Page images
PDF
EPUB

TRIUM VIRORUM PRAEFATIO.

UAM viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury,' secutus est doctissimus Gulielmus Linwood, cum alter Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eamdem insistimus non aemulantes nos quidem: inter duas enim celeberrimas orbis terrarum Academias unumque Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla: sed, cum harumce litterarum studia, quae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, quod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliquando vestigia posuisse.

Etenim iam anni sunt amplius quinquaginta, ex quo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qui quid ad litteras antiquas excolendas, quid ad pueros liberalius instituendos contulerit, sciunt quidem multi: quibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisque vix

1

Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam mihi,

qui eximiam illius viri indolem per annos amplius triginta penitus

cognoveram.-K.

esset credibile. Nobis igitur hoc opus aggredientibus spes illa calcar subdidit, fore ut viri tanti tamque egregie meriti "haerentem capiti multa cum laude coronam novis qualibuscumque floribus ornaremus.

[ocr errors]

In Corolla contexenda quid cuique debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qui nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore prosecuti sunt, iis, quotquot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neque vero dubium est nobis quin multi ubique sint Salopienses, qui si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisque omnibus adiuturi fuerint. Hos igitur in primis et benevolum quemque lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, quod speramus, non displicuerint, maculis iis, quas humana parum caverit natura, offendi se ne patiantur.

Dabamus Londini

Cal. Febr. A. S. MDCCCL.

EORUMDEM EDITIONIS SECUNDAE

PRAEFATIO.

ABRINAE Corollam qui ante annos novem contexuimus, iidem Dei beneficio hodie retexentes

primum pro virili parte ita emendavimus ut eam ad antiquitatis optimae normam acrius exigeremus; deinde ita immutavimus auximusque ut rerum cum varietati tum dignitati consuleretur; denique ita concinnavimus, ut carminibus ceteris loco motis, quod inviti quidem sed consulto et cogitato fecimus, ea tantum in nova editione comparerent, quae ex alia in aliam linguam conversa essent. Itaque librum, nisi omnia nos fallunt, haud paulo probabiliorem quam antea fuit, lectoribus nostris paucis illis quidem, sed doctis, elegantibus, humanis, in manus tradimus, dolituri, ut cum Flacco loquamur, si spe nostra deterius iis placiturus sit.

Londini

Cal. Ian. A. S. MDCCCLIX.

EDITIONIS TERTIAE PRAEFATIO.

UM iam sub praelo esset haec Editio Tertia, unus isque natu minimus ex Tribus Viris, qui Floribus

Legendis fuerant, Iacobus Riddell, A. M. Collegi Balliolensis Socius, mortalitatem explevit. Qui qua indole virtutis fuerit, qua morum sanctitate, quam modesta constantia, quam suavi humanitate, quam accurata denique et eleganti doctrina, sciunt Oxonienses sui, eumque pari ac nos, praeceptor eius et condiscipulus, amore, luctu, desiderio prosequuntur. Εἰρήνη τῷ εἰρηναίῳ·

In huius locum successit ad Flores Legendos H. H. eiusdem Collegi quondam Scholaris.

Quo adiuvante quod hanc Editionem Tertiam emisimus non emendatiorem tantum, sed multo etiam auctiorem et minore tamen pretio venalem, gratiam inire voluimus apud eos lectores, quibus hic noster libellus nec illepidus videri solet nec ad humanitatis studia fovenda prorsus inutilis.

Londini

Id. Febr. A. S. MDCCCLXVII.

« PreviousContinue »