Page images
PDF
EPUB

lis sæcularibus superflua illectus delectatione consen- A oneris abjiceret, et sub aliorum regimine constitutus sit; sed inde potius ad illam (a) supernæ civitatis Hierusalem desiderandam felicitatem vehementer exarsit, salubri disputatione præsentes sic admonens : Fratres, QUAM SPECIOSA potest esse Hierusalem cœlestis, si sic fulget Roma terrestris! Et si in hoc sæculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, qualis honor et gloria et pax præstabitur sanctis contemplantibus veritatem?

CAPUT XIV. In Africam redit. Construit monasterium.
Clam aliud petit cœnobium, posito abbatis nomine.
Exercitia S. Fulgentii.

28. Multa his similia beatus Fulgentius illo die salubriter disputavit, et jam toto corde monasterium suum revisere cupiens, ad Africam velociter per Sardiniani navigavit, vix credentibus præ nimio gaudio monachis suis beatum Fulgentium rediisse. Nesciebat plane sancta fraternitas quid primitus ageret, utrum de absentia Patris quereretur, an potius de præsentia lætaretur. Nullus tamen ausus est eum quia discesserat culpare, sed cuncti potius satagebant pro reditu ejus Deo gratias agere. Junguntur servorum Dei gaudiis etiam laici; lrtantur omnes honesti ac nobiles viri quod beatus Fulgentius Africanæ Ecclesiæ doctor prædestinatus, non diu defuisset transmarinis regionibus occupatus. Certatim denique singuli properant ampliora præbere solatia pietatis (al. caritatis), quibus foveretur animus revertentis. Offertur denique a quodam nomine (b) Sylvestro, bene Christiano et provincia (c) Byzacenæ primario, locus aptus monasterio fabricando, cujus gleba pinguis ac fertilis instituendis hortis optabili fecunditate congrueret, et quod plus eligendum videbatur, longe adhuc a furore bellico constitutus, quietissimæ pacis securitatem plenissimam daret : honestis plurimis per vicinas possessiones commanentibus, quorum frequens oblatio transactionem facillimam monachis promittebat, ut regnum Dei quærentibus nulla cura sæcularis transactionis obstreperet.

29. Libenter itaque beatus Fulgentius hominis religiosi devotam suscipiens oblationem, sine mora in loco sibi concesso monasterium fundat, plurimosque ad conversionem piis monitis invitando, monachorum numerum multiplicat, et magnæ (d) congregationis efficitur pater. Qui quamvis spiritalia meditari jugiter concupisceret, ampliori tamen sollicitudine (e) distendi compellitur, OTIUM SANCTUM quærens ex dilectione veritatis, negotia multa suscipiens ex necessitate caritatis. Unde victus aliquando contemplatione meliorum, lectioni et orationi tantum vacare desiderans, cogitavit diu quomodo sarcinam præsentis

(a) Sic Chiffl. cum ms., a quo abest vox civitatis. Ant., ad illam supernam Hierusalem feliciter desiderandam.

(b) Ms. cum nonnullis a Chiffl. laudatis, Sylvestrio.

(c) Ms. cum Ant. in textu, Byzantinæ. In marg. vero, Byzacenæ, conformiter Chiffl.

(d) Ms., conversationis.

(e) Sic Chiffl., excepto quod pro discendi emendamus distendi ex ms. qui paulo aliter legit sic, efficitur pater: quamvis, etc. Ampliori sollicitudine dis

ipse potius sub regula viveret quam vivendi regulam cæteris traderet, secundum præceptum Domini magis utile judicans imperantibus obedire quam obedientibus imperare. Cogitanti vero ista diutius, talis subito sententia nascitur. Est in medio vadosi maris (f) sinu monasterium Vivecensi littori proximum, (g) Bennefensi autem maxima ex parte contiguum, ubi neque hortos colere parvissimi scopuli limes sinit angustus, neque ligni vel potabilis aquæ consolatio saltem ministratur exigua; sed rei utriusque per brevissimas naviculas quotidie sufficientia præparatur. In hoc monasterio rigidi propositi disciplina antiqua servatur, ab infantia sua plurimis usque ad decrepitam senectutem sanctissime ibi viventibus, sanB claque professioni opera congrua laudabiliter exercentibus. Ubi tunc duo presbyteri peculiares et merito mirabiles, et immaculatæ senectutis honore venerabiles, abbatis officio fungebantur, nunquam de cœnobio recedentes, sed ecclesiasticæ dignitati multos viros idoneos nutrientes.

C

30. Ad hoc ergo monasterium clam beatus Fulgentius proficiscitur, ibique in congregatione tam maxima nomen deponit abbatis et adunatus multitudini monachorum, fulget quidem super cæteros mirabili scientia eloquentiaque speciali; sed subjicitur omnibus laudabili humilitate atque obedientia singulari. Memor quippe illius evangelicae sententiæ, qua Dominus noster dicit, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. vi, 58); omnes suas mortificat voluntates, jejuniis insuper, orationibus. vigiliis et abstinentiæ vacans, totumque se cum vitiis et concupiscentiis sæcularibus crucifigens, manibus suis etiam delectabiliter operabatur. Nam et scriptoris arte laudabiliter utebatur, et ex palmarum foliis flabellos sæpissime contexebat (cui operi, etiam cum fuisset abbas, in suo monasterio vacabat), lectioni autem in cellula frequenter coram fratribus insistebat, apud omnes amabilis, honorabilis et jocundas.

CAPUT XV. Cogitur redire ad abbatis officium. Presby

ter consecratur.

31. Sed quanta in eodem monasterio lætitia, tanta in illius (h) proprio exorta est repente tristitia. Gaudebant isti qui eum susceperant, dolebant illi qui amiserant. Nascitur inter eos nova pugna caritatis. Isti D novum socium tenaciter amplectuntur, illi antiquum patrem reddi sibi suppliciter deprecantur. Isti se ornari de præsentia ejus, illi de absentia deficere confitentur. Beatus vero Fulgentius magis volens discere quam docere, consentit hic esse ubi fuit inferior; et tendi compellitur. Ant. autem, Quamvis sane, etc.

(f) Hic variant codices. Nam Ant. in margine, situm monasterium Vincensi, etc. Ms., Juncensi, Chiffl., Vicensi. Quidam codices (ex Chiffl.), Vivecensi; plerique, Vincensi.

(g) Sic ms. cum aliis a Chiffl. laudatis. In Ant., Vennefensi, conformiter nonnullis codd. ab eodem visis. Chiffl. ipse, Benefensi.

(h) Sic apud Chiffl. Ant., in illius discessu. Ms. vere utraque voce caret.

quæritur, fama hæc Carthaginem perveniret, atque inde rursus regalis interdictio nasceretur, ita compellente festinationis necessitate, suadentur sibi de suis clericis alterum quærere. Sic per multa loca ubi beatus Fulgentius aut primus, aut solus electus est, postquam minime potuit inveniri, dedit aliis honoris (d) summi licentiam.

trepidat illuc redire, ubi cunctis possit esse superior. A nem, donec inveniret beatum Fulgentium, cogitabat. Tunc abbatis Felicis et omnium fratrum quos reli- Verumtamen timens ne, dum diu beatus Fulgentius querat dolor ex necessitate consilium sumens, patrocinio sancti Fausti episcopi insulanos monachos pulsat. Ille protinus episcopali auctoritate suum esse monachum Fulgentium allegat, sibique reddi, et ubi ipse jusserit vivere debere confirmat. Minatur excommunicationem contradicentibus; ipsum vero Fulgentium, nisi consentiat, inobedientibus similem pronuntiat judicandum. Quid multa? Deponitur rursus beatus Fulgentius ad monasterium proprium, subire præcipitur abbatis officium. Et ne iterum a desiderio spiritali mutabilis fieret, repente eum sacerdos consecrat presbyterum, ut abbatis et presbyteri decoratus officio, nec monasterium relinquere, nec in alia Ecclesia posset ordinari..

32. Victus igitur et honoris compedibus vinctus, cœpit jam beatus Fulgentius æquanimiter monasterium suum regere, famaque crescente laudabili, super omnes Africæ provincias innotescere, in ipso autem (a) Nuntorum territorio tanquam proprius episcopus honorari, paratis omnibus, quandocunque facultas ordinandi episcopum concessisset, beato Fulgentio primum (b) sacerdotium vocibus et mentibus petere, nec alterum nisi beatum Fulgentium sibi consecrari permittere. Desiderium deinde populorum Deus videbat, ipsum quoque beatum Fulgentium non latebat.

CAPUT XVI. Interdicto regio cavetur ne ordinen ur episcopi. Fugit episcopatum. Post factam episcoporum ordinationem revertitur.

Sed quia tunc regalis auctoritas episcopos ordinari prohibuerat, nec viduatis plebibus providere pastores licebat, securus interdictionis hujus tempora transigebat, superfluum judicans honorem fugæ præsidio recusare, quem nec dare alicui fas erat, nec accipere.

35. Postquam vero sacra turba pontificum qui remanserant, communicato inter se consilio, definierunt adversus præceptum regis in omnibus locis ordinationes celebrare pontificum, cogitantes aut regis iracundiam, si qua forsitan existeret, mitigandam, quo facilius ordinati in suis locis vel plebibus viverent, aut si persecutionis violentia nasceretur, coronandos etiam fidei confessione quos dignos inveniebant promotione, ministerium vero suum facilius impleturos, atque inter ipsas tribulationes propriis plebibus solatia præstituros; fit repente communis assumptio, presbyteros, diaconos, et si quos inveniret electio, rapere, benedicere, consecrare certatim (c) locis singulis properantibus; ne in tali studio aliquis, aut tardus aut novissimus inveniretur. Tunc beatus Fulgentius eligentium vota velociori præveniens fuga, latebris incertis absconditur, nec quæsitus ullatenus invenitur. Plebs ipsius loci ubi fuerat monasterium constitutum, differre suam prorsus electio(a) Ant. in marg., Vintorum. Vide notam Chiffl. (b) Ant., Beatum Fulgentium primum sacerdotem. (c) Ant., in locis. Ms. cum Chiffl. caret hac particula in.

34. Repleta jam fuerat provincia Byzacena novis sacerdotibus, et pene vix paucarum plebium cathedræ remanserant destitutæ. Regis quoque commota sævitia, cunctos jam decreverat exsilio mancipandos, in ipsum primitus ordinatorem, id est primatem nomine Victorem, procedente sententia, qui jam a serB vis regis exeuntibus captus, ad Carthaginem ducebatur. Et omnino succedente majore tristitia, versa fuit in publicos luctus ordinationis assumptæ lætitia. Tunc occultis nuntiis edocentibus transisse tempus faciendæ ordinationis, beatus Fulgentius putans cathedris quam maxime proximis episcopos haberi proprios, ipse rursus monasterii sui congregationem gubernare revertitur, nihil dubitans neque formidans, sed omnino se pontificalis dignitatis evasisse sarcinam gaudens.

C

CAPUT XVII. Felix diaconus Ruspensem sedem ambit. Fulgentius cogitur episcopatum Ruspensem suscipere. Felix diaconus repulsus Fulgentio varat insidias.

35. Verumtamen altiori consilio Deus noster prædestinata perficiens, cui dederat docendi salubriter facultatem, doctrinæ salutaris dare jam volebat auctoritatem, ne deesset fidei catholicæ contra Arianos fidelissimus prædicator. In tempore ergo tribulationis abscondere noluit (al. voluit) vas electionis, per quem disposuerat implere officium prædicationis. Erat adhuc Ruspe nobile oppidum, clarissimis habitatoribus prorsus illustre, cui nullus fuerat episcopus ordinatus, quia diaconus quidam Felix nomine, qui ambire voluerat honorem pontificis, repudiatus, in illo loco nec ipse merebatur, nec alterum recipere patiebatur. Frater quippe ejus germanus amicus procuratoris, per potentiam sæcularis actionis ministrabat vires ambitionis. Dolor honestorum civium mentes (e) vehemens exagitabat, cur soli remansissent sine patre D spiritali, qui videbantur super cæteros excellere nobilitate carnali, (f) cum repente fama verax dolentibus nuntiat beatum Fulgentium, quem tot loca primo sacerdotio judicaverant dignum, nullatenus tempore ordinationis inventum, remansisse presbyterum, gloria majore vestitum, quod honoris superioris sic calcaverat appetitum. Illis quibus displicebat superbus ambitor, placet iste laudabilis excusator. Consentitur ab omnibus ipsum sibi esse servatum, propterea minime tantis plebibus ambientibus ordinatum. Nesciente igitur beato Fulgentio, Victor primas in itinere peti(d) Chiffl., honoris sumendi. (e) Ant., vehementer angebat.

Sic ms. Cæteri, Tum revente.

tur a Ruspensibus (a) ut vicinis episcopis ordinandi A accepta pontificis dignitate, professionis præterita Fulgentium licentiam donaret. Tunc eo annuente, aggregata violentæ multitudinis manu, repente beatus Fulgentius, dolens oculos, in cella propria reperitur, invaditur, tenetur, ducitur, et pontifex esse non rogatur, sed cogitur. Inde ad episcopum, qui admonitus fuerat ordinationem celebrare, perductus, ignoti populi constituitur pater, ita ut in illo propheticum illud compleri videretur oraculum: Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. xvII, 45).

servavit integritatem. Servata vero professionis (d) integritas plus ornavit pontificis dignitatem. Nunquanı denique pretiosa vestimenta quæsivit, aut quotidiana jejunia prætermisit, aut conditos suaviter cibos, vel inter hospites manducavit, aut discumbendo saltem requiescere, et resolvere rigidum propositum voluit; sed una tantum vilissima tunica, sive per æstatem, sive per hiemem patienter indutus, orario quidem, sicut omnes episcopi, nunquam utebatur, pelliceo cingulo tanquam monachus utebatur (forte cingebatur). Sic studio humilitatis ambitionem vestium fugiebat, ut nec ipsa calceamenta suscipiens clericorum, aut (e) ultimis caligis in tempore hiemis, aut caligulis in tempore æstatis uteretur. Intra monasterium sane

36. Nimis autem (b) gratissimus viri sapientis aspectus, et favores populi suffragantis augebat; et a quocunque tunc videbatur incognitus, humilitate vestium blandus, modestoque incessu venerabilis habebatur. Cum vero loqui quidpiam cogente interdum ratione voluisset, in ore ejus omnis turba pendebat, B interdum soleas accipiebat, frequenter nudis pedibus ex locutione familiari considerans qualis esset spiritalis magistri futura doctrina. Propter quod ex omnibus possessionibus ubicunque transibat, populus confluebat ad favendum, Ruspensi Ecclesiæ, quanto serius, tanto meliorem confitentes provenisse pontificem. Diaconus porro videns suæ ambitionis conatus vanissimos defecisse, quod solum remanere deluso poterat, sævit, (c) et traditoribus innumeris congregatis, venienti filio pacis scandalum (sicut sacer loquitur psalmus [CXXXIX, 6]) juxta semitam ponit. Viam igitur per quam veniebat Dei servus electus obsedit ambitor infestus. Sed ubique simplicibus subvenit Christus, nec impediri potest ab homine sacerdotis electio quam non præcedit ambitio. Nescio quo sancti Spiritus admonentis imperio per alteram viam populus qui C manducavit; (h) deo oleum persuasus accipere, ne ca

præcedebat ambulavit, et beatum Fulgentium, dum adhuc hostis sederet in via, super suam cathedram collocavit. Celebrata sunt eodem die divina solemniter sacramenta, et de manibus beati Fulgentii communicans omnis populus lætus abscessit. Quod postea diaconus audiens, divinæ voluntati, licet tardius, cessit. Hunc illico revertentem B. Fulgentius benigne, affabiliter clementerque excepit, ita ut eum postea presbyterum ordinaret. Sed ultionem debitam divina justitia demonstravit omnino velociter. Etenim ipse diaconus jam presbyter intra annum mortuus, et procurator ei consentiens ad penuriam est redactus. Dederunt enim pœnas temporalis audaciæ, quibus potens est Deus præparare in futuro gratiam cœlestis indulgentiæ. Nos istud propterea vel commemoran- D dum putavimus, ut ostenderemus hinc beato Fulgentio majorem crevisse circa singulos auctoritatem, dum cognoscerent in istis vigilasse divinam severitatem. CAPUT XVIII. Honores Fulgentio non mutant mores. Vestitus ejus. Carnibus perpetuo abstinet. 37. Suscepit interim beatus Fulgentius episcopatum, sine aliqua ambitione, cum maxima devotione, manente in contradictoribus divina ultione. Nec ita factus est episcopus, ut esse desisteret monachus; sed (a) In Ant., et vicinis... licentia datur, desuntque, hæc, eo annuente.

(b) Ms., Nimis autem gravissimus vir sapiens aspectu. (c) In ms., sævit et tardus. Innumeris denique congregatis venienti filio pacis, etc. Ant., innumeris de viis congregatis.

ambulabat. Casulam pretiosam, vel superbi coloris, nec ipse habuit, nec monachos suos habere permisit. Subtus casulam nigello vel lactinio (f) pallio circumdatus incessit. Quando temperies aeris invitabat, solo pallio intra monasterium est coopertus. Scapulis vero nudis nunquam a nobis visus est, nec deposito saltim cingulo somnum petivit. Suæ autem (g) continentiæ, Deo teste, fiduciam gerens, in qua tunica dormiebat, in ipsa sacrificabat; et tempore sacrificii, mutanda esse corda potius quam vestimenta dicebat.

38. Huic beatissimo sacerdoti nullus aliquando extorsit cujuslibet generis carnes accipere, sed sola simpliciter olera, ptisanas et ova, quandiu fuit juvenis, sine oleo; postquam vero senuit, superfuso oleo

ligo prævalens oculorum lectionis impediret officium. A vino autem sanus semper abstinuit. Si quando vero compellente infirmitatis necessitate vino modico uti compulsus est, calicibus plenis aqua, superfundens quidpiam meri, nec saporis ejus, nec odoris jocunditate fruebatur. Antequam vigilia nuntiarentur a fratribus, ipse semper corde et corpore vigilans, aut orabat, aut legebat, aut dictabat, aut cuicunque spiritali meditationi solus vacabat, quia se per diem filiorum Ecclesiæ necessitatibus occupari jugiter sciebat. Ad agendas cum servis Dei vigilias interdum descendebat, sed privatas apud se vigilias, studiis quibus dixi, multo laudabilius exercebat.

CAPUT XIX. Nusquam degit sine monachis. 39. In nullo autem loco visus est sine monachis habitare: propter quod a civibus Ruspensibus hoc primum beneficium ordinatus episcopus postulavit, ut fabricando monasterio locum congruum darent. Tunc ex pluribus civibus obedire festinantibus, optimo sacerdoti quidam nomine Posthumianus, Christianissimus, et inter suos nobilissimus civis, agellum proprium fideliter obtulit, non longe ab ecclesia constitutum: ubi pinis surgentibus in excelsum, speciosi nemoris virebat amœnitas. Excepit beatus Fulgentius libentissime lo(d) Ms., integritate.

(e) Ita codices nostri. Alii quidam a Chiffl. laudati, vilissimis..

(f) Ms., lactinio pallido. Forte non male.
(g) Ant., conscientiæ.

(4) Chiffl., ideo vlus suasus oleum accipere.

deliberationis autem longissimas moras, quidquid definitio communis invenerat, eloquenter allegandum sensibus cæterorum, beato Fulgentio dimittebatur. Huic etiam quandocunque transmarinis litteris de fide, vel de diversis quæstionibus interrogabantur episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctæ memoria Aurelius Carthaginensis Ecclesiæ antistes inter sua privilegia meruit ut litteras ex Africano concilio dandas ipse solus scriberet; sic iste meruerat ut litteras ex illo concilio dirigendas solus ipse dictaret. Sexaginta quippe et eo amplius episcopos tunc catena ligabat exsilii, quorum lingua et ingenium beatus Fulgentius episcopus fuit. Propterea quandocunque rescribebant consulen

cum, cujus etiam ligna necessaria futuræ fabricæ A nec præsumeret aliquid extorquere nolentibus. Post conspiciebat, protinusque beatum abbatem Felicem venire velocius persuasit, cum maxima pene totius congregationis multitudine, nisi quod paucissimos fratres in illo monasterio dereliquit, quibus unum e fratribus nomine Vitalem præposuit : tali (a) caritatis lege monasteria utraque præcipiens vivere, ut quasi non fuissent locis divisa, sic essent unanimitate conjuncta. Si quos autem novos monachos, vel in isto, vel in illo monasterio Christus acquireret, tempus inter se conversionis ordinemque servarent. Et si quando ad se videndos jubentibus duntaxat prioribus venirent, non ut hospites, sed quasi unius congregationis homines susciperentur; beati vero Fulgentii episcopi provisionibus communiter gubernati, patrem spiritalem simplici venerarentur affe- B tibus, episcoporum cunctorum nomina dicebantur in ctu sic beato Fulgentio singula disponente, ne suscepta regendorum sarcina clericorum (b) consolationem perderet monachorum.

CAPUT XX. Protruditur in exsilium. Ejus sententiam quanti fecerint episcopi. Nomine omnium episcoporum reddit responsa litteris. Efficacia scriptorum Fulgentii. Monachi et clerici simul degunt.

40. Interea repente diriguntur ministri regalis furoris, ut detentus etiam ipse cum cæteris in exsilium Sardiniam confessor Christi nobilis truderetur. Abductus ergo velociter, licet doleret Ecclesiam suam nullis adhuc eloquiorum suorum monitis eruditam, remansuramque protinus destitutam, sapienter tamen tristitiam gaudio majore vincebat, quod tam gloriosæ confessionis esse particeps inchoabat. Comitantibus ergo monachis simul et clericis, magister C egregius utriusque professionis exit flentibus omnibus laicis de cathedra honoris ad locum beati certaminis, paratus fidem catholicam mente libera, voce forti, coram regibus et potestatibus confiteri. Susce pit eum Carthago venientem, fructumque notitiæ ejus in paucis (c) diebus fideliter gustans, multa obtulit munera, quæ beatus Fulgentius monasterio illi quod fabricari delegaverat profutura mandavit. Ipse vero navim crucifixo corde et corpore nudus ascendit, habens secum plurimas divitias scientiæ singularis, quibus omnes, ubicunque veniebat, indeficiente largitate pascebat.

41. Inter alios sane episcopos cum quibus exsilium commune susceperat, tempore ordinationis erat inferior, sed patientiæ et caritatis virtute non inferior. In rebus enim dubiis, ubi quam maxime consilium petebatur, si quando inter se confessores beatissimi de communi utilitate tractabant, ultimus quidem sedebat; verumtamen ipsius sententiam primas vel onnes qui primatem sequebantur audire et facere cupiebant, quamvis ille, nihil per inanem gloriam sibi vindicans, deferret honorem congruum prioribus suis. (d) Sic enim cogebatur respondere consulentibus, ut paratus esset semper obedire jubentibus, (a) Ant., Tali vero, in marg., præcipiebat uniri. (b) Apud Chiffl., curam vel consolationem postponeret monachorum.

(c) Chiffl. cum ms., in paucis suis.

(d) In rus., Si enim.... ita paratus erat semper obePATROL. LXV.

[ocr errors]

D

titulo, sed solius beati Fulgentii sermo tenebatur in stylo.

42. Præter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis episcopis absentem plebem suam corrigere vel monere voluisset, ad beatum Fulgentium suppliciter accedebat, et per ministerium linguæ ejus officium suæ dispensationis implebat. O mirabilem virum non sibi soli, sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis Ecclesia doctorem meruerat, et pars maxima concilii Byzaceni de ipsius sermone vi, vebat. Quicunque in qualibet sacerdotum exsulantium plebe tentabat inquietus existere, vel episcopi proprii jussa contemnere, beato Fulgentio dictante sic corripiebatur absens, ut satisfactionis remedium quærens, enavigato mari continuo fieret præsens, et per ipsum beatum Fulgentium, cujus eloquentiam senserat excommunicatus, impetraret veniam salubriter humiliatus. Ipse namque beatus Fulgentius erat ultor, ipse intercessor : cum collega ultor, pro ministro intercessor. Ab ipso procedebat gladius, unde superborum cervix dura cæderetur; et per ipsum rursus benevolentiæ medicina præbebatur, donec supplicum fratrum pusillanimitas sanaretur.

43. Inter ipsa plane primordia gloriosi exsilii, monasterium congregare, paucos secum ducens monachos minime potuit: sine fraterna tamen congregatione vitam ducere nesciens, coepiscopos suos, Illustrem scilicet et Januarium, habitare secum persuasit volentes. Quibus unico serviens caritatis affectu, similitudinem magni cujusdam monasterii monachis et clericis adunatis sapienter effecit. Erat quippe eis communis mensa, commune cellarium, communis oratio, simul et lectio. Nullus se super alterum insolenter efferebat, neque propriis fratribus amplius aut peculiarius consulebat, nisi quod magis illi monachi qui beatum Fulgentium sequebantur, districtioris abstinentiæ regulam custodientes, nihil omnino proprium possidebant, (e) nec inter alios clericos cleri corum more vivebant. Talis erat beati Fulgentii erudire jubentibus, ne præsumeret, etc. Ant., Si enim... erat paratus... nec præsumebat.

(e) Non legimus quæ sequuntur in ms. nec apud Chiffl.

5

pervenit Carthaginem lætus. Ubi tanquam fidelissimus dispensator, erogandi talenta sibi credita reperiens occasionem, cœpit in hospitiolo proprio venientes ad se catholicos orthodoxos diligenter docere, rationem reddens quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus, manente trium personarum differentia, Deus unus a fidelibus prædicetur. Tanta autem fuit beato Fulgentio facundi sermonis suavitas, tanta in vultu ejus micabat hilaritas, ut certatim fideles universos sancta caritas traheret, vel interrogare doctissimum virum, vel audire, quoties ad interrogata respondebat. Ille vero verbum Dei sine invidia tabescente communicans, occurrebat interrogationibus omnium, neminem despiciens, nullum judicans

ditio, quæ spiritalibus monitis ita subjectorum sibi A dirigit, a quo sine mora ductus atque perductus, corda transferret a terrenis voluptatibus ad spiritales cœlestesque delicias, ut boni propositi manente censura, non seducerentur infirmorum fratrum inertia, nolentium imitari quæ quotidie ante oculos eorum gerebantur exempla. Quis illius habitationis digne explicet laudes? Domus illa tunc Caralitanæ civitatis oraculum fuit. Illuc enim veniebat afflictus percipere remedium consolationis, ibi gerebantur inter discordantes pacis et concordiæ pacta fidelia, divinam volentibus audire diligentius lectionem ministrabat ibi Dominus plenissima expositionis ædificationem. Delectabat nobiles viros, si fieri posset, quotidie beatum Fulgentium cernere disputantem : libebat indi gentiam sustinentes inde petere suppliciter eleemosynam corporalem, unde doctrinam quoque sume- B improbum, paratus etiam ipse, si cui forte Deus per rent spiritalem. Frequenter enim beatus Fulgentius quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare sæculo, sapienter admonendo, faciebat; et quamvis nihil habentes, habendi voluntatem contemnere suadebat, ita cupidus semper acquirendæ ad cœnobium fraternitatis, ut quamvis omnia omnibus nosset esse, monachorum tamen professioni sociare cunctos et optaret et vellet. Hæc fama per dies singulos crescens, Carthaginensis quoque Ecclesiæ populos ad majora gaudia provocabat, et certissimis testibus ex illa provincia venientibus beatum Fulgentium commendabat absentibus.

CAPUT XXI. Persecutio regis_Trasamundi. Trasamundus accersit Fulgentium. Fructus doctrinæ S. Fulgentii.

C

Spiritum sanctum melius revelasset, audire vel discere, tenere, sequi, approbare, sub officio doctoris humilitatem discipuli benignus et mitis exercens. Unde contigit ut multo doctior et seipso melior fieret, lucra Christo majora perquirens. Alios enim jam rebaptizatos errorem suum plangere docebat, et reconciliabat; alios autem, ne suas animas pro terrenis commodis perderent, admonebat. Et quos jam perditioni proximos sentiebat, ita blandis sermonibus leniebat, ut propter ejus benevolentiam verecundarentur cogitatam implere malitiam, reversique velociter agerent pœnitentiam. Confortati alii verbis ejus et doctrinæ ejus sale conditi, redarguebant Arianos hæreticos cum omni fiducia. Sic mirabili gratia factum fuit ut per unum sacerdotem, cujus sapientiam rex voluerat experiri, sapientum numerus apud Carthaginem cresceret, et per ministerium persecutionis fides catholica incrementum potius quam defectum acciperet.

CAPUT XXII. Responsio B. Fulgentii ad decem objectiones Arianorum.

46. Hæc omnia rex per occultos nuntios discens egregii sacerdotis ingenium, sapientiam, doctrinam, fidem, pietatem, mansuetudinem, continentiam probat, et convenienter famæ suæ præconiis, talem esse qualis prædicabatur agnoscit. Dicta proinde quædam, veneno perfidiæ plena, legenda ei celeriter dirigit, responsionem sibi flagitans reddi. Suscepit hæc doctissimus pontifex, et longissimæ narrationis ineptias

44. Interea Trasamundi regis adversus religionem catholicam mens implacabilis et ira terribilis, inter asperas persecutiones subdolasque factiones, quibus æqualem Deo Patri negare Christum catholicos nunc terroribus cogebat, nunc promissionibus invitabat, sub intentione plus decipiendæ multitudinis simulare cœpit rationem se simpliciter inquirere catholicæ religionis, reperiri neminem putans cujus posset in suis erroribus assertione convinci. Proponebat denique (a) multas ineptarum tendiculas quæstionum, nec si quis ei respondere voluisset, aut despiciebat, aut repellebat, imo quasi patienter audiens, satis fieri sibi non posse jactabat. Et revera quis homo tam obdurato cordi valuisset lumen ostendere veritatis? Efficiebat tamen plurimos religiosos (b) audax fidei D per objectionum capitula dividens, responsiones subsuæ constantia per occasiones a Domino præparatas studiosi regis convincere blasphemias. Dicitur tamen requirenti diutius quis plenissime posset testimoniis evidentibus vindicare veritatem catholici dogmatis, (c) esse inter episcopos exsulantes beatum Fulgentium, cui nihil deesset in scientia, plurimum redundaret in gratia, qui sapienter et eloquenter roganti regi satisfaceret.

45. Protinus rex probare cupiens sacerdotem, cui generaliter testimonium bonum tota religionis nostræ perhibebat Ecclesia, servum strenuum celeriter

(a) Ms., mu.tis.
(b) Ant., audaces,

jecit breves, probabiles, necessarias, auctoritate testimoniorum graves, et totius rationis lumine radiantes. Quas cum multis sapientibus viris diu multumque collatas, et ad populi fidelis notitiam perductas, regi quoque longa exspectatione suspenso tradidit ingerendas. Quas rex ille barbarus intentissime perlegens, QUIA NUNQUAM prædestinatus fuerat ad sa. lutem, laudat sapientiam, miratur eloquentiam, præ dicat humilitatem, neque tamen meretur intelligere veritatem. Carthaginensis autem populus triumphi spiritalis interpres, propositiones regis fuisse convi

[blocks in formation]
« PreviousContinue »