Page images
PDF
EPUB

Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul, vigiles Cura! procul este, Querelæ !
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo!
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia! rictus;
In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

Attibi, chare Pater! postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM,

POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM'.

SCAZONTES.

O MUSA! gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
alumnus ille Londini Milto,

Hæc ergo

Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virosque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille!
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat;
Nec id pepercit impia, quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

1 Giovanni Salsilli had complimented Milton at Rome in a Latin tetrastich, for his Greek, Latin, and Italian poetry. Milton, in return, sent these elegant Scazons to Salsilli when indisposed.

O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phœbe! morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libentèr audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;

Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS'.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat De Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi,
Risplende il MANSO.'

Is auctorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse! tuæ meditantur carmina laudi

Pierides, tibi, Manse; choro notissime Phœbi! Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,

Post Galli cineres, et Mæcenatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantùm valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis :
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores ;

At Naples Milton was introduced to Giovanni Battista Manso, marquis of Villa, who had been the friend of Tasso : and Milton, on leaving Naples, sent this poem to him.

Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici:
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia

cessant

Officia in tumulo: cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges.
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam
Retulit Æolii vitam facundus Homeri.

Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi,
Manse pater! jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens, Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines:
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus iucultum,nec inutile Phobo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta, canebant;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,

« PreviousContinue »