Page images
PDF
EPUB

sui providum, alieni abstinentem, atque exinde demum | defensa, atque bonis certè omnibus probata, et ad memagnanimum ac fortem, ita his contrarium esse, idem esse atque esse servum; solitoque Dei judicio et quasi talione justissima fit, ut quæ gens se regere seque moderari nequit, suisque ipsa se libidinibus in servitutem tradidit, ea aliis, quibus nollet, dominis tradatur; nec libens modò, sed invita quoque serviat. Quod etiam et jure et natura ipsa sancitum est, ut qui impos sui, qui per inopiam mentis aut furorem suas res rectè administrare nequit, in sua potestate ne sit; sed tanquam pupillus, alieno dedatur imperio; nedum ut alienis negotiis, aut reipublicæ præficiendus fit. Qui liberi igitur vultis permanere, aut sapite imprimis, aut quamprimùm resipiscite si servire durum est, atque nolitis, rectæ rationi obtemperare discite, vestrûm esse compotes; postremo factionibus, odiis, superstitionibus, injuriis, libidinibus ac rapinis invicem abstinete. Id nisi pro virili vestra parte feceritis, neque Deo neque hominibus, ne vestris quidem jam nunc liberatoribus, idonei poteritis videri, penes quos libertas et reipublicæ gubernatio, et imperandi aliis, quod tam cupidè vobis arrogatis, potestas relinquenda sit: cum tutore potius aliquo rerumque vestrarum fideli ac forti curatore tanquam pupilla gens, tum quidem indigeatis. Ad me quod attinet, quocunque res redierit, quam ego operam meam maximè ex usu reipublicæ futuram judicavi, haud gravatim certè, et ut spero, haud frustra impendi; meaque arma pro libertate, non solùm ante fores extuli, sed etiam iis ita latè sum usus, ut factorum minimè vulgarium jus atque ratio, et apud nostros et apud exteros explicata,

orum civium summam laudem, et posterorum ad exemplum præclarè constet. Si postrema primis non satis responderint, ipsi viderint; ego quæ eximia, quæ excelsa, quæ omni laude propè majora fuere, iis testimonium, prope dixerim monumentum, perhibui, haud citò interiturum; et si aliud nihil, certè fidem meam liberavi. Quemadmodum autem poeta is qui epicus vocatur, si quis paulò accuratior, minimeque abnormis est, quem heroem versibus canendum sibi proponit, ejus non vitam omnem, sed unam ferè vitæ actionem, Achillis putà ad Trojam, vel Ulyssis reditum, vel Æneæ in Italiam adventum ornandum sibi sumit, reliquas prætermittit; ita mihi quoque vel ad officium, vel ad excusationem satis fuerit, unam saltem popularium meorum heroicè rem gestam exornasse; reliqua prætereo, omnia universi populi præstare quis possit? si post tam fortia facinora fœdiùs deliqueritis, si quid vobis indignum commiseritis, loquetur profectò posteritas, et judicium feret; jacta strenuè fundamenta fuisse, præclara initia, immò plusquam initia; sed qui opus exædificarent, qui fastigium imponerent, non sine commotione quadam animi desiderabit ; tantis incœptis, tantis virtutibus, non adfuisse perseverantiam dolebit; ingentem gloriæ segetem, et maximarum rerum gerendarum materiam præbitam videbit, sed materiæ defuisse viros: non defuisse qui monere recta, hortari, incitare qui egregiè tum facta, tum qui fecissent, condecorare, et victuris in omne ævum celebrare laudibus potuerit.

AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,

CONTRA

ALEXANDRUM MORUM ECCLESIASTEN,

LIBELLI FAMOSI, CUI TITULUS, "REGII SANGUINIS CLAMOR AD CŒLUM ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS," AUTHOREM RECTÈ DICTUM.

[FIRST PUBLISHED 1654.]

NIHIL equidem aut antea inauditum, aut mea tum expectatione alienum, cùm libertatis causam primò accepi defendendam, usu venturum mihi arbitratus sum, si liberatores Patriæ, cives meos, unus præ cæteris publicè laudassem, tyrannorum jus infinitum atque injurium coarguissem, ut improborum omnium in me propè unum ferentur odia, atque redundarent. Prævidebam etiam tum bellum vobis, Angli, cum hostibus haud diuturnum, mihi cum perfugis, et eorum mercenariis sempiternum propemodum fore: ut quorum vos tela de manibus eripuissetis, eorum in me maledicta atque convitia eò acriùs conjicerentur. In vos ergo furor hostium atque impetus deferbuit: mihi, ut videtur, soli hujus belli reliquiæ supersunt; contemptissimæ quidem illæ, sed ut ferè sunt infirmorum impetus animalium, satis infestæ. Non perditorum duntaxat civium, sed exterorum etiam ut quisque alienarum rerum plus nimio curiosus, ut quisque importunissimus, corruptissimusque est, in me involat, officii tantummodo mei satagentem; in me omne virus et aculeos diriget. Quo fit, ut quod plerique ad commendationem operis, et audientiam sibi faciendam præfari initio solent, se ab exili atque humili rerum materia ad res dictu gravissimas atque maximas aspirare, id mihi in præsentia nequaquam concessum sit; ut cui nunc contrà vel invito atque nolenti à rebus maximis et gloriosissimis dicendis ad res obscuras, anonymorum latebras, et adversarii turpissimi per sequenda lustra atque flagitia necessariò sit descendendum. Quod etsi parum exordienti honorificum et ad reddendos lectorum animos attentiores minus accommodatum esse videatur, habet tamen quod exemplo haud absimili, cùm viris optimis et præstantissimis idem contigerit, consolari possit: siquidem et Africanus ipse Scipio, postquam ea gesserat quibus nihil in eo laudis genere felicius aut majus potuit, inclinatione rerum suarum perpetua et decrescente semper suæ virtutis materia usus esse videtur: et primò dux quidem summus, atque Hannibale superior, mox

contra hostem Syrum et imbellem legatus, tribunorum deinde impotentia vexatus, suam tandem communire villam Liternensem contra fures atque latrones coactus est: in hac tamen rerum suarum declivitate atque descensu par ipse semper sibi et æqualis dicitur fuisse. Unde ego, utque aliis aliundè monitis, quicquid sortis aut provinciæ dederit modò Deus, multò licet priore angustius, atque tenuius, id non aspernari erudior. Sed quemadmodum dux bonus, (quidni enim bonos in omni genere liceat imitari?) contra hostem qualemcunque boni ducis officium explebit; vel si hoc nimis invidiosum est, ut sutor bonus, ita enim vir sapiens olim philosophatus est, ex eo quodcunque est ad manum corio calceamentum quàm potest optimum conficiet, sic ego ex hoc calceamento (argumentum enim cùm instituissem dicere puduit) trito præsertim jam antea atque dissuto, siquid concinnare quod legentium auribus tantùm non fastidio sit potero, experiar. Parsurus utique omninò huic operæ, nisi accusationes mihi nescio quas falsas, et mendacia objecisset adversarius, quam ego maculam aut suspicionem adhærere mihi minimè volo. Quando hoc necessariò tollendum mihi onus est, dabit quisque veniam, uti spero, si populo qui non defui pridem et reipublicæ, mihimet nunc non defuero.

Quoniam itaque" tuam fidem," More, quam in ipso libelli titulo tu " publicam" vocas, ego publicatam jamdudum et perditam scio, ita ultrò statim nobis obstringis, ut" siquid eorum in te agnosceres," quæ de te ego scripserim, " majorem in modum irascerere," ex ore imprimis tuo, quo laqueo solet improbus irretiri semper et capi, judicandum te omnibus atque damnandum addico. Cùm enim et ex perpetua calumnia, qua meum omne dictum aut factum in deterrimam partem trahis, meque obruere invidia quæris, et ex contumeliis quas semper iniquissimas undique in me arripis jaciendas, ex omnibus denique signis atque indiciis iræ facilè appareat vehementissimè te, quamvis id usque neges, et apertissimè irasci, effugere non potes quin

arguaris agnoscere in te ea, quæ vel "affinxisse" tibi | vel summorum hominum expectationi deesse, vel omnem me ais, vel in lucem protulisse.

Duæ sunt res quarum ego te postulabam: altera injuriarum, altera flagitiorum. Injuriarum, quòd libelli in nos clamosissimi author extitisses; nam quòd populum Anglicanum satis lædere existimares te non posse, nisi me eximiè præter cæteros læsisses, id ego honori mihi potius, quàm contumeliæ duco. Flagitia verò tua commemorare, ut dignum erat, idcirco non gravabar, ut ostenderem, siquidem is est habendus clamoris author, qui edidit, et alius certè præter te nemo hactenus comparuit, quàmcasto ex ore clamor ille prorupisset. Quid tu ad hæc? negas te authorem illius libelli; et ita sedulò, ita prolixè negas, cùm tamen liber ille nequaquam tibi displiceat, ut magis mihi pertimuisse videare, ne illum librum scripsisse, quàm ne illa in te tot probra admisisse reperiaris; de quibus sic leviter et timidè, sed simul versutè ac veteratoriè te purgas, ut nemo non subesse ulcus perspiciat. Haud incallido fortasse consilio; nam quis unum libellum scripserit, quàm quis multa stupra fecerit, difficilior longè est probatio; libellus sine arbitris confici potuit; hæc siue sociis, et scelerum consciis non potuerunt: illic vestigia penè nulla necessariò apparent; hic plurima indicia et præcedunt, et unà adsunt, et subsequuntur. Itaque, si pernegasses ad te librum illum pertinere, arbitrabaris eadem opera et fidem meam de reliqua tua vita saltem apud longinquos infirmari, et mea credulitate atque injuria, qua te scilicet temere violassem, tuam magna ex parte levari infamiam: sin ire inficias de libello non posses, restare tibi hoc solum prævidebas, quo nihil difficilius erat aut acerbius, ut de moribus et flagitiis haud perfunctoriè respondendum tibi esset. Verùm ego nisi hoc doceo, nisi planum facio aut te authorem illius libelli famosissimi in nos esse, aut te satis causæ præbuisse cur pro authore meritò haberi debeas, non recuso quin abs te victus in hac causa cum dedecore atque pudore turpiter discedam; nullam à me culpam neque imprudentiæ, neque temeritatis, neque maledicentiæ deprecor.

Prodiit hoc biennio anonymus et probrosus liber, "Regii sanguinis clamor ad cœlum adversus Parricidas Anglicanos" inscriptus; in quo libro, cùm Respublica Anglorum tota, tum nominatim "Cromuellus," eo quidem tempore nostrorum exercituum imperator, nunc totius reipublicæ vir summus, omni verborum contumelia laceratur: secundùm eum, sic illi anonymo visum est, maledictorum pars maxima in me conjicitur. Vix suis integer schedulis liber iste in consilio mihi est traditus; ab eo mox consessu, qui quæstionibus tum præfuit, alter mittitur: significatum quoque est, expectari à me hanc operam reipub. navandam, ut huic importuno clamatori os obturarem. Verùm me, tum maximè, et infirma simul valetudo, et duorum funerum luctus domesticus, et defectum jam penitus oculorum lumen diversa longè sollicitudine urgebat: foris quoque adversarius ille prior, isti longè præferendus, impendebat; jamjamque se totis viribus incursurum indies minitabatur: quo derepente mortuo levatum me parte aliqua laboris ratus, et valetudine partim desperata, partim restituta, utcunque confirmatus, ne omnino

inter tot mala abjecisse curam existimationis viderer, ut primùm de isto clamatore anonymo certum aliquid comperiendi facultas data est, hominem aggredior. De te, More, dictum hoc volo: quem ego (quamvis tu nunc, quasi insons omnium atque insciens falsò te accusari vocifereris) nefandi illius clamoris vel esse authorem, vel esse pro authore haud injuria habendum statuo. Et cur sic statuam nunc audies. Primùm ego, neque hoc leve putaveris, famam communem, consentientem, constantem sum sequutus; neque eam solùm quæ populi vox, et ab antiquis Dea credita est, et à nobis hodie vox Dei nuncupatur, sed eam etiam, ut legitimè tecum agi intelligas, quam jurisperiti ab authoribus et probis et benè notis exortam, fidem adjicere testimonio docent. Verè hoc dico et religiosè, me toto biennio nullum neque popularem, neque peregrinum convenisse, cum quo de isthoc libello sermones mihi fuissent, quin omnes una voce te ejus authorem dici consentirent, neminem præter te alium nominarent. Ita universim obtinuit hæc fama, ut te possim ipsum hujus rei testem producere. Recita tuum ipse testimonium.

66

Testimonium Mori, pag. 10.

"Neque verò tacui, si cui fortè subiit aliquid ejusmodi "suspicari, sed palam et exertè respondi reclamans, conquestusque sum invito supponi mihi fœtum alienum, "siquidem illius auctor libri vel ex parte vel in totum "existimarer."

Quamvis hoc falsum sit tacuisse te, aut reclamasse quod plurimi testantur, qui te de eo libro et confitentem et gloriantem audierunt, dum hoc tutum tibi, aut lucro aut honori credidisti fore, hìc tamen vides, quàm hæc fuerit concepta altè, nec sine causa proculdubio, hominum opinio, ut ne familiaribus quidem tuis persuadere potueris, quo minùs "reclamantem" te et " conquerentem" atque "invitum" illius libri authorem" vel ex parte vel in totum existimarint." Quid si ego, qui te nostris partibus inimicissimum esse, et de republica nostra pessimè solere loqui intelligerem, hac plusquam fama nixus, hac hominum non vulgarium communi opinione atque consensu adductus, hoc pro certo sumpsissem, te hunc libellum composuisse? Tu contra quid affers, quamobrem tantæ hominum, etiam amicorum tuorum consensioni de inimico nostro facilè habere fidem non debuerim? Factum negas. At quotusquisquè est reorum, qui multis etiam testibus in judicio convictus atque damnatus in ipso supplicii loco, ubi etiam pœna capitali jamjam plectendus est, pernegare crimen suum non soleat; immò secretum quodvis anteactæ vitæ facinus suum proferre in lucem non malit, cujus pœnas meritas dare se nunc dicat, quàm de illo crimine confiteri de quo sit condemnatus? Accedit quod is tum negat, cùm sententia jam lata, cùm expedita et imminente jam securi, nihil juvat neque prodest negare: tu propterea, quòd prodest, quòd est cur metuas, quòd manendum tibi in iis provinciis si faterere non esset, idcirco negas. Pacis articulos inter nos et Foderatas Provincias "Latinè conditos" vertisse te

dicis. Legito itaque nonum, decimum, et undecimum, | aliquot tuorum opinionem valere debeat, non video. quos tu cùm vertebas, solùm vertere debuisti.

Articulus pacis nonus.

Quod neutra dictarum rerump. hostes alterius reipub. declaratos vel declarandos, in ejus dominia recipiet, neque eorum alicui in prædictis locis vel aliò quocunque, etiam extra sua dominia auxilium, consilium, hospitium, concedet, nec istiusmodi hostibus ullum auxilium, consilium, hospitium, favorem, pecunias præstari permittet.

Articulus decimus.

Quòd si alterutra dictarum rerumpub. aliquem suum fuisse et esse hostem, et in sua dominia receptum esse, aut ibidem commorari per literas suas publicas alteri significaverit, tunc illa resp. quæ hujusmodi literas receperit, intra spatium viginti octo dierum tenebitur dicto hosti mandare, ut extra sua dominia exeat. Et siquis prædictorum hostium intra quindecimum diem non exiverit, singuli morte et amissione bonorum multabuntur.

Articulus undecimus.

Quod nullus hostis publicus reip. Angliæ in aliqua oppida, vel alia loca recipietur; neque Domini Ordines Generales alicui hujusmodi hosti publico in locis prædictis, pecuniis, commeatu, aut alio quocunque modo auxilium, consilium, aut favorem dari permittent.

Hæccine audis? quàm diligenter, quàm severè ab utraque republica tribus continuis articulis cautum atque provisum sit, nequis alterius hostis ab alterutra hospitio vel tecto recipiatur; qui hostis declaratus vel declarandus ab alterutra sit, ei ut aqua et igni ab altera sit interdicendum, ut morte etiam multandus sit, ni intra dies quindecim post denunciatum sibi discessum sarcinas collegerit? Hæccine, inquam, sine metu ac trepidatione audis? qui si hostis esse aut fuisse deprehendêris, nosque ut viros fortes decet, in sententia persistemus, neque articulos otiosos ad numerum duntaxat composuimus, ubi tua illa stipendia, et sacrarum historiarum professiones? cui de tota illa ditione intra paucos dies decedendum erit ; et relictis historiis, illa vitæ tuæ fabula nequissima nescio quibus in terris peragenda. Quis enim hostis noster magis publicus est dicendus, quàm is, qui libro famosissimo in vulgus edito totam Angliæ rempub. inhumanissimis verborum contumeliis proscindit atque dilaniat? latrocinii, cædis, perduellionis, impietatis, parricidii, immò novo prorsus vocabulo deicidii demùm incusat; omnes principes, populos, nationes in nos, tanquam in monstra ac pestes generis humani ad arma, quantum in se est, concitat; et quasi ad commune atque sacrum bellum nobis inferendum hortatur? Hunc tu confecisse librum nisi pertinaciter negares, nullus nunc locus consistendi iis in locis tibi esset. Cum igitur tibi tam sit omnino periculosum fateri, cùm incolumitatis et commodorum tuorum, ac prope salutis tam vehementer intersit librum istum ejurare, cur tua inimici et improbissimi hominis negatio contra famam constantem, immò verò quod plus est, contra tot hominum satis perspicacium, et amicorum

[ocr errors]

At enim dicis, non te solum negasse; testem habere "reverendum antistitem Ottonum," qui clarissimum Duræum "admonuerit te illius libri non esse auctorem, sibi probè notum auctorem longè alium." Itaque ex ipsis Duræi literis ostendam, neque probè hoc novisse Ottonum, neque testem omnino esse, vel siquid testatur, ex eo reddi te multo quàm antea suspectiorem.

Ex Literis Duræi, Haga, April

1654.

Quod ad responsum Miltoni ad eum librum, cui titulus Regii Sanguinis Clamor: equidem à ministro quodam Midelburgensi, qui Mori perfamiliaris est, certior sum factus, Morum non esse illius libri authorem, sed ministrum quendam Gallicum, quem Morus sub conditione silentii eidem nominavit.

Et ex alteris Amsterodamo, April 1. 1654. Cum D. Ottono colloquutus sum; hic quidem acerrimè regius est, et Moro perquam intimus; idque mihi dixit, quod superioribus literis ad te scripsi, Morum non esse "Clamoris Regii Sanguinis" authorem.

Ex quibus hoc in primis nemo non intelligit, Ottono, ut qui partibus regiis addictissimus, nobis inimicissimus, Moro à secretis sit, ne si sua quidem fide quicquam afferat, credendum esse. Nunc autem cùm apertè fateatur Ottonus, quicquid hac de re sciat, abs te hausisse, tua sola authoritate niti, tuum hoc apud se depositum arcanum esse, non hoc Ottoni testimonium, sed tua adhuc sola negatio est: immò verò potiùs tua clara confessio dicenda erit, illius te libelli vel componendi vel procurandi cum paucissimis esse conscium; si non authorem, at certè socium et administrum; vel tua opera vel tuo consilio librum illum fuisse editum. Quod si ita est, ut est sanè per tuum testem, ex tuometipsius ore verisimillimum, equidem haud metuo, ne te falsò insimulasse dicar, si vel authorem ipsum affirmaverim te, vel eodem numero habuerim. Quis non jam planè perspiciat, quàm penitùs ex sinu tuo liber iste prodierit? quàm non de nihilo constantissima de te ista fama invaluerit? verùm adhuc clarius hoc idem statim perspicere cuivis licebit. Jam enim à fama, quod postmodum apparebit, minimè fallaci, ne vocis invidia contra me utaris, ad justam probationem et compertissimos mihi testes transeo. Accipe in primis literarum partem, quæ haud ita multo pòst Lugduno Batavorum sunt datæ, quàm libellus iste clamosus Haga-Comitis est editus. Missæ sunt hæ literæ ad amicum quendam meum ab homine et docto et prudente, et rerum peritissimo, mihi satis noto, et in Hollandia notissimo: in quibus libelli cujusdam famosi facta mentione, hæc statim verba subjungit.

Literæ Leidenses, Septemb. 27, stilo novo, 1652. "Nec majoris momenti est iste Mori liber, cui titulus Clamor Regii sanguinis ad Cœlum satisque vendibilis fuit, donec author illius vitiata Salmasii uxoris ancilla, ipse suam existimationem commaculavit." Hæ literæ, eodem puto mense, integræ sunt evulgatæ, inque actis diurnis apud nos quinto quoque die hebdomadæ prodire solitis, palam extant; ejusque authoritate

[ocr errors]

66

vel qui misit eas, vel qui edidit, fidem facilè suam tu- | Vlacci nomen præferentem, vel solum, vel "cum uno entur, meam absolvunt. Hæc habui neque levia, atque altero" composuisse. Id quod tuum ipsum nomen neque ullo modo contemnenda, cur hunc Regii Sangui- Alexander Morus exemplis aliquot illius epistolæ subnis Clamorem opus tuum esse crediderim: famam con- scriptus, multis ejus rei testibus oculatis clariùs indicastantem, non vulgi, sed amplissimorum hominum per vit, quàm tu negare aut expedire te ullo pacto queas. biennium totum opinionem atque consensum, literas Si dicis, importunitati quorundam amicorum te hoc deviri intelligentissimi atque honestissimi vicina ex urbe disse, ut epistolæ nomen tuum apponeres, non aliunde missas, quibus an quid certius in re præsertim longin- quàm ex ore tuo sic excusanti tibi occurro. Qui solenqua de inimico et extraneo homine, et omni infamia niter affirmas, et eo præsertim loco paginæ 39, in quo, jamdudum cooperto, expectandum fuerit aut requiren- ut credatur tibi enixè flagitas “tueri te tua, aliena tunc dum, haud scio. Age vero; ne tu me tristem nimis et demum forte curaturum cum excussus propriis fueris.” obstinatum queraris, aliquanto laxiùs te habebo, quo Teipso itaque flagitante, credendum non est te nomen deinde fortiùs teneam atque constringam : quoniam tuum illi epistolæ fuisse subscripturum, tua nisi esset: id attributum tibi librum elegantulum sic aversaris atque quod sequente pagina penè confiteris, tuamque ipse frauhorres, contra hæc omnia quæ afferre hactenus potui dem detegis et fallaciam, qua fretus clamoris authorem te tam valida, tuam valere singularem et suspectissimam esse toties negas. "Nam quis non misereatur," inquis, negationem patiar; remittam tibi hoc totum atque hallucinationis tuæ cùm præfationem typographo largiar, non esse te hujus libelli, qui Regii Sanguinis tribuis modo, modo adimis: Clamorem totum in me Clamor inscribitur, authorem; et tamen, quod jam for- confers, qui ne particulam quidem ullam ejus extuli.” sitan expectas, non sic abibis. Constat iste liber et Hoc cui non suboleat? cum præfationis seu epistolæ coagmentatur proœmiis quibusdam et epilogis, epistola simul et Clamoris mentionem facis, Clamoris ne ullam ad Carolum, altera ad lectorem, clauditur carmine, al- quidem particulam conferri in te sinis; præfationis tero in Salmasium "Eucharistico," altero in me diffa- nullam respuis, nullam inficiaris: immò quasi errorem matorio: si ullam hujus libri paginam, si versiculum meum videris propemodum ridere, quòd satis constanfortè unicum scripsisse aut contulisse, si edidisse, aut ter non dixerim tuam esse. Si insciente te et prorsus procurasse, aut suasisse, si denique edendo præfuisse, ignaro factum hoc dicis, ut nomen tuum subscribereaut vel operæ tantillum accommodasse te reperero, tur, primùm credibile non est quenquam esse ausum quandoquidem nemo alius existit, tu mihi solus totius mittendæ ad Regem epistolæ cum dedicato libro exoperis reus, et author, et clamator eris. Neque verò cusa, alienum nomen ipso inconsulto subscribere. meam hanc severitatem, aut vehementem animum esse Complures deinde sunt, qui ex te ipso audierunt, cùm dixeris; idem apud omnes fere gentes jure et æquis- tuam esse illam epistolam vel interrogantibus fatesimis legibus est comparatum. Quod ab omnibus re- rere, vel ultrò ipse prædicares. Verùm tua necne ceptissimum est adducam, jus civile imperatorium. fuerit, non admodum laboro; tune solus an cum uno aut altero" eam composueris; quod et hic pag. 41 subindicare ludibundus propè videris. Te istius ego non epistolæ duntaxat, sed et libelli infamissimi solum propè conscium, te ejusdem editorem aut edendi administrum, te epistolæ ad Carolum aliquam multis exemplaribus divulgatæ subscriptorem notissimum, te scriptorem etiam confessum, te ergò omnium legum consensu atque sententia totius operis authorem ipsum tuo ore convictum atque constrictum teneo. Hæc quo dicam testimonio tam remotus, et unde mihi tam liquidò constare potuerint, si quæris, non fama, inquam, sola sed partim testibus religiosissimis qui coràm hæc mihi sanctissimè asseverarunt, partim literis vel ad alios vel ad me scriptis. Literarum verba ipsa expromam, scribentium nomina non edam; propterea quod in rebus alioqui notissimis necesse non habeo. Hem tibi imprimis ab homine probo, et cui ad hanc rem pervestigandam haud mediocris facultas fuit, literas Haga Comitis ad me datas.

Legito Institut. Justiniani, 1. 4, de injuriis, tit. 4. Siquis ad infamiam alicujus libellum, aut carmen (aut historiam) scripserit, composuerit, ediderit, dolove malo fecerit, quo quid eorum fieret, &c. Adjiciunt aliæ leges; "Etiamsi alterius nomine ediderit, vel sine nomine." Et omnes decernunt eum pro authore habendum esse atque plectendum. Quæro nunc ex te, non utrùm Regii Sanguinis Clamorem, sed an præmissam Clamori epistolam Carolo dicatam, ullamve ejus particulam feceris, scripseris, edideris, edendamve curaveris? quæro an alteram ad lectorem, quæro denique an illud infame carmen condideris, aut vulgandum curaveris? nihildum ad hæc respondisti; si Clamorem ipsum tantummodo abdicasses, omnemque ejus particulam gnaviter ejurasses, salva fide evasisse te putabas, nosque probè ludificasse; epistolam videlicet ad Carolum filium, aut ad lectorem, carmen etiam iambum, Regii Sanguinis Clamorem non esse. Tu itaque sic breviter habeto, ne tergiversari in posteram queas, aut prævaricari; ne diverticulum ullum, aut latibulum sperare; ut jam sciant omnes quàm non mendax, sed veriloqua, aut saltem non de nihilo ista fama de te increbuerit, tu, inquam, sic habeto: me non fama solum, sed eo testimonio, quo nullum certius esse potest comperisse, te et libelli totius cui Regii Sanguinis Clamor est titulus, editionem administrasse, et operam typographicam correxisse, et epistolam illam ad Carolum secundum,

Ex Literis Hag. Com.

Exploratissimum mihi est, Morum ipsum Clamoris Regii Sanguinis exemplar nonnullis aliis imprimendum obtulisse, antequam Vlaccus illud accepisset; ipsum corrigendis operarum erratis præfuisse; ab ipso exemplaria, ut primum quodque absolutum est, compluribus impertita ac dissipata.

Viden' ut hæc dilucida atque distincta sint, ut non

« PreviousContinue »