious remains, and having drawn up a statement to that effect, gave orders, on Tuesday, the 3d, to the workmen to fill up the grave; but they neglected to do so, intending to perform that labour on the Saturday following. On the next day, the 4th, a party of parishioners, Messrs. Cole, Laming, Taylor, and Holmes, having met to dine at the residence of Mr. Fountain, the overseer, the discovery of Milton's remains became the subject of conversation; and it was agreed upon that they should disinter the body, and examine it more minutely. At eight o'clock at night, heated with drink, and accompanied by a man named Hawkesworth, who carried a flambeau, they sallied forth, and proceeded to the church. The sacrilegious work now commences. The coffin is dragged from its gloomy resting-place. Holmes made use of a mallet and chisel, and cut open the coffin slantways from the head to the breast. The lead being doubled up, the corpse became visible: it was enveloped in a thick white shroud; the ribs were standing 1 |