Page images
PDF
EPUB

LITERÆ OLIVERII PROTECTORIS

NOMINE SCRIPTE.

Comiti OLDENBURGICO.

Illustrissime Domine;

PER literas vestras Januarii die vigesimo 1654 datas, certior sum factus, nobilem virum Fridericum Matthiam Wolisogum secretarium vestrum, et Christophorum Griphiandrum, cum certis mandatis ab illustrissima dignitate vestra in Angliam missos fuisse. Qui cùm ad nos accessissent, et susceptam Anglicanæ reipublicæ administrationem nobis vestro nomine gratulati sunt; et uti vos vestraque ditio in hanc pacem, quam cum fœderatis Belgii ordinibus proxime fecimus, assumeremini ut denique salvam-guardiam illam quam vulgo vocant, à parlamento nuper vobis concessam, nostra nunc authoritate confirmaremus, petiverunt: ob istam itaque gratulationem tam amicam maximas, ut æquum est, gratias agimus: et illa duo postulata libenter concessimus; nulli etiam occasioni in posterum defuturi, quæ studium in vos nostrum poterit ullo tempore declarare. Idque ex supradictis oratoribus vestris pleniùs vos arbitror intellecturos; quorum fides, ac diligentia, in hoc vestro apud nos negotio præclarè constitit. Quod reliquum est, vobis, rebusque vestris felicitatem, atque ex voto pacem omnem exopto.

Westmonasterio, Jun. 27, 1654.

Illustrissimæ dignitatis vestræ studiosissimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c.
Protector.

Comiti OLDENBURGICO.

Illustrissime Domine;

LITERAS vestras Maii secundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratissimas; cùm quòd essent ipsæ singulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illustrissimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii vestri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, studium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipsâ cognitum atque perspectum, jam habeo. Neque dubium esse potest, quin eandem quoque suis domi spem faciat, fore se patris optimi præstantissimique simillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et

summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter sævissimos undique circumstrepentium bellorum tumultus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ potest inimicitias omnium tam sapienter ac providè cavere? Pro munere denique illo magnifico est, Illustrissime Domine, quòd gratias habeo; pro jure est ac merito tuo, quòd ex animo sum Illustrissimae dignitatis vestræ studiosissimus, OLIVERIUS, Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c. Protector. Westmonasterio, 29 Junii, 1654.

Illustrissimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jehvern, et Kniphausen.

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotia, Hiberniæ, &c. Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO Succorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Esthonia, Carelia, Bremæ, Verda, Stetini, Pomerania, Cassubiæ et Vandalia, Principi Rugiæ, Domino Ingria, Wissmaria, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavariæ, Jul. Clivia et Montium Duci, &c. Salutem.

Serenissime Rex;

CUM Suecorum regnum per hosce dies summis populi studiis, omniumque ordinum suffragiis liberrimis, translatum ad vos esse, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluisse majestatem vestram suis literis amicissimis, quàm vulgata fama nos intelligere, et summæ benevolentiæ erga nos vestræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve esse ducimus. Illam itaque vestris meritis egregiis accessionem dignitatis, præmiumque virtute tanta dignissimum, et sponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati vestræ, Suecorumque genti, reique toti christianæ, bonum atque faustum sit, quod et vobis maximè in votis est, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem fœderis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti conservationem majestas vestra, quod ad se attinet integerrimam, usque eò curæ sibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere solum, sed, si id fieri potest, augescere etiam indies possit, id vel in dubium vocare nefas esse, tua tanti principis fide interposita, cujus eximia virtus non solùm in peregrina terra regnum tibi hæreditarium peperit, sed tantùm etiam

[blocks in formation]

Illustrissimo Domino LUDOVICO MENDEZIO DE HARO.

QUOD accepi ex literis suis, illustrissime Domine, constitutum ac nominatum jam esse ab serenissimo Hispaniarum rege legatum, qui de suscepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret; cùm est meritò per se gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognoscere voluisti, ut esset mihi aliquanto gratius atque jucundius, singulari tuo studio atque officii celeritate effecisti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authoritatem tibi conciliasti, ut vel maximis illius regni negotiis par animo præsis, haud minori profectò mihi voluptati debet esse, quàm judicium præstantissimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in serenissimum Hispaniarum regem propenso animo, et ad amicitiam cum isto regno conservandam, atque etiam indies exaugendam, promptissimo, et huic qui nunc adest legato satisfecisse me spero, et alteri, cùm advenerit, cumulatè satisfacturum. De cætero, illustrissime Domine, qua nunc flores apud regem tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto; quasque res geris bono publico et administras, volo tibi prosperè feliciterque evenire.

Amplitudinis tuæ illustrissimæ studiosissimus,
OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotia,
Hiberniæ, &c.

Alba Aula, Septembris die, 1654.

Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Sue

corum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

CUM de voluntate vestræ majestatis in me singulari ex vestris sim nuper literis persuasus, quibus et ipse pari studio rescripserim, videor mihi ex ratione prorsus amicitiæ nostræ deinceps facturus, si quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amicissimis, animi mei sensum doloremque aperiam. De me equidem sic existimo, eo me in loco reipub. jam esse constitutum, ut communi Protestantium paci imprimis, et quantum in me est, consulere debeam. Quo gravius necesse est feram quæ de Bremensium et Suecorum præliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud primum doleo, amicos utrosque nostros tam atrociter, | tamque Protestantium rationibus periculosè, inter se decertare; pacem deinde illam monasteriensem, quæ reformatis omnibus summo præsidio credebatur fore,

[ocr errors]

ejusmodi peperisse infœlix bellum: ut nunc arma Suecorum in eos conversa sint, quos inter cæteros paulo ante religionis causâ acerrimè defenderent: idque potissimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere, et ad intermissas paulisper injurias, vimque pristinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui sane quin majestati vestræ, occasione hac data, significarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti istæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmissimam ex compositione utrinque commoda possint desinere: quam ad rem si meam operam conferre quicquam, aut usui fore, majestas vestra judicaverit, eam vobis libentissimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptissima, polliceor atque defero. Interea majestatis vestræ consilia omnia ut ad communem christianæ rei salutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et vos maximè velitis, animitùs exopto. Alba Aula, Oct. 26, 1653.

Majestatis vestræ studiosissimus, OLIVERIUS Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis amplissimisque Consulibus ac Senatoribus Civitatis Bremensis.

Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum Oldenburgum ad nos datis, coortum civitati vestræ cum vicino potentissimo dissidium, quasque exinde ad angustias redacti sitis, eò majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremensem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præstantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Lætari interim communem reformatorum hostem hisce nostris contentionibus, et ferocius passim instare, certissimum est. Ipsa autem controversia, cum decisionis nostræ non sit quæ vos jam nunc exercet, Deum itaque oro ut quæ cœptæ sunt induciæ possint fælicem exitum sortiri. Equidem quod petistis, ad Suecorum regem ea de re scripsi suasor pacis atque concordiæ, Deo nimirum imprimis gratæ, meamque operam ut in re tam pia libens detuli, vos uti æquum animum, neque ab ullis pacis conditionibus, honestis quidem illis, abhorrentem suadeo geratis; vestramque civitatem divinæ tutelæ ac providentiæ commendo.

Alba Aula, Oct. Amplitudinis vestræ studiosissimus, 26, 1654. OLIVERIUS Prot. Reipub. Angliæ, &c.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ Illustrissimo Principi Tarentino, S. P. D.

PERSPECTUS ex literis tuis ad me datis religionis amor tuus, et in ecclesias reformatas pietas eximia, studiumque singulare, in ista præsertim generis nobilitate ac splendore, eoque sub regno in quo deficientibus ab orthodoxa fide tot sunt nobilissimis quibusque spes uberes propositæ, tot firmioribus incommoda subeunda, permagno me planè gaudio ac voluptate affecit. Nec minus gratum erat placuisse me tibi eo ipso religionis

nomine, quo tu mihi dilectus atque charus imprimis | testamur, ut ad instituta serenissimorum majorum

esse debes. Deum autem obtestor ut quam de me spem ecclesiarum et expectationem esse ostendis, possim ei aliquando vel satisfacere, si opus erit, vel demonstrare omnibus, quàm cupiam non deesse. Nullum equidem fructum laborum meorum, nullum hujus quam obtineo in repub. meâ sive dignitatis sive muneris, nec ampliorem existimarem, nec jucundiorem, quàm ut idoneus sim, qui ecclesiæ reformatæ vel amplificationi vel incolumitati, vel quod maximum est, paci inserviam. Te verò hortor magnopere ut religionem orthodoxam, qua pietate ac studio à majoribus acceptam profiteris, eadem animi firmitate atque constantia ad extremum usque retineas. Nec sanè quicquam erit te tuisque parentibus religiosissimis dignius, nec quod pro tuis in me meritis quanquam tuâ causâ cupio omnia, optare tibi melius aut præclarius queam, quàm si sic te pares atque instituas, ut ecclesiæ, præsertim patriæ, quarum in disciplina tam felici indole tamque illustri loco natus es, quanto cæteris præluces, tanto firmius in te præsidium suis rebus constitutum esse sentiant. Vale.

Alba Aula, die Aprilis, 1655.

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ Serenissimo Principi IMMANUELI Sabaudia, Duci Pedemontii Principi, Salutem.

Serenissime Princeps;

REDDITE sunt nobis Geneva, necnon ex Delphinatu aliisque multis ex locis ditioni vestræ finitimis literæ, quibus certiores facti sumus, regalis vestræ celsitudinis subditis reformatam religionem profitentibus, vestro edicto atque authoritate imperatum nuper esse, uti triduo quàm hoc edictum promulgatum erit suis sedibus atque agris excedant pœnâ capitis, et fortunarum omnium amissione proposita, nisi fidem fecerint se, derelicta religione sua, intra dies viginti catholicam religionem amplexuros: Cumque se supplices ad celsitudinem vestram regalem contulissent, petentes uti edictum illud revocetur, utque ipsi, pristinam in gratiam recepti, concessæ à serenissimis majoribus vestris libertati restituantur, partem tamen exercitus vestri in eos impetum fecisse, multos crudelissime trucidâsse, alios vinculis mandâsse, reliquos in deserta loca montesque nivibus coopertos expulisse, ubi familiarum aliquot centuriæ eo loci rediguntur, ut sit metuendum ne frigore et fame brevi sint miserè omnes perituræ. Hæc cum ad nos perlata essent, haud sane potuimus quin, hujus afflictissimi populi tanta calamitate audita, summo dolore ac miseratione commoveremur. Cum autem non humanitatis modo, sed ejusdem religionis communione, adeoque fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos esse fateamur, satisfieri à nobis neque nostro erga Deum officio, neque fraternæ charitati, neque religionis ejusdem professioni posse existimavimus, si in hac fratrum Dostrorum calamitate ac miseria solo sensu doloris afficeremur, nisi etiam ad sublevanda eorum tot mala inopinata, quantum in nobis est situm, omnem operam nostram conferamus. Itaque à vestra imprimis celsitudine regali majorem in modum enixè petimus et ob

[ocr errors]

suorum, concessamque ab iis omni tempore et confirmatam subditis suis Vallensibus libertatem, velit animum referre. In qua concedenda atque confirmanda, quemadmodum id præstiterunt, quod Deo per se gratissimum proculdubio est, qui conscientiæ jus inviolabile ac potestatem pepes se unum esse voluit, ita dubium non est quin subditorum etiam suorum meritam rationem habuerint, quos et in bello strenuos ac fidelissimos, et in pace dicto semper audientes, experti fuissent. Utque serenitas vestra regalis in cæteris omnibus et benignè et gloriosè factis avorum suorum vestigiis optimè insistit, ita in hoc nolit ab iisdem discedere etiam atque etiam obsecramus; sed et hoc edictum, et si quod aliud inquietandis reformatæ religionis causâ subditis suis rogatum sit, uti abroget; ipsos patriis sedibus atque bonis restituat; concessa jura ac libertatem pristinam ratam iis faciat; accepta damna sarciri, et eorum vexationibus finem imponi jubeat. Quod si fecerit regalis eelsitudo vestra, et rem Deo acceptissimam fecerit, miseros illos et calamitosos erexerit et recreârit, et à suis omnibus vicinis, quotquot reformatam religionem colunt, maximam gratiam inierit; nobisque potissimùm, qui vestram in illos benignitatem atque clementiam obtestationis nostræ fructum arbitrabimur. Quod et ad omnes officiorum reddendas vices nos obligaverit; nec stabiliendæ solùm verum etiam augendæ inter hanc remp. vestramque ditionem necessitudinis et amicitiæ fundamenta firmissima jecerit. Neque verò hoc minus ab justitia vestra et moderatione animi nobis pollicemur: quam in partem Deum Opt. Max. oramus uti mentem vestram et cogitationes flectat: vobisque adeo vestroque populo pacem, ac veritatem, et successus rerum omnium felices, ex animo precamur. Alba Aula, Maio, 1655.

OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, &c. Serenissimo Principi Transylvania, Salutem.

Serenissime Princeps;

Ex literis vestris sexto-decimo Novembris 1654, ad nos datis, singularem erga nos benevolentiam vestram atque studium perspeximus; et internuntius vester, qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobiscum societate et amicitia voluntatem vestram ampliùs coram exposuit. Nos certè occasionem hanc esse datam, unde nostrum quoque erga vos animum, et quanti celsitudinem vestram meritò faciamus, declarare atque ostendere possimus, haud mediocriter sanè gaudemus. Cum autem vestra in rempublicam christianam præclara merita laboresque suscepti ad nos usque famà pervenerint, et hæc omnia certiùs, et quæ amplius rei christianæ vel defendendæ vel promovendæ causà in animo habeatis, celsitudo vestra suis literis communicata nobis amicissimè voluerit, ea uberiorem insuper lætandi materiam nobis attulere: Deum nempe iis in regionibus excitâsse sibi tam potentem atque egregium suæ gloriæ ac providentiæ ministrum; qui, cum virtute atque armis tantum possit, de religione communi Protestantium tuenda, cui nunc undique malè et dictum et factum est, nobiscum unà sociare consilia cupiat. Deus

formatis conjunxisse semper causam, illatis etiam in Germaniam armis ad Protestantium religionem sine discrimine tuendam, nemo est qui ignoret : petimus imprimis igitur, idque majorem in modum, à majestate vestra (nisi id jam fecerit, quod et reformatorum aliæ respublicæ et nos fecimus) ut cum Sabaudiæ duce per literas velit agere; suaque authoritate interposita, et hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus cum innocuis tum religiosis deprecando, si fieri potest, avertere conetur: etenim hæc initia tam sæva quo spectent, quid nobis omnibus minentur, admonere vestram majestatem supervacuum esse arbitramur. Quòd si is iræ suæ, quam nostris omnium precibus, auscultare maluerit: nobis profecto, siquod est vinculum, siqua religionis charitas aut communio credenda atque colenda est, communicate prius vestra cum majestate cæterisque reformatorum primoribus consilio, alia quamprimùm ineunda ratio erit, qua provideri maturè possit, nè tanta innocentissimorum fratrum nostrorum multitudo omni ope destituta miserrimè pereat. Quod idem quin majestati vestræ visum jam sit atque decretum cum nullo modo dubitemus, nihil consultius, ut nostra quidem fert sententia, esse poterit quam ut gratiam, authoritatem, consilia, opes, et siquid aliud necesse est, in hanc rem primo quoque tempore confeInterea majestatem vestram Deo Opt. Max. commendatam ex animo volumus.

autem, qui utrisque nobis, tametsi locorum intervallo | facile demonstrat. Et Suecorum reges suam cum retam longè disjunctis, eundem religionis orthodoxæ defendendæ studium atque animum injecit, dubium non est quin earum præcipue rationum author nobis futurus sit, unde et nobis, et inter nos, et reformatorum reliquis principibus ac civitatibus, hac in re maximo esse adjumento atque usui possimus, occasionibus certè omnibus intenti, ci quas Deus obtulerit, iis quod ad nos attinet, eodem Deo benè juvante, non deerimus. Interea celsitudini vestræ sine summo dolore commemorare non possumus, quantâ inclementiâ dux Allobrogum subditos suos Alpinarum quarundam vallium incolas, orthodoxam religionem retinentes, persequutus sit. Quos non solùm severissimo edicto, quotquot Romanam religionem suscipere recusârunt, sedes avitas bonaque omnia relinquere coëgit; verùm etiam suo exercitu adortus est, qui multos crudelissime concidit, alios barbarè per exquisitos cruciatus necavit, partem verò maximam in montes expulit fame et frigore absumendam, exustis domibus, et siqua eorum bona ab illis carnificibus non sint direpta. Hæc ut ad vos jamdudum nuntiata sunt, et celsitudini vestræ tantam crudelitatem graviter displicuisse, et vestram opem atque auxilium, quantum in vobis est, illis miserrimis, siqui tot cædibus atque miseriis adhuc supersunt, non defuturum, nobis facilè persuadetur. Nos literas duci Sabaudiæ, ad deprecandum ejus infensum in suos animum, jam scripsimus; sicut et Gallorum regi, idem ut is etiam velit facere; vicinis denique reformatæ religionis principibus, uti de illa sævitia tam immani quid nos sentiamus intelligere possint: quæ quanquam in illos inopes primum cœpta est, idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur: eoque majorem illis prospiciendi sibi in commune suisque omnibus consulendi necessitatem imponit: quam et nos eandem rationem, prout Deus nobis in animum induxerit, semper sequemur. Id quod celsitudo vestra persuadere sibi poterit quemadmodum et de singulari nostro erga se studio atque affectu, quo prosperos rerum omnium successus vobis animitùs exoptamus; et vestra incœpta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati studetis, fœlicem exitum sortiri volumus.

Alba Aula, Maio, 1655.

ramus.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Excelsis et
Præpotentibus Dominis Fœderati Belgii Ordinibus.

EDICTUM ducis Sabaudiae nuperrimum in subjectos sibi Alpinos incolas, orthodoxam religionem antiquitus profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, patriæ quoque sedes relinquere jubentur, et quanta crudelitate in homines innoxios atque inopes, nostrosque, quod maximè refert, in Christo fratres, illius edicti auctoritas grassata sit, occisis permultis ab exercitûs parte contra eos missa, direptis reliquis atque domo expulsis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et frigore conflictari inter asperrimos montes nivesque perpetuas jamdiu coacti sunt, rumore et vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nunciis cognovisse vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo sensu fraternæ calamitatis, hæc vos affecerint, facilè ex dolore nostro qui certe est gravissimus intelli

OLIVERIUS Protect. Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum Regi, Salutem. PERVENISSE nuper in regna vestra illius edicti acerbissimi famam, quo dux Sabaudiæ subjectos sibi Alpi-gere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo connos incolas, reformatam religionem profitentes, funditùs afflixit, et nisi religione Romana suam mutare fidem à majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis sedibus exterminari jussit, unde multis interfectis, cæteri spoliati, et ad interitum certissimum expositi, per incultissimos montes hyememque perpetuam, fame et frigore confecti, cum conjugibus ac parvulis jam nunc aberrant; et hæc graviter tulisse majestatem vestram nobis persuasissimum est. Nam Protestantium nomen atque causam, tametsi inter se de rebus non maximis dissentiunt, communem tamen et penè unam esse, adversariorum par in omnes Protestantes odium

juncti sumus, quidni iisdem plane affectibus in tam gravi atque indigna fratrum nostrorum commoveremur? Et vestra quidem in orthodoxos, ubicunque locorum disjectos atque oppressos, spectata pietas atque in multis ecclesiarum difficultatibus et adversis rebus jam sæpe cognita est. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis in re potius, quàm studio et charitate erga fratres religionis causâ violatos atque afflictos, vinci sustineam : quandoquidem ecclesiarum salutem atque pacem incolumitati etiam propriæ libens prætulerim. Quod igitur hactenus potuimus, ad Sabaudiæ ducem scripsimus; suppliciter penè rogantes, ut in hos homines in

nocentissimos et subditos et supplices suos placatiorem | menter petivimus. Et his quidem nostris, vel nostrûm

animum ac voluntatem suscipiat, suas sedes atque fortunas miseris reddat, pristinam etiam in religione libertatem concedat. Scripsimus præterea ad summos Protestantium principes et magistratus, ad quos hæc maximè pertinere judicavimus, ut in Sabaudiæ duce exorando suam conferre operam nobiscum unà velint. Hæc eadem, et plura, forsitan vos quoque fecistis. Nam exemplum hoc tam periculosum, et instaurata nuper in reformatos tanta crudelitas, si auctoribus bene cedat, quantum in discrimen adducta religio sit vestram commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem si flecti nostris omnium precibus et exorari se passus erit, præclarum nos atque uberem suscepti hujus laboris fructum ac præmium reportabimus. Sin ea in sententia perstiterit, ut apud quos nostra religio vel ab ipsis evangelii primis doctoribus tradita per manus et incorruptè servata, vel multo antè quàm apud cæteras gentes sinceritati pristinæ restituta est, eos ad summam desperationem redactos, deletos funditùs ac perditos velit, paratos nos esse commune aliquod vobiscum

potius omnium conjunctis precibus, exoratum iri principem serenissimum, quodque ab eo tanto opere petivimus, facile concessurum speramus. Sin illi in mentem secùs venerit, communicare vobiscum consilia parati sumus, qua potissimum ratione oppressos tot injuriis atque vexatos innocentissimos homines, nobisque charissimos in Christo fratres, sublevare atque erigere, et ab interitu certissimo atque indignissimo conservare, possimus. Quorum salutem atque incolumitatem pro vestra pietate vobis quam maxime cordi esse confido: Ego eam certe vel gravissimis meis rationibus, immò incolumitate propriâ, potiorem habendam esse existimem. Valete.

Westmonasterio, Maii 19, 1655.

Superscript.

O. P.

Illustribus atque amplissimis Dominis, Helveticorum Pagorum Protestantium et Confœderatarum Civitatum Consulibus ac Senatoribus, Salutem.

Regi.

cæterisque reformatis fratribus ac sociis consilium ca- Serenissimo potentissimoque Principi LUDOVICO Galliæ pere, quo et saluti pereuntium justorum consulere commodissimè queamus, et is demum sentiat orthodoxorum injurias atque miserias tam graves non posse nos negligere. Valete.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Non dubitamus quin ad aures vestras aliquanto citius quàm ad nostras illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem nostram profitentium, qui Sabaudiæ ducis in fide ac ditione cùm sint, sui principis edicto patriis sedibus emigrare jussi, ni intra triduum satisdedissent se Romanam religionem suscepturos, mox armis petiti et ab exercitu ducis sui occisi, etiam permulti in exilium ejecti, nunc sine lare, sine tecto, nudi, spoliati, afflicti, fame et frigore moribundi, per montes desertos atque nives cum conjugibus ac liberis miserrimè vagantur. Multo est minus cur dubitemus quin hæc, ut primum vobis nuntiata sunt, pari atque nos tantarum miseriarum sensu, eoque fortasse graviore quo illorum finibus propiores estis, dolore affecerint. Vestrum enim in primis orthodoxæ fidei studium egregium, summamque in ea cum retinenda constantiam tum defendenda fortitudinem, abundè novimus. Cum itaque religionis arctissimâ communione fratres, vel potius unum corpus, cum his miseris vos pariter nobiscum sitis, cujus membrum nullum affligi sine sensu, sine dolore, sine detrimento atque periculo reliquorum potest, scribendum ad vos hac de re et significandum censuimus, quanti nostrum omnium interesse arbitremur, ut fratres nostros ejectos, atque inopes communi ope atque auxilio, quoad fieri potest, juvemus et consolemur; nec eorum tantummodo malis et miseriis removendis, verum etiam nequid serpat latius, nequid periculi exemplo atque eventu vel nobis omnibus creari possit, maturè prospiciamus. Literas nos quidem ad Sabaudiæ ducem scripsimus, quibus, uti cum subditis suis fidelissimis pro clementiâ suâ lenius agat, eosque jam prope perditos suis sedibus ac bonis restituat, vehe

Serenissime potentissimeque Rex;

Ex literis majestatis vestræ, quibus illa ad meas quinto et vigesimo Maii proximi datas rescribit, facilè intelligo nequaquam fefellisse me eam opinionem, qua mihi quidem persuasum erat, cædes illas immanissimas, barbaramque eorum hominum stragem, qui religionem reformatam in Sabaudia profitentur, à cohortibus quibusdam vestris factam, neque jussu vestro neque mandato accidisse. Quæ quantum majestati vestræ displicuerit, id vos vestris militum tribunis, qui hæc tam inhumana suo solo impetu injussi perpetraverant, ita maturè significâsse, deque tanta crudelitate ducem ipsum Sabaudiæ monuisse, pro reducendis denique istis miseris exulibus unde pulsi sunt, vestram omnem gratiam, necessitudinem, authoritatem tanta cum fide atque humanitate interposuisse, majorem equidem in modum sum lætatus. Ea nempe spes erat, illum principem voluntati ac precibus majestatis vestræ aliquid saltem hac in re fuisse concessurum. Verùm cum neque vestro, neque aliorum principum rogatu atque instantia, in miserorum causa quicquam esse impetratum perspiciam, haud alienum ab officio meo duxi, ut hune nobilem virum, extraordinarii nostri commissarii munere instructum, ad Allobrogum ducem mitterem ; qui tantæ crudelitatis in ejusdem nobiscum religionis cultores, idque ipsius religionis odio adhibitæ, quo sensu afficiar, uberiùs eidem exponat. Atque hujus quidem legationis eo feliciorem exitum speravero, si adhibere denuò et adhuc majore cum instantia suam authoritatem atque operam majestati vestræ placuerit; et quemadmodum fideles fore illos inopes dictoque audientes principi suo ipsa in se recepit, ita velit eorundem incolumitati atque saluti cavere, ne quid iis hujusmodi injuriæ et calamitatis atrocissimæ innocentibus et pacatis deinceps inferatur. Hoc cum in se justum ac verè regium sit, necnon benignitati vestræ atque clementiæ, quæ tot subditos vestros eandem illam religionem se

« PreviousContinue »