Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cava responsat rupe Citharon. His igitur tandem soleuni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70 Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter 75 Product steriles molli sine pellice noctes) At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus Astitit; assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrixit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vasta Fransciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones. Subdolus ai tali Serpens velatus amictu Solvit in has tallax ora execratia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor, O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam,diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cœli, Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit. 100 Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probosæ Thermodoontea nuper regnante puella. A: tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires; Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110 Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses, Irritus ille labor; tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est; Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos ; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi, factique, mone: quisquámne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casúque stupentes Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vesti inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis: Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens. Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacet præru; taque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et timor, exsanguisque iocum circumvolat Horror;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt; Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur. Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi; prudens natura ne avit Indignam penitus nostro conjungere mundo: Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago: Et quotquot fidei caluere cupidine veræ, Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.
Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum canis æstivuin coeli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nuntantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa soiet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus anget.
Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fania, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo; servati scilicet Angli Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso alloquitur, terráque tremente: 200 Fama siles? an te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et nova sceptigero cædes meditata läcobo? Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis Et satis ante fugax stridentis induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes, Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit: 210 Et primo Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit, Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet? stupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effectique senes pariter, tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subito penetraverit omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm; capit pœnas raptantur ad acres; At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.
In obitum Præsulis Eliensis.
(Anno tatis 17.)
ADнUс madentes rore squalebant genæ, Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis, Quem nuper effudi pius,
Dum moesta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptun satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus
Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;
Turpem Lycambis execratus est dolum, Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves, Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos
Cæcos furores pone, pone vitream
Bilemque, et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,
Subitoque ad iras percita?
Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye, Vastove nata sub Chao:
Ast illa cœlo missa stellato, Dei Messes ubique colligit; Animasque mole carneâ reconditas In lucem et auras evocat;
« PreviousContinue » |