Page images
PDF
EPUB

Adeone verò singulari impudentia occaluisti, ut insti- | tio, ut intelligas, quàm exiguum tibi in aliis præsitutam in te legitimè accusationem testatissimam, cujus vim atque authoritatem cùm sustinere non posses, discedendi, et veluti in exilium abeundi licentiam exorasti, hanc tu quasi "fabellam nescio quam" eludere et uno verbo leviculo sic amoliri abs te posse, existimes? At "permulti sunt," inquis, " in hoc Belgio, qui me Geneva familiariter usi optimè omnium norunt quàm non ibi nullo in pretio fuerim." Audi igitur quæ sint honestissimorum hominum de te judicia primò Geneva, deinde in Belgio. Duorum verba ipsa ex literis desumpta, in medium proferam.

Literæ Genevæ datæ pridiè Id. Octob. 1654. Mirari certè nostrates satis non possunt, ita te interiora ignoti aliàs hominis nosse, tam nativis coloribus depinxisse, ut ne ab illis quidem, quibus familiarissimè usus est, tota hominis histrionia vel certiùs vel feliciùs potuisset adumbrari: unde hærent meritò et ego cum illis, quà fronte avaíoxovros licet homo et oris improbi, in publicum rursus theatrum prodire sit ausurus. Illud enim summum fœlicitatis tuæ hac in parte compendium, quod non vel ficta vel ignota aliàs hominis scelera attuleris, sed quæ omnium et amicissimorum etiam ore decantata, integri cœtus authoritate et assensu, immo plurium adhuc scelerum accessione luculenter possint corroborari.

Et infra. Credas velim vix ullum hîc reperiri amplius, ubi multos annos publico munere, sed cum summo hujus Ecclesiæ dedecore functus est, qui prostituti pudoris homini patrocinium suum vel audeat vel sustineat amplius commodare.

Hæc sunt eorum voces, qui penitissimè te nôrunt: quam turpem tui memoriam Genevæ reliqueris, hæ literæ, aliæque benè multæ si proferrentur, docerent. Nunc in Belgio aliisque locis qua fama sis, " quo in pretio," cognosce. Viri probatissimi tibique noti non literas solùm, sed quoniam abs te priùs nominatus, idque in tua causa, atque laudatus est, nomen quoque edam. Is est vir gravissimus Joannes Duræus ; qui dum Ottoni sola fide nixus interponit se, mecùmque agit, ut innocentem te scilicet missum facerem, non potest non fateri simul quàm longè alia de te cæterorum penè omnium existimatio, aliusque sermo sit.

Ex literis Duræi Basilia, Octob. 3. 1654. Quod ad Mori vitia improbitatemque attinet, non videtur Ottonus ita de eo sentire: scio tamen alios pessimè de eo loqui, manus ejus in omnes pene, manus omnium in eum esse, plerosque etiam Gallicæ synodi ministros dare operam ut ei pastoris munus abrogetur. Neque hîc aliam Basilea reperio de eo hominum opinionem, quàm quæ in Belgio est eorum qui eum minimè amant.

66

dium sit, cùm tam exiguum tibi in teipso fuerit. Quod
enim potest aliena fides testimonium de te aliis per-
bibere, cùm tua fides perhibere nullum quod juvet
aut cui confidas, de temetipso possit tibi? Et videte
quæso quàm dissoluto animo, quam abjecto desertor
sui et perfuga ad patrocinium alienæ fidei ab se trans-
fugiat. Neque vero," inquit, "tempus teram in eo-
rum sollicita refutatione, quæcunque tu garris." Laudo
te læti animi atque jucundi, nihil tu magis sollicitè,
quam sollicitudinem ipsam vitas. Mea modò "nimis
sollicita" tibi fuit ad Deum "protestatio:" nunc tuam
non minùs "sollicitam" putas tuorum criminum “refa-
tationem." Atque ego si duntaxat "garrio," haud
multam sanè sollicitudinem tua refutatio desiderabit.
Ignavissimus profectò sis, aut malè conscius necesse est,
cui tam facilis tuimetipsius defensio, tam gravis et
"sollicita" videatur: ineptus planè et ridendus, qui
nullum tempus inutilius terere te putes, quàm in eo
ipso quod ad rem, siquid vides, et ad causam maximè
pertineat. Nam "quid proficiam," inquis, “si fabulam
hanc penitus retexuero? statim aliam ordieris." Sanè
quidem difficile id esset nemini; neque de nihilo te urit
ista suspicio. Tanta enim tu solus fabularum sylva es,
ut ex tuis unius rebus gestis atque nequitiis suppeditare
centum triviis atque circulis unde multos in dies rideant
satis fabularum unus possis. Atque adeo hujus fabulæ
actum jam quartum peregimus: exit Morus; aliam
credo vult personam induere. "Ut semel," inquit,
'defungamur, quod fuerit Ecclesiæ Genevensis, quod
civitatis illius de me judicium hæ docebunt literæ testi-
moniales, alia occasione datæ." Ita est; ad elogia nunc
transit sua; actus quintus incipit; nova planè persona,
sed eodem tamen subtus latente Moro, prodit cornicula,
sed et ea quoque personata: miris nescio quot repentè
plumis adscititiis atque coloribus ita indutus, ut phœni-
copterus nescio quis potiùs, et exornati quiddam monstri
simile videatur. Aves Aristophanicas expoliasse homi-
nem diceres; sed mala ave, ni fallor; cum se non jam
fabulam agere, sed apologum Æsopicum in se verum
demonstrare nudatus intelliget. Cùm enim hasce plu-
mas nec tuas esse, More, et partim obsoletas, quæque
sua sponte mox defluant, partim falsis coloribus fucatas,
partim dolo, malisque artibus surreptas docuero, dubium
non est, quin delusus abs te olim grex avium, nunc
factus certior qui sis, de repetundis plumis jure tecum
sit acturus; et ablato quisque suo, obscoenam sub phœ-
nice upupam non deplumem te modò, sed depygem
demum relinquat: Primæ omnium "literæ Genevensi-
um testimoniales" cristam tibi erigunt: quas illi multò
mallent, sat scio, aut nunquam tibi datas, qualis postea
evasisti, aut abs te nunquam prolatas. Semper ego
quidem de Genevensi civitate, pro eo ac debeo, honesta
omnia et sentire soleo et loqui religionis cultum

O pulchrum elogium! quo tu omnium penè morta-purioris, primumque studium, in republica deinde lium judicio Ismaeli hosti Ecclesiæ, quàm ministro pacis et evangelii similior judicaris. Hunc tuæ ubique gentium existimationis testem integerrimum, si potes, rejice. Mihi credulitatem desine objectare: "Nemo omnes, neminem omnes fefellerunt," tua tibi verba regero. Hæc cùm ita sint, perficiam haud multo nego

prudentiam, æqualitatem, moderationem, constantiam propè admiror; qua se tam arctis finibus, inter vicinos hinc inde potentissimos et imminentes, summa in pace ac libertate per tot jam annos conservat et tuetur: rectiusque in re vix mediocri et meliùs id agit quòd civilis vitæ omnis principium atque finis est, idque populo suo

Petit

fœliciùs præstat, quàm summis opibus instructi, summis | defendendi sui nullam inveniret, et manifestis in rebus opinione hominum adjuti consiliis reges maximi servientibus præstant suis. De Genevensibus igitur, quod eorum laudem, et existimationem possit imminuere, non est ut quicquam velim aut queam dicere, etiamsi de his literis testimonialibus ea dicerem, quæ et ab aliis dicta olim ipsi fatentur, et ad me recentiùs allata sunt. Sed necesse non est; non dicam igitur qua occasione sint data; propterea quòd ipse non hac, sed "alia occasione" datas esse ait. Non quæram, utrùm summa Ecclesiæ senatusque voluntas honorarium hoc Moro testimonium sua sponte concesserit, an impudentissima hominis postulatio, cùm accusatus gravissimorum criminum nequisset se defendere, ab iis duntaxat abstulerit qui Ecclesiæ pastorumque communi existimationi perperam metuentes, amandare ab se hominem quoquo modo malebant, quàm hæc publico judicio severiùs perquiri, nec sine offensa fortassis infirmiorum palam agitari. Non dicam, id quod multi tamen dicunt mihique confirmant, nec conventu frequenti, nec solito conveniendi die datas hasce literas: ne id quidem dicam scribenti adstitisse Morum; unde illud fortasse "tralatitium," et "exambire" ex elegantiis Mori selectioribus tam in promptu erant ; et "rupta concionante Moro subsellia, gemmæque illæ clarissimæ ;" quæ omnia usque eo vel cupiditatem scribentis vel judicium non grave significant, ut non solùm nimio laudandi studio laudes ipsas corrupisse, quod vitium ab eo qui totius nomine Ecclesiæ scripsit, quam maximè abesse debuit, sed indignissimum ornare dum studet, non tam vivum decorare, quàm mortuum et putentem illis odoribus differtum funerasse videatur. Non dicam denique illa nomina in conventu subscripta non esse, circum vicos cursasse Morum, et pastores domi singulos adortum, quo sibi faciliùs hasce subscriptiones expugnaret; propterea quòd erant in conventu qui reclamare, qui intercedere, qui obsistere non desinebant, qui sese non audiri graviter conquesti sunt. Nihil horum dicam; quod nonnulli tamen dicunt, etiam qui illo tempore Geneva rebus illis omnibus interfuere; multi aliis in locis "Deum hominumque fidem implorantes atque jurati" nulla se "simultate, sed officii" religione commotos, hæc dicere: adeoque illis literis fidem se adjungere non posse; quorum inter primos virum sanctissimum Fredericum Spanhemium, theologiæ professorem et pastorem reverendum fuisse intelligo: Hoc solùm dico, hasce literas, quod idem de literis reverendissimi viri Joannis Deodati est dicendum, ante sexennium datas, multis postea maleficiis ab ipso Moro obliteratas jampridem esse et antiquatas. Nondum increbuerat Claudia, nondum hortus, et illa, ad Claudiam nescio an cum Claudia, Mori suavissima cohortatio:

-Poma alba ferebat,

Qui post nigra tulit Morus:

Id quod viris proculdubio integerrimis et honestissimis, harum literarum subscriptoribus, quin imposuerit non dubito. At postquam illa cum muliere, primò ancilla, deinde nupta, occultari diutiùs consuetudo istius nefaria non potuit, factus iterum reus, cùm honestam rationem

[ocr errors]

teneretur, fractus jam animo, atque id maximè veritus,
si judicium fieret, nequid in se gravius consuleretur,
quo ipso die pronuncianda de se sententia presbytero-
rum, deinde magistratuum erat, judicium declinat,
licentiam abeundi petit. Illi necessitatem hanc rati
se hoc modo effugisse, quam impositam sibi minimè
volebant, ut Ecclesiæ ministrum tantorum scelerum
damnare, et in homine Ecclesiastico tam triste exem-
plum statuere cogerentur, libenter assensere.
insuper literas impudentissimus homo commendatitias.
Id verò postulare ab judicibus suis reum indignè fe-
rentes, prorsùs recusant: ita bonus ille tabellarius per-
manere sine literis illa in urbe, omni munere exutus,
circiter decem menses coactus est: Etesiis credo sacri-
ficans, ut aliquam saltem auram commendatitiam im-
petrare aliquò posset: Donec multi gravissimi viri ne
moram quidem ejus illa in urbe ferendam rati, rursus
rem adducere in judicium cœperunt. Id autem cùm
ad novas lites, et, ut supra dixi, offensionem infirmorum
spectare videretur, consultius tandem visum est, quoquo
modo hominem ablegare: rursus itaque dant literas ;
non frigidulas," quod antea dixisse me queritur, sed,
quod nunc dico, frigidissimas; non ut commendare
cuiquam mortalium, sed amandare ab se hominem plane
viderentur. Hoc si ita non est, More, postulo mihi re-
spondeas, cur superiores illas Genevensium literas, haud
uno nomine jam obsoletas, quæque recentiora facinora
tua à me tibi potissimùm objecta, ne attingunt quidem;
quæ ego vix attigi, ut minùs mihi comperta, “blas-
phemias" nempe" tuas in Spiritum Sanctum," aliaque
opinionum monstra uberiùs commemorant, cur et illas
in quibus parùm sibi de te credi à plerisque subscrip-
tores tui queruntur, cur, inquam, illas utrasque in me-
dium protuleris, has novissimas de medio removeris ?
Cedo proximas hasce literas post alteram in te accusa-
tionem illam gravissimam ab aliis ægerrimè, ab aliis
facilè, sed eodem tui removendi animo ab omnibus
concessas. Sapies opinor, non exhibebis; non delec-
tant te istæ literæ ; ex quibus mutatam de te Geneven-
sium opinionem, refrigerata amicissimorum studia
manifestò perspicere possimus; eosque his literis non
te laudatum, sed ab se, dummodo longissimè remotum,
quasvis in terras exportatum cupiisse. Hæc Mori fides
publica est; qua se in Ecclesiam credere, quàm in Spi-
ritum Sanctum planius facit. Quæ reliqua à me dicta
in eum sunt neque diluit, neque refellit, ne oppugnat
quidem. Sed quoniam, Vlacco fidejussore, tomum in-
super alterum fidei publicæ promittit, in quo "virorum
aliquot insignium, senatusque et ecclesiæ Midelbur-
gensis, et Amstelodamensis testimonia" dicentur, dum
volumen illud, cudendum, puto, in Gallia, excudendum
Haga-Comitis à Vlacco expectamus, aut ne expec-
tamus quidem, visum est de toto hoc genere testimoni-
orum pauca disserere.

Magnum ego ornamentum quidem virtutis testimonium publicum esse fateor; argumentum perinde certum atque firmum longè abest ut existimem; nam ut illud omittam quòd virtutis multo difficilior quàm nummorum spectatio est, hoc sanè constat, privatorum privatos mores, et præsertim vitia ad aures gravissimas,

meæ,

Ut

tot alioqui negotiis occupatas, rarissimè perferri. Et | etiam commendatione improbissimam. Cogitent, qui testimonium publicum tam qui petunt, quàm qui dant, celari adversarios nostras maculas putant oportere, non boni juxta malique ferè sunt; et petunt quidem malicelando sed eluendo maculas purgari: celando apparere sæpiùs quàm boni, falsa specie proborum induti. multo manifestiùs, et majorem indies fœditatem contraquisque optimus est, ita minimè testimonio eget alieno: here. Postremò viderint, ne Ecclesiastas hujusmodi neque enim facit quicquam vir bonus ut noscatur, seipso amovere ab Ecclesia tamdiu negligant, donec ipsa Eccontentus. Si commendato est opus, virtutem semper clesia cum Ecclesiastis unà amoveatur. Sanè cùm apud se habet commendatricem optimam; si defenso, apostoli præceptum de Episcopo notissimum sit, eum obtrectationibus nimirum et calumniis haud rarò appe- ab extraneis etiam bonum habere testimonium oportere, titus, eandem circundat sibi integritatem suam, et in- quid adversariis lætius aut triumphandum magis potest victam rectè factorum conscientiam; quo veluti muni- accidere, quàm cùm legerint atque audierint, qui non mento atque præsidio firmissimo, improborum hominum levi atque incerta, sed constante fama, summèque conet impetus vanos excipit, et tela frustratur. Contrà sentiente, multis testibus, multis in locis flagitiosus hic noster omnia: non enim virtutem, sed opinionem atque nefarius compertus sit, eum quasi Ecclesiæ luduntaxat ejus integumentum vitiorum, sibi compara- men unicum et ornamentum collatitiis presbyterorum verat: ut retectus, ut deprehensus, abscondere diutiùs laudibus, et multiplici commendatione publica decorari. improbitatem suam non potest, exors ipse fidei et nau- Quod hostibus nostris gaudium ne diuturnum sit, profragus ad alienam fidem se confert: quorum oculis videri non alia ratione potest, nisi siquis poterit exantea servierat, eorum nunc manus commendatitias emplo, reque ipsa demonstrare, nullum esse pestibus implorat; et singulari quadam atque inaudita hactenùs hujusmodi in Ecclesia reformata consistendi locum : impudentia, quorum judicium experiri non audet, hæc testimonia, has laudes tum olim datas, cùm is, cui eorum postulat testimonium. Proptereà quòd meamet dabantur, longè alius affectaret videri, atque esse nunc ipsius sententia damnatus turpissimè discedo, quòd perspicitur, ipsum nunc irritas et nequaquam suas sententias vestras horreo atque defugio, "literas" usurpasse sibi fraude pessima; et amicorum de se elogia quæso date innocentiæ, pietatis, pudicitiæ apud vos suo ipsius vitio abrogata, non ad vilissimas merces in"testimoniales." Si hæsitatur, si ambigitur, si ad volvendas, quo fato mala scripta solent ferè perire, aliis denique reclamatur rei vehementissimè commotis, sed ad fœdissimas flagitiorum ipsius sordes integenquò non demittit se? quo non descendit? circumcur- das, pro involucris abusum esse. Ego certe in priore sare, ambire, prensare, obtestari, et quò adire non au- illa defensione, et publicè jussus et privatim læsus, nisi det, eò amicorum allegationes dimittere. Aguntur siquam dicendo peperissem mihi honestam existimafortunæ hominis, agitur caput, existimatio, immò Ec- tionem, eam silendo amittere, et quasi vacuam possesclesiæ, totius et sacri ordinis existimatio agitur. Ex- sore, occupandam mendaciis et opprimendam relinpugnantur multi, partim fatigati, partim inducti, partim quere maluissem, et patriæ, et mihi simul, cùm una veriti nequid istius ignominiæ in publicum redundaret, eademque causa esset, communem operam summo partim delictis ignoscere, literato parcere, laboranti studio impendi. Nunc accusatis graviter ab eodem consulere suæ bonitatis esse arbitrati. Ita tandem quasi immeritum et innoxium hominem per calumnias victor iste laureatas literas aufert; ita emendicata et mendacia infamassem, ut impudentiam illius redarquovis tempore vel occasione, non jam testimonia de se guerem, innocentiam tuerer meam, et siquid vel antea publica, quæ si fuissent ipse abolevit, sed sua de pub-jam dixi commodè, vel in posterum quod ex usu sit lico reportata spolia ad coronam venditat; nec tam laudes videtur suas, quàm poenitentiam publicam circumferre. Quem enim non pœniteat præconem sese laudum ejus fuisse, qui ad omnes postea libidines tam turpem sui auctionem fecerit: nunc ejusdem sese mangonem fieri, qui servus omnium nequissimus ministrum se licitanti cuivis Ecclesiæ ex hac laudum catasta vendibiliorem, et sacrarum literarum miseris emptoribus venalem se pretii quantivis professorem profitetur. Nam viderint per Deum immortalem, qui ex istius vel commendatione vel impunitate ignoscentes et bonos haberi se postulant, ne ista bonitas in malum desinat; viderint ne ipsis bonis fraudi sit. Cùm necesse sit, serpat latiùs, serpat ocyus ista contagio pastoris in gregem, doctoris in scholam; atque in ipsos fortasse bonorum istorum liberos, qui sophiste huic errabundo et infami in disciplinam traduntur. Viderint ne tot pigmentis illita atque ornata turpitudo, tanta bonarum laudum jactura atque dispendio dealbata labes, spem faciat et aliis, eamque mentem injiciat, posse se quoque tutissimo hoc exemplo, eandem scholis, eandem ecclesiis inferre personam, sine suo periculo cum summa

dicturus sum, si non doctrinæ et ingenii laudem, famam saltem integram, et colendæ veritatis fidem afferre possem, ad contentionem hanc per se minimè gratam, sed necessariam tamen, denuo descendi. Neque verò est, si hæc non essent, cur hujus operæ aut pœnitere me, aut pigere quenquam alium, si ni conscium sibimet, debeat. Sanè improbos vituperare, et bonos laudare, quandoquidem hoc præmii nobilissimi, illud pœnæ gravissimæ rationem habet, et æquè justum et justitiæ propè summa est: quin et ad vitam benè instituendam par fere momentum utriusque cernimus. Ita denique cognatæ inter se hæ duæ res sunt, unoque et eodem opere absolvuntur, ut improborum vituperatio, proborum dici laudatio quodammodo possit. Verùm ut jus et ratio atque usus utrobique par sit, non itidem est par gratia: nam qui alterum vituperat, duarum is uno tempore gravissimarum rerum onus atque invidiam sustinet, et accusandi alterum, et de se benè sentiendi. Itaque laudant facilè nunc boni, nunc mali dignos juxta atque indignos; accusare nemo liberè atque intrepidè, nisi solus integer, vel audet vel potest. Nos qui adolescentes tot sub magistris exudare in umbra

sunt qui hunc malint, nescio quo studio, quove metu adducti, testimoniis publicè defensum, quàm animadversione debita notatum. Mea ab his fateor, quod aliquoties res ipsa jam docuit, satis longè disjuncta ratio est: ut siquid adolescens in illo otio literarum vel præceptis doctorum vel meis lucubrationibus profeci, id omne ad usum vitæ generisque humani, siquid tam laté possem, pro infirma parte mea conferrem. Quod si etiam ex privatis nonnunquam inimicitiis delicta publica animadverti et sæpè corrigi solent, et adversarium nunc non modò meum, sed penè omnium communem, hominem nefarium, reformatæ religionis et sacri maximè ordinis opprobrium, literatorum labem, juventutis perniciosissimum præceptorem, immundum in sacris Ecclesiasten, impulsus omnibus causis justissima vituperatione prosecutus sum, eo necne cum fructu, quo oporteat, viderint illi, quorum potissimùm interest exemplum in isto edere, me quidem spero (cur enim diffidam?) rem nequo Deo ingratam, neque Ecclesiæ insalubrem, neque reipublicæ inutilem præstitisse.

eloquentiam solemus, vimque ejus demonstrativam in | immò verò si palam atque apertè facinorosus arguitur, vituperatione haud minùs, quàm in laude arbitramur esse positam, tyrannorum antiqua nomina fortiter sanè ad pluteum concidimus. Et Mezentium, si fors ferat, putidis rursum antithetis enecamus; aut Agrigentinum Phalarim tristi enthymematum mugitu, quàm in suo tauro, exquisitiùs torremus. In xysto nimirum aut in palæstra, nam in republica plerumque tales adoramus potiùs et colimus, et potentissimos et maximos et augustissimos appellamus. Atqui oportuit aut non in ludicro primam ferè ætatem umbratiles consumpsisse, aut aliquando cùm patriæ, cùm reipublicæ est opus, relictis rudibus, in solem ac pulverem atque aciem audere; aliquando veros lacertos contendere, vera arma vibrare, verum hostem petere. Parte alia Suffenos et Sophistas; alia Pharisæos et Simones et Hymenæos et Alexandros, veteres quidem illos, multo mucrone insectamur: hodiernos et in Ecclesia redivivos collatis elogiis laudamus, professionibus et stipendiis et cathedris, incomparabiles videlicet et doctissimos et sanctissimos viros, ornamus. Ad censuram si fortè ventum est, sicui fortè persona et speciosa pellis detrahitur, si turpis introrsum,

AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI

SUPPLEMENTUM RESPONSIO.

HANC ego defensionem meam cùm ante duos menses hactenus parassem, ne consumptum fortè biennium alterum in se profligando clamitet Morus, tanto cum desiderio Supplementum illud fidei publicæ contra me promissum expectabam, ut nihil mihi longius videretur. Didiceram enim ex Vlacco perorante, recessisse quidem in Galliam Morum, non tamen quiescere: sed vel diffisum viribus Genevensium attritis, vel quòd manu tam exigua vix satis sibi instructus ad decernendum uno prælio videretur, novum contra me exercitum, et quod mirandum sit, Medioburgicorum et Amsterodamensium in Gallia conscribere: Consules etiam et Scabinos magna cum manu signisque infestis adventare. Serò tandem erepsere novæ copiæ; sine quibus prima acies, opinor, labare atque dehiscere videbatur. Sed cur tam serò, cur ab extemporali homine tam tardè advenerint siquis miratur, erant scilicet literæ quædam mortuorum longo situ eruendæ; erant quoque subsidia hæc consularia tam gravis armaturæ, mira itinerum ratione "ex Gallia," teste Vlacco, " transmittenda :" Quid si etiam ibidem conficienda? quibus cùm ipse Vlaccus, homo æquissimus, ut habeatur fides non postulet, sed quod " æquum et justum cuique videbitur,” id ut "ju- | dicetur," sic omnino faciamus. "Sufficit Vlacco," Supplementi hujus collectitii legato, lectorum "curi

ositati," non incredulitati "satisfecisse," nempe fidei publicæ, ex Gallia in Hollandiam, quasi postliminio quodam reversæ, fidem defore uniuscujusque privatam, haud ab re sanè suspicabatur. Primum hoc velim unicuique in mentem veniat, quod supra demonstratum est, publica testimonia qua ambitione ferè comparentur; in re privata quid valeant; quàm sæpe hallucinentur : me deinde non ficta crimina in Morum, non ignota, non obscura, sed vera, sed jam vulgata atque testata, in foro denique et judicio agitata haud semel, atque versata protulisse. Non igitur calumniatores nos, non testes in se, sed suos esse judices intelligat Morus id jure æquissimo; quoniam ipse in nos prior has partes sibi sumpsit; nos ipse prior judicavit ; suam in nos sententiam iniquissimam edidit. Prolatis autem utrinque testimoniis cur secundùm eos meritò pronuntiemus, qui Morum gravissimè accusant, in causa est cùm ipsius comperta in nos audacia atque improbitas singularis, tum ipsius testimonii quamvis “publica," tamen ambigua fides; quæ consuetis atque tritissimis laudandi formulis prosequitur Morum, objecta illi crimina ab accusatoribus tam multis non diluit. Quid enim affert vel hoc supplementum, More, quod ad rem pertineat? Accusabant te Geneva gravissimi viri Theodorus Troncinus pastor et theologiæ professor, duo

alii pastores Mermilliodus et Pittetus multis opinor testibus adductis; accusabant multorum criminum, et commissi præsertim in horto quodam probri turpissimi. Tu hic contrà literas producis Deodati senis; qui venire in conventum jamdiu desierat; nec quid ibi gereretur, nisi ex te tuisque fautoribus audire consueverat. Literas deinde Sartorii, ne non sarsisse omni ex parte causam tuam viderere; tum Gothofridi jurisconsulti, ne non satis cavisse; has omnes literas jam ante scriptas, quàm hæc tua flagitia vel ad Ecclesiam delata, vel amicis, ut solet, omnium ultimis, credibilia essent. Quæ igitur à me tibi objiciuntur, horum nihil negant. Fac autem disertis verbis negasse: haudquaquam tamen istorum negatio affirmatione potior tot hominum probissimorum erit, quorum præsertim testium vim ac veritatem cùm sustinere non posses, petita subitò abeundi licentia, non absolutus judicio, sed elapsus, evasisti. Literis deinde Genevensium non sine multorum gravi intercessione atque etiam indignatione, ut supra dixi, concessis, tu quasi Rheno amne lustratus (quo “devectum te in Belgium" ais) et noxa omni ablutus, utcunque commendatus, mirum non erat si, convocata illic fortè synodo Gallo-Belgica, tanquam Mercurius quidam novus Gallo-Belgicus, non tu quidem illuminatus, sed combustus, ut fit, in synodo, ad tempus latuisti. Eas autem literas cùm supra dixerim fore, ut in medium nullo modo proferres, ne prioribus hic positis quanto essent frigidiores perspiceremus, lepidè tu quidem "exemplar earum nancisci te non potuisse" causaris. Quòd autem dixi ad tempus, non semper latuisse te, id facilè constat, primùm quòd in illa ipsa synodo “ trajecti" ad Mosam habita, quò primùm appulisti rumores quosdam "contra doctrinam" tuam et "conversationem" illis in regionibus jam esse sparsos," et suspiciones haud leves de te passim vel novas haberi, vel veteres recruduisse, neque ita te iis absolutum, quin ad alteram postea synodum nova rursus commendatione opus tibi fuerit, declarat, quæ sequitur Ecclesiæ Medioburgenæ ad Campensem synodum epistola, declarat etiam illius epistolæ subscriptor primarius Joannes Longus ejusdem ecclesiæ pastor, qui tua tum quidem larva inter alios deceptus, perspectis nunc demum et exploratis moribus tuis, nunquam te nisi maximæ contumeliæ detestationisque causa dicitur nominare. Immò verba ipsa tua declarant quibus fateris post seditionem Midelburgi ortam, in qua amicus quidam tuus potentissimus dignitate excidit eos, qui post eum rerum potiti sunt, in te non æquè propensâ fuisse voluntate:" id tu eorum ignorantiæ assignatum vis, quibus tu theologiæ professor celeberrimus "non æquè familiariter innotuisses;" cùm ad suspectos jam mores tuos revera sit referendum. Quid enim ad te advenam seditio? qui suffragiis omnium publicè accersitus non studiis partium, sed bona fama ac diligentia in isto munere theologico tueri existimationem tuam notus æque omnibus debebas. Hic tamen quæreris quòd " ejectum" te dixerim" ab Ecclesia illa." Ego verò non ejectum" te dixi, sed tantummodo ablegatum; idque non de ipsa ejiciendi vel ablegandi formula, sed de voluntate eorum abs te jam alienata intellectum volui. In hoc non admodum errasse me testis esse potest vir, ut

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

|

66

| audio, probatissimus, quem suprà appellavi, Joaunes Longus ejusdem ecclesiæ pastor, qui nunc, inquam, longè secus de te sentit et loquitur, atque primò seusit, cùm in tuam commendationem " omnium nomine" subscripsit; Testis est vir spectatissimus Joannes Duræus, qui non unam Ecclesiam Midelburgensem ejecisse te, sed universam penè synodum Gallo-Belgicam ejectum velle scribit. Frustra igitur synodi Groudensis actum illud subjungis, quod factis recentioribus irritum fecisti; frustra, inquam, actum illud quod apertissimi te mendacii coarguit: etenim illius synodi authoritatem idcirco adhibuisse te ais, ut "sciam omnia ritè et solemniter" in synedrio Midelburgensi de te acta :" ipsa synodus non ritè, non solenniter hæc esse acta, sed " nonnullos defectus in modo agendi" notat. Vellem scire illos defectus cujusmodi fuerint, cur tu Midelburgensium testimonia sine nonnullis defectibus in modo agendi auferre non potueris. Illud interea tenendum memoria est, quibus cum "defectibus" Genevensium testimonia adeptus sis: quanto reverà cum dedecore, quanto in speciem cum honore illi te dimiserint. Prorsus, quasi id unum sibi reliquum necessariò decrevissent, laudandum te esse atque tollendum. Verùm, ut dixi, laudes illas qualescunque perspecta postmodum et cognita vitæ tuæ turpitudo antiquavit jamdiu atque delevit: ut ad infamiam potiùs tuam hæc omnia conducere videantur, qui tam præclaram de te olim hominum opinionem, admissis in te postea tot probris, tam fœde fefelleris. Ventum tandem ad Pontiam est; quam sic à me falsò nominatam contendis. Ego verò authorem Batavum et notissimum illud de te distichon, quo me facilè defendam, recito:

Galli ex concubitu gravidam te Pontia Mori, Quis benè moratam morigeramque neget? Bontiam, fateor, aliud apud me manuscriptum habet. Sed prima utrobique litera, quæ sola variat, ejusdem fere apud vos potestatis est. Alterum ego nomen ut notius, ut elegantius salvo jure criticorum præposui. Satis de nomine; nunc rem ipsam consideremus. Quis tam est reus, quis tam omni genere criminationum oblitus, qui, si solus audiatur, causam suam vel Cassianis judicibus probare non queat? Tu quam attulisti hujus rei narrationem, ejusmodi est, ut nemo sit, modò integer atque attentus accedat, quin te, etiam inauditis accusatoribus tuis, vel planè condemnandum, vel suspicione gravissima non absolvendum arbitretur. "Uxorem" ais "Salmasii graviter tibi infensam, et ob eas rationes quas commemorare non vis, "nibil intentatum reliquisse, ut te in nassam infaustissimi matrimonii compingeret." Primùm illud suspiciosissimum est quod celas; illud nempe arcanum quod tibi tam modesto homini et ministro uxorem amici sic inimicam potuit reddere. Mirum deinde inimicitiæ genus narras, quo impulsa uxor amici tui famulam sibi dilectissimam nuptum tibi dare cupiebat. Nassa autem illud matrimonium qui potuit dici? nisi tute eam vel sponsione aliqua tibi induisses, vel escam avidè nimis appetisses, atque ita meritò infaustissimum, quod stupro auspicatus esses, matrimonium reddidisses. Nihil," inquis, “intentatum reliquit." Quid ergo inter alia

[ocr errors]
« PreviousContinue »