Page images
PDF
EPUB

Translate literally into English.

Quod, si quis vera vitam ratione gubernat,
Divitiæ grandes homini sunt, vivere parce

Æquo animo; neque enim est unquam penuria parvi.
At claros homines voluerunt se, atque potenteis,
Ut fundamento stabili fortuna maneret,

Et placidam possent opulenti degere vitam:

Nequidquam; quoniam ad summum succedere honorem
Certantes, iter infestum fecere viai.

Et tamen e summo, quasi fulmen, dejicit ictos
Invidia interdum contemptim in Tartara tetra:
Ut satius multo jam sit parere quietum,

Quam regere imperio res velle, et regna tenere.
Proinde, sine, incassum defessi, sanguine sudent,
Angustum per iter luctantes ambitionis:

Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant
Plerumque, et quæ sunt altis magis edita quomque :
Quandoquidem sapiunt alieno ex ore, petuntque
Res ex auditis potius, quam sensibus ipsis:

Nec magis id nunc est, nec erit mox, quam fuit ante.
Ergo, regibus occisis, subvorsa jacebat
Pristina majestas soliorum et sceptra superba;
Et capitis summi præclarum insigne cruentum
Sub pedibus volgi magnum lugebat honorem:
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
Res itaque ad summam fæcem turbasque redibat,
Imperium sibi quom ac summatum quisque petebat.
Inde magistratum partim docuere creare,
Juraque constituere, ut vellent legibus uti.
Nam genus humanum, defessum vi colere ævom,
Ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
Sponte sua cecidit sub leges artaque jura.
Acrius ex ira quod enim se quisque parabat
Ulcisci, quam nunc concessum est legibus æquis;
Hanc ob rem est homines pertæsum vi colere ævom.
Inde metus maculat pœnarum præmia vitæ.

Atque, unde exorta est, ad eum plerumque revortit;
Nec facile est placidam ac pacatam degere vitam,
Qui violat factis communia foedera pacis.
Etsi fallit enim divom genus humanumque,
Perpetuo tamen id fore clam diffidere debet:
Quippe ubi se multi, per somnia sæpe loquentes,
Aut morbo delirantes, protraxe ferantur,
Et celata diu in medium peccata dedisse.

Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima,
Ait phaselus; ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine;
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota litoralibus diis

Sibi esse facta, quom veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuere: nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

Cinge tempora floribus

Suaveolentis amaraci.

Flammeum cape: lætus huc

Huc veni, niveo gerens

Luteum pede soccum :

Excitusque hilari die
Nuptialia concinens

Voce carmina tinnula,
Pelle humum pedibus, manu
Pineam quate tædam.
Namque Julia Manlio,
Qualis Idalium colens

Venit ad Phrygium Venus
Judicem, bona cum bona
Nubit alite Virgo.

Floridis velut enitens
Myrtus Asia ramulis,
Quos Hamadryades Dea

Ludicrum sibi roscido
Nutriunt humore.

At ferus

acides, radiantem ut cominus orbem

Cælatum pugnis sævis et forte rubentem

Bellorum maculis, acclinem et conspicit hastam ;
Infremuit torsitque genas, et fronte relicta
Surrexere comæ : nusquam mandata parentis,
Nusquam occultus amor, totoque in pectore Troja est.
Ut leo, materno quum raptus ab ubere mores
Accepit, pectique jubas, hominemque vereri
Edidicit, nullasque ruit nisi jussus in iras:
Si semel adverso radiavit lumine ferrum,
Ejurata fides, domitorque inimicus, in illum
Prima fames, timidoque pudet servisse magistro.
Ut vero accessit propius, luxque æmula vultum
Reddidit, et similem tandem se vidit in auro,
Horruit erubuitque simul. Tunc acer Ulixes
Admotus lateri submissa voce: Quid hæres ?
Scimus, ait, tu semiferi Chironis alumnus,
Tu cœli pelagique nepos: te Dorica classis,
Te tua suspensis exspectat Græcia signis,
Ipsaque jam dubiis nutant tibi Pergama muris.
Eja, age, rumpe moras: sine, perfida palleat Ide,
Et juvet hæc audire patrem, pudeatque dolosam
Sic pro te timuisse Thetin. Jam pectus amictu
Laxabat: quum grande tuba (sic jussus) Agyrtes
Insonuit; fugiunt disjectis undique donis,
Implorantque patrem, commotaque prælia credunt.
Illius intactæ cecidere a pectore vestes.

Jam clypeus, breviorque manu consumitur hasta

Ætolumque ducem: tantum subita arma, calorque
Martius horrenda confundit luce penates.
Immanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens,
Stat medius trepidante domo.

Utrumne jussi persequemur otium
Non dulce, ni tecum simul;
An hunc laborem mente laturi, decet
Qua ferre non molles viros ?
Feremus, et te vel per Alpium juga,
Inhospitalem et Caucasum,

Vel occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.

Roges, tuum labore quid juvem meo
Imbellis ac firmus parum ?
Comes minore sum futurus in metu,
Qui major absentes habet :
Ut assidens implumibus pullis avis
Serpentium allapsus timet

Magis relictis; non, ut adsit, auxili
Latura plus præsentibus.

Hæc satis ad juvenem, quem nobis fama superbum
Tradit, et inflatum, plenumque Nerone propinquo.
Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futuræ
Laudis agas; miserum est aliorum incumbere famæ,
Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer ambiguæ si quando citabere testis
Incertæque rei, Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet perjuria tauro,
Summum crede nefas animam præferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas.

:

[Dean Ireland's Scholarship, 1842.]

VIII.

Translate literally into English.

Dum hæc ad Bætim fluvium geruntur, Lælius interim, freto in Oceanum evectus, ad Carteiam classe accessit. Urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades, sine certamine, proditione recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur, in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. Patefacta immatura proditio est, comprehensosque omnes Mago Adherbali prætori Carthaginem devehendos tradit. Adherbal, conjuratis in quinqueremem impositis, præmissaque ea, quia tardior, quam triremis, erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur. Jam fretum intrabat quinqueremis, quum Lælius, et ipse in quinqueremi e portu Carteiæ, sequentibus septem triremibus, evectus, in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto, in adversum æstum reciprocari non posse. Poenus in re subita parumper incertus trepidavit, utrum quinqueremem sequeretur, an in hostes rostra converteret. Ipsa cunctatio facultatem detrectandæ pugnæ ademit. Jam enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. Estus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. Neque erat navali pugna similis: quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset. Una natura freti, æstusque totius certaminis potens, suis, alienis navibus nequicquam remigio in contrarium tendentes invehebat, ut fugientem navem videres retro vortice intortam victoribus illatam; et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem. Jam in ipsa pugna hæc, quum infesto rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat: illa, quum transversa

« PreviousContinue »