Page images
PDF
EPUB

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

CONTRA

INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM,

CUI TITULUS,

REGII SANGUINIS CLAMOR AD CŒLUM, ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS.

[FIRST PUBLISHED 1654.]

QUOD in omni vita hominum, omnique genere officii | solvendas numini ex debito gratias, sed ad auspicium est primum, ut grati semper erga Deum, ejusque memores beneficiorum simus, tum præsertim, si qua supra spem votumque evenerint, utì, ob ea, singulares atque solennes gratias quamprimùm referamus, id mihi nunc in ipso limine orationis tribus potissimùm de causis video esse faciendum. Primùm iis me natum temporibus patriæ, quibus civium virtus eximia, et supergressa omnes majorum laudes magnitudo animi atque constantia, obtestata priùs Deum, eundemque sequuta manifestissimum ducem, editis post orbem conditum exemplis factisque fortissimis, et gravi dominatione rempublicam, et indignissima servitute religionem liberavit. Deinde, cùm extitissent subitò multi, qui, ut est ferè ingenium vulgi, egregiè facta odiosè criminarentur, unusque, præ cæteris, literatorio fastu, et concepta de se gregalium suorum opinione inflatus ac fidens, conscripto in nos libro admodum infami, tyrannorum omnium patrocinium nefariè suscepisset, me potiùs quàm alium quemvis, neque tanti nominis adversario, neque tantis rebus dicendis visum imparem, ab ipsis patriæ liberatoribus has partes accepisse communi omnium consensu ultrò delatas, ut causam et populi Anglicani, et ipsius adeò libertatis, siquis unquam alius, publicè defenderem. Postremò, in re tam ardua et expectationis plena, neque civium meorum de me sive spem, sive judicium illud fefellisse, neque exterorum quamplurimis cùm doctis viris, tum rerum peritis non satisfecisse; adversarium verò, quamvis audacissimum, ita profligasse, ut animo simul et existimatione fracta cederet; triennioque toto, quo postea vixit, multa licèt minatus ac fremens, nullam tamen ampliùs molestiam nobis exhiberet, nisi quòd vilissimorum quorundam hominum obscuram operam subsidio sibi corrogaret, et laudatores nescio quos ineptos atque immodicos, ad inopinatam ac recentem infamiam, siquo modo posset, sarciendam subornaret; quod statim patebit. Hæc ego divinitus mihi accidisse bona, et magna quidem ratus, appositissima denique non modò ad per

quoque optimum instituti operis capiendum, cum veneratione, ut facio, imprimis commemoranda esse duxi. Nam quis est qui patriæ decora non arbitretur sua ? quid patriæ cujusquam esse magis decori aut gloriæ potest, quàm libertas, non civili tantùm vitæ, sed divino etiam cultui restituta? quæ gens, quæ civitas, aut feliciùs aut fortiùs hanc sibi utrobique peperit? Etenim fortitudo, cùm non tota in bello atque armis eniteat, sed contra omnes æquè formidines diffundat vim suam atque intrepida sit, Græci quidem illi, quos maximè admiramur, et Romani, ad tollendos ex civitatibus tyrannos nullam ferè virtutem, præter studium libertatis, expedita arma, promptasque manus attulere; cætera omnia in proclivi, inter laudes omnium et plausus, et læta omnia, peragebant; nec tam ad discrimen et ambiguum facinus quàm ad certamen virtutis gloriosissimum atque pulcherrimum, ad præmia denique et coronas spemque immortalitatis certissimam properabant. Nondum enim tyrannis res sacra erat ; nondum tyranni, Christi scilicet proreges atque vicarii repentè facti, cùm benevolentia non possent; cæca vulgi superstitione sese munierant: nondum clericorum malis artibus attonita plebs, ad barbariem ea fœdiorem, quæ stolidissimos mortalium infamat Indos, degeneraverat. Illi enim noxios sibi dæmonas, quos abigere non possunt, pro diis colunt; hæc tyrannos nè liceret tollere cùm posset, impotentissimos creabat in se deos; et humani generis pestes in suam perniciem consecrabat. At contra has omnes traditarum diu opinionum, religionum, calumniarum, atque terrorum densissimas acies, hoste ipso vehementiùs ab aliis formidatas, decertandum Anglis erat. Quæ omnia, edocti meliùs, et proculdubio cœlitus imbuti, tanta causæ fiducia, tanta animorum firmitate ac virtute superarunt, ut cùm numero populus sanè magnus essent, animis tamen tam erectis tamque excelsis, vulgus esse desierint; Britanniaque ipsa posthac, quæ tyrannorum terra ferax dicta olim est, nunc liberatorum longè feracior, perpetua sæculorum om

[ocr errors]

tamine congressus, adacto convitiantis in jugulum hoc stylo, immò suismet ipsius telis, collocavi; et nisi velim tot undique lectorum intelligentium calculis atque sententiis, neutiquam addictis mihi aut obnoxiis diffidere prorsus et derogare, opima spolia retuli. Hæc sine ulla vaniloquentia ità esse re vera, vel illud maximè argumento esse potest, quod ego nec sine Dei nutu reor ac

nium celebratione dici meruerit. Quos non legum | nanimitas ob oculos versatur. Quicquid uspiam libecontemptus aut violatio in effrænatam licentiam effudit; rorum pectorum, quicquid ingenui, quicquid magnanon virtutis et gloriæ falsa species, aut stulta veterum nimi aut prudens latet aut se palàm profitetur, alii tacitè æmulatio inani nomine libertatis incendit, sed inno- favere, alii apertè suffragari, accurrere alii et plausu centia vitæ, morumque sanctitas rectum atque solum accipere, alii tandem vero victi, dedititios se tradere. iter ad libertatem veram docuit, legum et religionis Videor jam mihi, tantis circumseptus copiis, ab Herjustissima defensio necessariò armavit. Atque illi qui- culeis usque columnis ad extremos Liberi patris terminos, dem Deo perinde confisi, servitutem honestissimis armis libertatem diu pulsam atque exulem, longo intervallo pepulere: cujus laudis etsi nullam partem mihi ven- domum ubique gentium reducere: et, quod Triptolemus dico, à reprehensione tamen vel timiditatis vel ignaviæ, olim fertur, sed longè nobiliorem Cereali illa frugem siqua infertur, facilè me tueor. Neque enim militiæ ex civitate mea gentibus importare; restitutum nempe labores et pericula sic defugi, ut non alia ratione, et civilem liberumque vitæ cultum, per urbes, per regna, operam, multò utiliorem, nec minore cum periculo meis perque nationes disseminare. Sed nec ignotus planè, nec civibus navarim, et animum dubiis in rebus neque de- fortasse non gratus rursum advenero; si sum idem, qui missum unquam, neque ullius invidiæ, vel etiam mortis pugnacissimum tyrannorum satellitem, et opinione pleplus æquo metuentem præstiterim. Nam cùm ab ado- rorumque, et sui fiducia insuperabilem antea creditum, lescentulo humanioribus essem studiis, ut qui maximè cùm nos nostrasque acies contumeliosè lacesseret, et deditus, et ingenio semper quàm corpore validior, post-optimates nostri me primùm intuerentur, singulari cerhabita castrensi opera, qua me gregarius quilibet robustior facilè superasset, ad ea me contuli, quibus plus potui; ut parte mei meliore ac potiore, si saperem, non deteriore, ad rationes patriæ, causamque hanc præstantissimam, quantum maximè possem momentum accederem. Sic itaque existimabam, si illos Deus res gerere tam præclaras voluit, esse itidem alios à quibus gestas dici pro dignitate atque ornari, et defensam ar-cidisse, quòd, cùm à regina Suedorum serenissima, qua mis veritatem, ratione etiam, (quod unicum est præsidium verè ac propriè humanum,) defendi voluerit. Unde est, ut dum illos invictos acie viros admiror, de mea interim provincia non querar; immo mihi gratuler, et gratias insuper largitori munerum cœlesti iterum summas agam obtigisse talem, ut aliis invidenda multò magìs, quàm mihi ullo modo pœnitentia videatur. Et me quidem nemini vel infimo libens confero; nec verbum de me ullum insolentius facio; ad causam verò omnium nobilissimam, ac celeberrimam, et hoc simul defensores ipsos defendendi munus ornatissimum ipsorum mihi suffragiis attributum atque judiciis, quoties animum refero, fateor me mihi vix temperare, quin altius atque audentiùs quàm pro exordii ratione insurgam; et grandius quiddam, quod eloqui possim, quæram: quandoquidem oratores illos antiquos et insignes, quantum ego ab illis non dicendi solum sed et loquendi facultate, (in extranea præsertim, qua utor necessariò, lingua, et persæpe mihi nequaquam satisfacio,) haud dubiè vincor, tantùm omnes omnium ætatum, materiæ nobilitate et argumento vincam. Quod et rei tantam expectationem ac celebritatem adjecit, ut jam ipse me sentiam non in foro aut rostris, uno duntaxat populo, vel Romano, vel Atheniensi circumfusum; sed attenta, et confidente quasi tota penè Europa, et judicium ferente, ad universos quacunque gravissimorum hominum, urbium, gentium, consessus atque conventus, et priore defensione, dixisse, et hac rursus dicturum. Jam videor mihi, ingressus iter, transmarinos tractus et porrectas latè regiones, sublimis perlustrare; vultus innumeros atque ignotos, animi sensus mecum conjunctissimos. Hinc Germanorum virile et infestum servituti robur, inde Francorum vividi dig-concursu disserentem, divino favore et auxilio adjutum nique nomine liberales impetus, hine Hispanorum consulta virtus, Italorum inde sedata suique compos mag

vivit opinor nemo, aut olim vixit, vel optimarum artium, vel doctorum hominum studiosior, honorificè sanè esset invitatus, venissetque et Salmasius et Salmasia, (uter enim horum is erat, uxoris palàm dominatus cum fama tum domi incertum admodum reddiderat,) quo in loco peregrinus magno in honore degebat, ibi eum nostra defensio nihil tale metuentem occupavit. Qua statim à pluribus perlecta, regina quidem, quæ et ipsa cum primis perlegerat, de sua pristina benignitate ac munificentia, id solum spectans quod se dignum erat, in hospitem nihil remisit: de cætero, si audita sæpius et quæ arcana non sunt, licet referre, tanta animorum facta subitò mutatio est, ut qui nudiustertius summa gratia floruerat, nunc penè obsolesceret; nec ità multò post discedens cum bona venia hoc unum in dubio permultis relinqueret, honoratiorne advenerit, an contemptior abierit. Sed neque aliis in locis detrimentum levius fecisse famæ satis constat. Verùm hæc omnia non eò attuli; quò me cuiquam venditarem, neque enim est opus; sed quò id duntaxat latiùs ostenderem, quod initio institui, quas ob causas, et quàm non leves, ab agendis Deo Optimo Maximo gratiis potissimùm sim exorsus; mihique prooemium hoc fore honestissimum atque pulcherrimum, in quo præcipuè, tot argumentis enumeratis, demonstrare liceat, me, haud expertem licèt calamitatum humanarum, me tamen, resque meas Deo curæ esse; me maximis prope de rebus, et ad patriæ necessaria tempora accommodatis, et civilis vitæ religionisque ex usu maximè futuris, non uno pro populo, nedum uno pro reo, sed pro universo potiùs hominum genere, contra humanæ libertatis hostes, quasi in communi omnium gentium et frequentissimo

atque auctum : quo ego majus aut gloriosius quicquam mihi tribuere, neque possim ullo tempore neque cu

piam. Eundem proinde immortalem Deum oro, ut consueta ejus ope ac benignitate sola fretus, qua integritate, diligentia, fide, felicitate etiam, fortissimè justissimeque simul facta haud ità pridem defendi, eadem, vel ea amplius, authores ipsos, meque tantis viris ignominiæ causa, non honoris additum ab immeritis opprobriis, atque calumniis vindicare sufficiam. Quòd si est, qui contemni hæc satiùs arbitretur potuisse, fateor equidem, si apud eos qui nos rectè nôssent hæc spargerentur: cæteris qua tandem ratione constabit non esse verum quicquid adversarius noster est mentitus? cùm autem, data, quæ par est, opera, à nobis erit, ut quo præcessit calumnia, eodem vindex quoque veritas sequatur, et illos de nobis perperam sentire opinor desituros, et istum fortasse mendaciorum pudebit: si non puduerit, tum demùm, satiùs contempserimus. Huic interea responsum pro meritis celeriùs expedivissem, nisi se falsis rumoribus hactenus muniisset; dum sæpius denuntiaret, an incudem sudare Salmasium, nova volumina in nos fabricare, jam jamque editurum: ex quo hoc solum est consequutus, ut maledicentiæ pœnas aliquanto seriùs daret: expectandum enim duxi potiùs, ut potiori viribus adversario, integrum me servarem. Sed cum Salmasio debellatum jam puto mihi esse, utpote mortuo; et quemadmodum mortuo, non dicam: non enim ut ille mihi cæcitatem, sic ego illi mortem vitio vertam. Quanquam sunt, qui nos etiam necis ejus reos faciunt, illosque nostros nimis acriter strictos aculeos; quos dum repugnando altiùs sibi infixit, dum quod præ manibus habebat opus, vidit spissiùs procedere, tempus responsionis abiisse, operis gratiam periisse, recordatione amissæ famæ, existimationis, principum denique favoris, ob rem regiam malè defensam, erga se imminuti, triennali tandem mæstitia, et animi magis ægritudine, quàm morbo confectum obiisse. Utcunque sit, si iterum cum hoste satis mihi cognito, si bella etiam posthuma gerenda sunt, cujus feroces ac strenuos impetus facilè sustinui, ejus languentes et moribundos conatus non est ut reformidem.

Nunc verò ad hoc quicquid est hominis, qui nos inclamat, aliquando veniamus: clamorem quidem audio, non regii sanguinis, ut præ se fert titulus, sed obscuri cujuspiam nebulonis; clamantem enim nusquam reperio. Eho! quis es? homone an nemo? hominum certè infimi, nè mancipia quidem, sine nomine sunt. Semperne ergò mihi cum anonymis res erit? at verò hi regios haberi se vel maximè volunt: miror si regibus sic persuaserint. Regum sequaces atque amicos regum non pudet; quo pacto igitur sunt isti regibus amici? non dant munera; immo verò libentiùs multò accipiunt: res suas non impendunt, qui ne nomina quidem causæ regiæ dare audent: quid ergò? verba dant, sed nec verba gratìs dare suis regibus, vel satis benevoli in animum inducunt, vel satis constantes nomine adscripto audent. Me quidem, w ávöpeg ávúvvμoi, fas enim sit Græcè quos Latinè quid nominem non reperio, me inquam, cùm vester ille Claudius de jure regio, materia sanè gratiosissima, sine nomine tamen orsus esset scribere, et exemplo possem uti, usque adeò neque mei, neque causæ puditum est, ut ad rem tantam accedere, nisi nomen palàm professus, turpe ducerem.

Quid ego in republica palàm videor contra reges, cur vos in regno, vel regum sub patrocinio, non nisi furtim et clanculum, contra rempublicam audetis? cur in tuto pavidi, cur in luce nocturni, summam potentiam, summam gratiam, timiditate invidiosa planè atque suspecta obscuratis? satisne vobis ut præsidii sit in regibus veremini? sic tecti, sic obvoluti non vos meherculè ad asserendum jus regium defensores, sed ad ærarium compilandum fures potiùs videmini venisse. Equidem quod sum, profiteor; quod regibus nego jus esse, vel in regno quovis legitimo pernegare ausim: nemo me læserit monarcha, quin se priùs damnet, tyrannum fassus. Si tyrannos insector, quid hoc ad reges? quos ego à tyrannis longissimè sejungo. Quantum à viro malo distat vir bonus, tantundem à tyranno discrepare regem contendo: unde efficitur, tyrannum non modò non esse regem, sed regi quidem adversissimum semper imminere. Et sanè qui monumenta rerum percurrit, plures à tyrannis quàm à populo oppressos reges, atque sublatos inveniet. Qui igitur tollendos affirmat tyrannos, non reges, sed inimicissimos regibus, immo infestissimos regum hostes tollendos affirmat. Vos contrà, quod regibus jus datis, ut quicquid libeat jus sit, non est jus, sed injuria, sed scelus, sed ipsa pernicies: venenato isto munere, non salutari, quos supra omnem vim atque periculum fore prædicatis, eos ipsi occiditis; regem et tyrannum idem esse, siquidem idem utrobique jus est, statuitis. Nam si isto suo jure, rex non utitur (utetur autem nunquam quamdiu rex, non tyrannus, erit) non hoc regi, sed viro assignandum est. Quid autem absurdius illo jure regio fingi queat, quo si quis utatur, quoties rex vult esse, toties esse vir bonus desinat; quoties vir esse bonus maluerit, toties se arguerit non esse regem? quo quid in reges dici contumeliosius potest? Hoc jus qui docet, ipse sit oportet injustissimus, atque omnium pessimus: pejor autem quo pacto fiat, quàm si quales format ac fingit alios, talis ipse imprimis fuerit? Quòd si omnis vir bonus, ut antiquorum secta quædam magnificè sanè philosophatur, est rex, pari ratione sequitur, omnem virum malum pro suo quemque modulo tyrannum esse: neque enim magnum, nè hoc nomine intumescat, sed infimum quiddam est tyrannus; et quantò omnium maximus, tantò omnium vilissimus, et maximè servilis. Alii enim suis tantùm vitiis volentes serviunt; hic non modò suis, sed ministrorum etiam atque satellitum importunissimis flagitiis etiam nolens cogitur servire; et suas quasdam tyrannides abjectissimo cuique suorum concedere: tyranni igitur servorum infimi, suis serviunt etiam servitiis. Quamobrem rectè hoc nomen vel in minimum quemque tyrannorum pugilem, vel in hunc etiam clamatorem poterit convenire; qui in hac causa tyrannica cur tam strenuè vociferetur, ex his quæ dicta sunt, quæque mox dicentur, satis liquebit: utì etiam cur anonymus: aut enim turpiter conductus, clamorem hunc suum regio sanguini, Salmasium sequutus, vendidit; aut infamis doctrinæ conscientia pallens, aut vita flagitiosus ac turpis, latere si cupit, mirum non est: aut fortassis ità se parat, ut sicubi spem quæstûs uberiorem odoretur, desertis quandoque regibus integrum sibi sit, ad quamlibet etiam futuram rempublicam transfugere; nè tunc

quidem sine exemplo magni sui Salmasii, qui affulgente | conjecit: semper enim in ancillis prolabitur libido lucro captus, ab orthodoxis ad episcopos, à popularibus hominis; hinc summa assiduitate Salmasium cœpit ad regios, etiam senex defecit. Tu igitur iste è gur-colere, et quoties licuit Pontiam. Nescio an ille comgustio clamator, qui sis non fallis; frustrà tibi ista la-moditate hominis et assentatione captus, an hic optabitibula quæsisti: extrahêre mihi crede, neque Plutonis ista galea diutiùs te teget: dejerabis, quoad vixeris, me aut cæcum non esse, aut tibi saltem non connivere. Quis igitur sit, quod genus hominis, qua spe adductus, quibus illecebris, quibus lenociniis delinitus, ad hanc causam regiam accesserit, (Milesia propemodum, aut Baiana fabula est,) si vacat nunc audite.

Est "Morus" quidam, partim Scotus, partim Gallus; nè tota hominis infamia, gens una, aut regio nimiùm laboraret; homo improbus, et cùm aliorum, tum, quod gravissimum est, amicorum, quos ex intimis inimicissimos sibi fecit, testimoniis quamplurimis infidus, mendax, ingratus, maledicus, et virorum perpetuus obtrectator et fœminarum, quarum nec pudicitiæ plus unquam parcere, quàm famæ consuevit. Is, ut primæ ætatis obscuriora præteream, primùm Geneva Græcas literas docuit; verùm, sæpius licèt nomen suum Græcè Morum discipulis interpretatus, stultum et nequam ipse dediscere nequivit ; quin eo potiùs furore est agitatus cùm tot scelerum esset sibi conscius, quamvis fortasse nondum compertus, ut pastoris in ecclesia munus ambire, atque istis moribus inquinare non horresceret. Verùm haud diu presbyterorum censuram effugere potuit, mulierarius ac vanus, multisque aliis criminibus notatus, multis ab orthodoxa fide erroribus damnatus, quos et turpiter ejuravit, et ejuratos impiè retinuit, tandem adulterii manifestus. Hospitis ancillam quandam fortè adamaverat; eam paulò pòst etiam alteri nuptam sectari non destitit; tuguriolum quoddam intrare hortuli, solum cum sola, vicini sæpe animadverterant. Citra adulterium, inquis; poterat enim quidvis aliud: sanè quidem; poterat confabulari, nimirum de re hortensi, prælectiones quasdam suas sciolæ fortasse fœminæ et audiendi cupidæ expromere de hortis, Alcinoï putà vel Adonidis; poterat nunc areolas laudare, umbram tantummodo desiderare, liceret modò ficui morum inserere, complures indè sycomoros quàm citissimè enasci, ambulationem amœnissimam ; modum deinde insitionis mulieri poterat monstrare: hæc et plura poterat, quis negat? Veruntamen presbyteris satisfacere non poterat, quin illum tanquam adulterum censura ferirent, et pastoris munere indignum prorsus judicarent: harum et hujusmodi accusationum capita in bibliotheca illius urbis publica etiamnum asservantur. Interea, dum hæc palàm nota non essent, ab ecclesia, quæ Middleburgi erat Gallica, procurante Salmasio, in Hollandiam vocatus, magna cum offensione Spanhemii, viri sanè docti, et pastoris integerrimi, qui eum Genevæ antea probè noverat, literas testimoniales, quas vocant, dum alii non ferendum existimarent, ut homo istiusmodi ecclesiæ testimonio ornaretur, alii quidvis potiùs ferendum, quàm ipsum hominem, ægrè à Genevensibus, et non alia quàm sui discessus conditione, atque illas quidem frigidulas, tandem impetravit. In Hollandiam ut venit, ad salutandum Salmasium profectus, domi ejus in uxoris ancillam, cui Pontic nomen erat, oculos nequiter

Ex

lem excogitasse se conveniendæ eo sæpius Pontice occasionem ratus, prior sermones injecerit de responso Miltonii ad Salmasium. Utut fuit, Morus propugnandum suscipit Salmasium: et Salmasius quidem theologicam in ea urbe cathedram sua opera pollicetur Moro; Morus et hanc et aliud insuper suaviculum, furtivos Pontiæ concubitus pollicetur sibi. Per causam consulendi de hoc opere Salmasium, dies ac noctes eam domum frequentat. Jamque ut olim Pyramus in morum, ita nunc repente morus in Pyramum transmutatus sibi videtur, Genevensis in Babylonium ; verùm illo juvene quantò improbior, tantò fortunatior, nunc suam Thisben, facta sub eodem tecto copia, ut libitum est, Pontiam alloquitur; rimam in pariete conquirere opus non erat: spondet matrimonium; ea spe pellectam vitiat; eodemque scelere, horreo dicere, sed dicendum est, sacrosancti evangelii minister, hospitalem etiam domum constuprat. hoc demum congressu, mirum quiddam, et præter solitum naturæ prodigiosum accidit, ut et fœmina et mas etiam conciperet, Pontia quidem Morillum, quod et Plinianum exercitatorem diu postea exercuit Salmasium; Morus ovum hoc irritum et ventosum, ex quo tympanites iste clamor regii sanguinis prorupit. Quod quidem primò regiis nostris in Belgio esurientibus pergrata admodum sorbitio fuit; nunc rupto putamine, vitiosum ac putridum repertum aversantur. Nam Morus hoc suo fœtu haud mediocriter inflatus, et Arausiacam factionem totam demeruisse se sentiens, jam integras professionum cathedras spe improba devoraverat, et suam Pontiam utpote ancillam et pauperculam, jam gravidam sceleratus deseruerat. Illa despectam se atque delusam querens, et synodi fidem et magistratûs imploravit. Sic tandem evulgata hæc res, et conviviis penè omnibus, ac circulis diu risum et cachinnos præbuit. Unde aliquis, et lepidi sanè, quisquis erat, ingenii, hoc distichon,

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget? Sola Pontia non risit; sed nec querendo quicquam profecit; clamor enim regii sanguinis clamorem stupri, et stupratæ mulierculæ ploratum facilè obruerat; Salmasius quoque illatam sibi hanc totique familiæ et injuriam et labem ægrè ferens, seque ab amico et laudatore suo sic ludos factum, sic adversario rursus obnoxium, accedente ad priores ejus in causa regia infelicitates forsitan hoc etiam infortunio, haud ità multò pòst supremum diem obiit. Verùm aliquantò hæc posteriùs. Interim Salmasius, Salmacidis quodam fato, ut enim nomen, ità et fabula non abludit, nescius hermaphroditum se adjunxisse sibi Morum tam gignendi quàm pariendi compotem, quid is domì genuisset ignarus, quod peperit exosculatur; librum nempe istum in quo sentit se Magnum toties dici, et suo fortè judicio dignè, aliorum certè stultè atque ridiculè laudatum. Itaque

bere videbitur, cogitare eum debere, non cum gravi
adversario, sed cum grege histrionico, nobis rem esse;
ad quem dum refutationis genus accommodandum erat,
non semper quid magis decuisset, sed quid illis dignum
esset, spectandum duximus.

Regii sanguinis clamor ad cœlum adversùs parricidas
Anglicanos.

typographum festinanter quærit; et fugientem ab se jamdiu famam, retinere frustrà conatus, quas laudes, quas potiùs fœdas suî adulationes per hunc atque alios miserè concupiverat, iis etiam divulgandis obstetricatur ipse atque subservit. Ad hanc operam Vlaccus quidam est visus omnium maximè idoneus; huic facilè persuadet, non modò ut librum illum excudendum curaret, quod nemo reprehendisset; sed etiam ut epistolæ ad Carolum videlicet missæ, multis in me, qui hominemn Siquidem non jure fusum ostendisses, More, istum sannunquam nôram, probris et contumeliis refertæ, sub-guinem, haud incredibile narrares: nunc, quemadmoscripto nomine se profiteretur authorem. Nequis igitur miretur cur se exorari tam facilè sit passus, ut me tam impudenter nulla de causa lacesseret, et alienas etiam intemperies in se transferre atque præstare tam pro nihilo duceret, erga omnes etiam alios quemadmodum se gesserit, sicuti ego compertum habeo, ostendam. Est Vlaccus unde gentium nescio, vagus quidam librariolus, veterator atque decoctor notissimus ; is Londini aliquandiu bibliopola fuit clancularius ; qua ex urbe, post innumeras fraudes, obæratus aufugit. Eundem Parisiis fide cassum et malè agendo insignem, vita tota Jacobæa cognovit: unde olim quoque profugus nè multis quidem parasangis audet appropinquare; nunc si cui opus est balatrone perditissimo atque venali, prostat Hagacomitis typographus recoctus. Nunc ut intelligatis, quid dicat, quidve agat, quàm nihil pensi habeat, nihil esse tam sanctum, quod non lucro vel exiguo posterius putet, seque non causa publica, quod quis putâsset, sic in me esse debacchatum, fatentem ipsum in se testem producam. Is cùm vidisset quod in Salmasium scripseram, nonnullis librariis æra meruisse, scribit ad amicos quosdam meos mecum agerent, ut siquid haberem excudendum, sibi committeretur; se typis longè melioribus, quàm qui priùs excudisset, mandaturum : respondi per eosdem, non habere me in præsentia, quod excuso esset opus. Ecce autem! cui suam operam tam officiosè modò detulerat, in eum haud ita multò post, scripti contumeliosissimi non excusor solùm sed et author, subdititius licet, prodit. Indignantur amici; rescribit impudentissimus, mirari se simplicitatem eorum, et rerum imperitiam, qui officii rationem aut honesti ab | se exigant aut desiderent, cùm videant quibus rebus quæstum faciat : se ab ipso Salmasio illam epistolam, cum libro accepisse ; qui rogabat, id utì sua gratia, vellet facere quod fecit; si Miltonio, vel cuivis alteri visum esset respondere, nullum sibi esse scrupulum; siquidem eadem sua opera uti voluerint: id est, vel in Salmasium vel in Carolum; namque id erat solum quod in responso ejusmodi futurum expectare poterat. Quid plura? Hominem videtis; ad reliquos nunc pergo, non enim unus est duntaxat, qui hanc in nos regii clamoris quasi tragœdiam adornavit. En igitur initio, ut solet, dramatis persona: clamor prologus, Vlaccus balatro, aut si mavultis, Salmasius Vlacci balatronis persona et lacernis involutus, duo poetastri cerevisiali vappa temulenti, Morus adulter et stuprator. Mirificos sanè tragœdos! bellum certamen mihi paratum! Verùm qualescunque sortiti, quoniam alios atque hujusmodi adversarios vix est ut causa nostra habere possit, nunc singulos aggrediamur; hoc tantùm præfati, si cui minus gravitatis nostra alicubi refutatio ha

dum primis restituti evangelii temporibus, monachi, cùm argumentis minùs valerent, ad spectra nescio quæ, et ficta monstra decurrere solebant; sic vos, postquam omnia defecere, ad clamores nusquam auditos, et obsoletas fraterculorum artes revertimini. Voces è cœlo audire quemquam nostrorum, longè abest ut credas; ego te clamores ab inferis audîsse, quod postulas, facilè crediderim. Verùm hunc regii sanguinis clamorem die sodes quis audivit? Te aïs: nugæ: pria.ùm enim malè audis: ad cœlum autem qui clamor perveniat, si quis præter Deum, justi puto soli et integerrimi quique audiunt, ut qui possint, immunes ipsi, iram Dei consciis denuntiare. Tu verò quorsum audires, an ut satyram cinædus scriberes? Videris enim eodem tempore, et ementitus hunc clamorem ad cœlum, et cum Pontia furtim libidinatus esse. Multa te impediunt, More, multa, intus forisque circumsonant, quæ te res istiusmodi ad cœlum perlatas audire non sinunt; et si nihil aliud, certè qui contra ipsum te ad cœlum quam plurimus fit clamor. Clamat contra te, si nescis, mocha illa tua hortensis, tuo maximè pastoris sui exemplo, deceptam se esse questa; clamat contra te maritus, cujus torum violasti; clamat Pontia, cui pactum nuptiale temerasti; clamat, siquis est, quem probro genitum, infantulum abdicasti; horum omnium clamores ad cœlum contra te, si non audis, neque illum regii sanguinis audiveris: interea libellus iste, non regii sanguinis clamor ad cœlum, sed lascivientis Mori hinnitus ad Pontiam, rectius inscribetur. Quæ sequitur epistola, prolixa quidem, et bene putida, partim Carolo, partim Miltonio, alteri amplificando, alteri infamando, dedicatur. Ab ipso statim initio authorem discite: "Caroli regna," inquit, "in sacrilegam parricidarum, et (quia verba desunt idonea, Tertullianæa voce abutimur) Deicidarum potestatem venerunt." Hæc sive Salmasiæa, sive Moræa, sive Vlaccæa sartago sit, prætereamus. Hoc verò aliis ridendum, Carolo indignandum profectò est, quod paulò post, "neminem," ait, " vivere felicitatis Caroli studiosiorem." Quine eandem et epistolandi, et excudendi operam Caroli hostibus detulisti, te vivit nemo felicitatis ejus studiosior? Miserum profectò dicis regem sic ab amicis omnibus derelictum, ut qui intimi restant, iis vappa typographus comparare se audeat. Miserrimum, cujus fidelissimis, Vlaccus perfidus fide ac studio non cedat: quo quid insolentius de se, contemptius de rege amicisque regiis pronunciare potuit? Neque hoc minùs ridiculum, induci idiotam et operarium de rebus gravissimis ac regiis virtutibus philosophantem, eaque dicentem, qualiacunque sunt, quibus nec Salmasius ipse, nec Morus meliora dixisset. Equidem Salmasium, ut sæpe aliàs, ità hoc loco haud obscurè,

66

« PreviousContinue »