Page images
PDF
EPUB

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM.

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM1.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponet, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt καλὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronte licèt geminâ,

Munditieque nitens non operosâ ;

Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamèn haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, fellow of Oriel college, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April, 1652, and was buried in the chapel of this college.

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber! quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cùm tu missus ab urbe,

Docto jugitèr obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;
Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegasëo?

ANTISTROPHE,

Quin tu, libelle! nuntii licèt malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix! en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige pennâ:

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculî, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet,
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,

Quàm cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Iön Actæâ genitus Creüsâ.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phœbi rursus ibis in domum,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo.

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandèm, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,

Et tutela dabit solers Roüsi;

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset:

At ultimi nepotes,

Et cordatior ætas,

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

[graphic][merged small][subsumed][subsumed][merged small]
« PreviousContinue »