Officium chari taceo commune parentis, Me poscunt majora, tuo, pater optime, sumptu Cùm mihi Romuleae patuit facundia linguae, Et Latii veneres, et quae Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quaeque Palaestinus loquitur mysteria vates, Denique quicquid habet coelum, subjectaque coe lo Terra parens, terraeque et coelo interfluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nosse licet, per te, si nosse libebit. Dimotâque venit spectanda scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.
I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna praeoptas. Quae potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donàsset ut omnia, coelo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fraena diei, Et circum undantem radiatà luce tiaram. Ergo ego jam doctae pars quamlibet ima catervae Victrices hederas inter laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curae, procul este querelae, Invidiaeque acies transverso tortilis hiequo, Saeva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil foedissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non aequa merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidaeque reponere menti. Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis aevo.
Ισραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φύλ' Ιακώβου 'Αιγύπτον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον, Δή τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἱος Ιούδα: Ἐν δε θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν· Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ ̓ ἐῤῥωησε, θάλασσα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν. Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῆ. Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπτεσύγ ̓ αἰνὰ θάλασσα πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας, Κύματι εἰλυμένη ροθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθης, Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν; Τίπτ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ως κριοὶ σφριγόωντες ϋτραφερῶ ἐν ἀλωῇ; Βαιότεραι τὶ δ ̓ ἄρ ̓ ὅμμες ἀνασκιρτησατ ̓ ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες; Σείεο γαῖα τρ' ουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτύποντα Γαῖα θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ισσακίδαο, Ὃς τὸ καὶ 'κ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας, Κρήνηντ ̓ ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος haec subito misit.
Ὦ ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον, ἴθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῆ, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
IN EFFIGIEI EJUS SCULPTOREM.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἄν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες φίλοι Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.
AD SALSILLUM POETAM ROMANUM AEGRO
O MUSA gressum quae volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum, Quàm cùm decentes flava Deiope suras Alternat aureum ante Junonis lectum, Adesdum et haec verba pauca Salsillo Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi, Quamque ille magnis praetulit immeritò divis. Haec ergo alumnus ille Londini Milto, Diebus hisce qui suum linquens nidum Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ Virosque doctaeque indolem juventutis, Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille, Habitumque fesso corpori penitùs sanum; Cui nunc profunda bilis infestat renes, Praecordiisque fixa damnosum spirat. Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos. O dulce divûm munus, O salus Hebes Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror Pythone caeso, sive tu magis Paean Libenter audis, hic tuus sacerdos est. Querceta Fauni, vosque rore vinoso Colles benigni, mitis Evandri sedes, Si quid salubre vallibus frondet vestris, Levamen aegro ferte certatim vati. Sic ille charis redditus rursùm Musis Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium aeternum, Suam reclivis semper Aegeriam spectans. Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus Spei favebit annuae colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges Nimiùm sinistro laxus irruens loro: Sed fraena melius temperabit undarum, Adusque curvi salsa regna Portumni.
Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimns; ab quo etiam inter Campaniae principes celebratur, in illo poemate, cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20.
Fra cavalier magnanimi, è cortesi Risplende il Manso
Is authorem Neapoli commorantem summá benevolentiá prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.
HAEC quoque, Manse, tuae meditantur carmina laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phoebi,
Quandoquidem ille alium haud aequo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Maecenatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostrae tantum valet aura Camoenae, Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et aeternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divùm prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit. Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus arridentem operoso ex aere poetam,
Nec satis hoc visum est in útrumque, et nec pia_cessant Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco, Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, et varia sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervae; Aemulus illius Mycalen, qui natus ad altam Rettulit Aeolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phoebi, Manse pater, jubeo longum salvere per aevum Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quae nuper gelidà vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines. Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) Misimus, et lectas Druidum de gente choreas, (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiae de more puellae Carminibus laetis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco. Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadae coelo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Pencium prope rivum: ibi saepe sub ilice nigrà Ad citharae strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas, Emotaque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis, dilecte senex, te Jupiter acquus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetae. Hinc longaeva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Aesonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores. Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum Phoebaeos decorasse viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem; Aut dicam invictae sociali foedere mensae Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitae permensus tempora vitae, Annorumque satur cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis, Astanti sat erit, si dicam, sim tibi curae; Ille meos artus liventi morte solutos Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri Fronde comas, at ego secura pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si praemia certe bonorum, Ipse ego coelicolûm semotus in aethera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti haec aliqua mundi de parte videbo (Quantum fata sinunt) et tota mente sereñùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et simul actherco plaudam mihi laetus Olympo.
Thyrsis et Damon ejusdem viciniae pastores, eadem studia sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperiens, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personá hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriae Luca paterno genere oriundus, caetera Anglus; ingenio, doctrină, clarissimisque caeteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphae (nam vos et Daphnin et Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quae murmura Thyrsis,
« PreviousContinue » |