Page images
PDF
EPUB

tibus, quos videmus in (a) monasteriis vivere, mihi A dere pollicenti, dicens ei, Quare, fili, mentiris, ut serquoque peccatori similem gratiam donare.

CAPUT III. Meditatur monasticam vitam. B. Augustinum legens convertitur.

7. Post hæc verba diutius in suo pectore ruminata, decrevit, Spiritu sancto revelante, sæcularibus omnino renuntiare deliciis, et illius vitæ socius fieri quam laudabat. Prius tamen cogitans ne subita mutatio mentem simul corpusque perturbans, inter ipsa conversionis initia, gravissimum sibi vel impedimentum vel scandalum gigneret, occulte arripuit rara exercere jejunia; dehinc paululum progrediens, antiquorum sodalium tentabat vitare consortia. Segregatus frequenter a turbis, in possessione propria, nescientibus parentibus et clientibus, quasi propter actionis laborem tristis sedebat, et ibi orabat, legebat, jejuna- B bat, epularumque immoderatam copiam minuebat, ad balneas penitus non accedens; et sub ipsa adhuc professione laica, plenus jam monachus conversabatur. Stupebant omnes qui noverant eum, (b) delicati viri mirabilem parcimoniam, causamque mutationis hujus interpretabantur ex angustia natam pusillanimitatis. Apud illum vero per singulos dies amor sancte professionis et mortificationis impensior cura crescebat.

8. Aliquando igitur ubi omnia quæ sibi dura videbantur expertus, adjutorio gratiæ spiritalis voluntati suæ sensit suppetere facultatem, beati Augustini exponentis tricesimum sextum psalmum disputatione commonitus et compunctus, publicare suum statuit votum: mutare gestiens habitum, ne vel amicabiliter ad se venientes pati cogeretur, cum quibus diu sæculariter (c) vixerat. Cogitabat autem vir prudentissimus conversionem sui cordis sibi soli utilem futuram, si latere potuisset; publicatam vero, multis aliis exemplum bonum dimittendi peccata pristina præstituram. Quis enim mediocris aut pauper fieri monachus erubesceret, dum Fulgentium videret genuini fastus arrogantia recedente, duras abstinentiæ vias patientiæ gressibus ambulantem? CAPUT IV. Ad Faustum episcopum se confert. Fit monachus. Imitantur... alii exemplum ejus.

9. Fuit autem tunc temporis episcopus quidam laudabiliter prædicandus, nomine Faustus, qui pro fide catholica non longe a cathedra sua jussus fuerat relegari. De multis enim sacerdotibus hoc (d) Hunerici tyranni persecutoris astuta malignitas ordinaverat, ut juxta patriam propriam peregrinationis incommodum sustinentes, ad negandum Deum facile flecterentur. In eodem proinde loco ubi relegatus tenebatur, monasterium sibi construxerat, in quo spiritaliter vivens, apud omnes Christianos honorabiliter habebatur. Ad hunc ergo sanctus Fulgentius (fuit quippe ei notissimus) alacriter venit, eique votum sui cordis fideliter indicavit. (e) Ille autem sciens sæcularem omnino juvenem, verebatur talia cre

(a) Ms., in monasterio.

(b) Ita ms. At reliqui, et tam delicati viri, etc.
(c) Ms., Cum quibus nequiter diu virėrat.
(d) Ms., Honorici.

D

vos Dei fallere delecteris? Tune eris monachus, aut antiquam deliciarum tuarum consuetudinem sic repente mutabis, ut escarum vilium negligentior apparatus, et vestium sordidarum (f) tuum animum non offendat abjectio? Prius est, ut sis saltem laicus minus deliciosus, et tunc forsitan credibile putabo, quod renuntiare sæculo aut velis, aut valeas. Ad hæc ille juvenis magis ac magis inflammatus, repellentis manum suppliciter osculatus, sic oculis in terram depositis precabatur : Potens est, domine pater, dare volenti facultatem, qui nolenti tribuit voluntatem. Permitte me tantum tuis inhærere vestigiis ; aperi mihi januam monasterii, præbe sanctæ ædificationis adjutorium, fac me unum de discipulis tuis : et Deus novit quomodo me liberet ab iniquitatibus meis. Hæc audiens beatissimus senex, gravissimum putavit supplicantem diutius spernere; tandemque flexus ad consentiendum, Mane, inquit, nobiscum, fili, sicut vis: experiamur paucis diebus, utrum verbis facta concordent. Utinam superfluus sit timor meus, et professio tua inveniatur stabilis !

10. Postquam igitur supplicanti consensum præbuit sanctus Faustus episcopus, sonuit illicò per affines et notos, Fulgentium monachum factum. Gratulabantur boni, confundebantur mali. Quosdam faciebat vita ejus transacta in deliciis desperare; quosdam singularis ingenii notissima scientia magnum aliquid suadebat de profectu ejus velociter sperare. Quidam vero familiares ejus, quibus ab infantia carissimus amicus et fidelissimus fuerat, eum imitari cupientes, ipsi quoque sæculum contempserunt, et se monasteriorum gregibus mortificata voluntate junxerunt.

CAPUT V. Mater ejus proposito excruciatur. Matri ilkum videndi copia negatur. Constuntia Fulgentii.

11. Audit hoc mater referentibus multis, ad con sortia monachorum fugisse Fulgentium, totiusque domus regendæ atque gubernandæ curam penitus dimisisse, nec omnino jam posse de tali proposito revocari. Turbatur, expavescit, et amoris nimii desi-→ derio concitante, quasi jam Fulgentius moreretur (quamvis bene moreretur, qui sic moriebatur), cœlum nimiis lamentationibus pulsat, et sicut solent matres in funeribus filiorum, modum nescit habere lacrymarum. Rapitur inconsideratis cursibus ad monasterium furibunda, contumeliis et conviciis sanctum Faustum nihil dubitans aggreditur. Redde, inquiens, filium matri, redde dominum servis. Sacerdotes semper multa beneficia viduis præstant, quare nunc domus viduæ per te perit? Cui patienter (al. sapienter) respondebat episcopus: Si tu mihi filium tulisses, ego te, mulier, deberem quantum dolor inperaret arguere; modo tu mihi juste contumeliam facis, quia ego tibi filium tuli. Quando enim tibi displicet quia serviturus est Christo, bene facis con(e) Ms., Ille vero sciens eum sæculariter omnino vi

ventem.

(f) In ms., tui animi propositum.

nitatem.

tumelias inferens Fausto. Sub his etiam sermonibus A minis fulciens, velociter ei corporalem restituit saequanimiter tolerans, et (a) affabiliter arridens, videndi saltem filium nullam prorsus dat licentiam. Illa sciens quantum diligeretur a filio, magnis ante januam monasterii clamoribus ejulabat; et Fulgentii nomen frequentius inclamans, desolationem suam miserabiliter allegabat.

12. Hæc prima beatum Fulgentium tentatio multis viribus impulit, dum (b) suam genitricem, quam semper amaverat, cui maxima devotione servierat, audiret suis auribus flere. Sursum tamen corde positus, audiebat, et non audiebat; nec illius preces advertere dignum putabat, quia pietatem solitam religiosa crudelitate vincebat. Ibi jam futuræ patientiæ in laboribus multis exemplum fidelissimum præbebat, et similis ebrio per spiritalem gratiam factus, utrum B mater esset quodammodo ignorabat. Hic eum beatus Faustus episcopus ex toto corde conversum primitus approbavit, et cum gaudio cæteris fratribus dixit: Facile poterit hic juvenis tolerare quemcunque imposuerimus laborem, qui potest maternum jam despicere dolorem. Illa mater dum se plangere sæpius, nec ad se filium prodire cognosceret, in eodem loco eum jam non esse credebat; quia si ibi esset, (c) non ferre posse dolorem matris, adhuc virtutis ejus nescia putabat. Sæpe ergo iens ac rediens, et episcopo molestias, et filio plurimas afferebat insidias, donec tædio victa propriam reverteretur ad domum. CAPUT VI. Abstinentia ejus incredibilis. Proficiendi desiderium.

[ocr errors]

13. Beatus ergo Fulgentius supra credibilem modum laboribus abstinentiæ se cruciabat, sine vino et oleo manducans et bibens, sic parce et tenuiter, ut inediæ magnitudo siccatam corporis cutem fatiscere diversis ulceribus cogeret, ac superducta quam dicunt impetigine delicati corporis pulchritudo fœdaretur. Putabant plurimi tunc beatum Fulgentium, sub occasione ipsius infirmitatis, aut recessurum simul a proposito sanctitatis, aut reddendum deinceps tepidum, ne vel regulæ communis parcimoniam custodiret. Ille vero contra spem omuium, misericordiæ Dei prævenientis auxilio gubernatus, ex infirmitate corporis ampliores animi vires capiebat, et tanto abstinentior, quanto debilior, de salute perpetua jugiter cogitabat, salutem vero corporis arbitrio Domini committebat, hoc plerisque dicens : D Scimus omnes ex epulis vitam solere servari, non sanitatem posse conferri. Nam ut sanetur infirmitas, si explenda videtur gulæ cupiditas, quare infirmantur etiam illi qui conviviis lautioribus quotidie saginantur? Tolerabat ergo infirmitatem patienter, exercebat abstinentiam satis humiliter. Parvum namque putans omne quod faciebat, de die in diem melior fieri gestiebat. Hoc propositum cordis ejus miserator et misericors Deus adjutorio superni juva

[blocks in formation]

CAPUT VII. Portionem substantiæ donat matri. 14. Tunc animus viri sapientis altiori pietate com. motus, cum tota mente mundum sibi crucifigeret, et ipse mundo crucifixus, iter rectum a juventute sua (Eccli. LI, 20), sicut scriptum est, ambularet; portionem substantiæ propriæ, quamvis haberet fratrem juniorem nomine Claudium, per donationem soli contulit matri, ut a matre postmodum, si bene servisset, donaretur et fratri. Sic salubri consilio superbiam junioris fratris edomare desiderans, ut qui nolebat esse humilis propter pietatem, disceret humilis esse propter hæreditatem; mater quoque sanctissima post discessum dulcissimi filii, cujus jam non poterat obsequio (al. præsentia) lætificari, ejus meruisset beneficio consolari. Quantas tunc ibi universi laudes et gratias Domino retulerunt! cum viderent beatum Fulgentium, sæculari cupiditate calcata, rebus quas distrahere et donare pauperibus non poterat, ne offenderet bonam matrem, renuntiasse penitus, ut Christum invenire mereretur doctorem. CAPUT VIII. Propter persecutionem de priori monasterio migrat. Coabbas eligitur.

15. Finita jam erant cuncta quæ eum in conversionis primordio videbantur affligere. Sed quia hæc vita nunquam potest sine suis tentationibus præteriri, nascitur rursus talis persecutio fidei, quæ sanctæ memoriæ Faustum episcopum cogeret per diversas latebras commigrare, nec in ipso monasterio jugiter sineret requiescere. Tunc beatus Fulgentius timens aut in illo loco solus remanere, aut de loco in locum frequentius transmigrare, consulto prius episcopo Fausto, vicinum monasterium petiit, ubi paucis, sed simplicibus fratribus Felix nomine abbas præerat, amicus ejus ab adolescentia, cum quo semper etiam laicus familiariter vixerat. Tune igitur eum Felix abbas cum gaudio suscipiens, imparemque se ejus vir tutibus sciens, et nomen et potestatem ei tradidit abbatis. Ille plenus studio humilitatis, (d) excusat privilegium potestatis : et post multa certamina pietatis, ex consensu totius congregationis, passus violentiam caritatis, vix consentit esse collega boni consortis. Ita duo viri sanctissimi, diligentes æqualiter Deum et proximum, ambo moribus similes, ambo meliores proposito, conversatione æquales, unus scientia superior, jugum bonum gubernandæ congregationis excipiunt.

16. O quam felix servorum Dei numerus fuit, quibus cœperat præesse Fulgentius! O quantum fulgebat illud monasterium, cui dispensator permanserat Felix! Dabant sibi mutuis nominibus etiam ipsi non minoris laudis auspicium. Felix vocabatur Fulgentius viam Domini currens, et fama (e) crescente Fulgentii, capiebat fructum sui culminis Felix. Unus tamen

[blocks in formation]

scientes ergo cogitationes maligni serpentis, haben-
tesque fiduciam conscientiæ, nihil timentes, ambo si-
mul gradiebantur secum loquentes.

CAPUT X. Sistuntur Ariano presbytero. Mira crudelitas
Ariani. Vehemens caritas Felicis abbatis. Cæditur
Felix.

eorum, beatus videlicet Fulgentius, docendis fratri- A baturi quid profecisseut, si flagellis membra omnia bus peculiariter vacabat, alter in quotidiano ministe- dissipantibus a fide vera minime defecissent. Nerio sollicitius laborabat. Supervenientibus fratribus, unus verbum Dei singulariter prædicabat, alter hospitalitatem diligenter præparabat, et hilariter offerebat. Nihil alter sine consensu alterius faciens, sed sic ambo cæteris erant imperantes, ut sub unius se regula crederent constitutos. Ita dum timebat Fulgentium offendere Felix, Felicemque Fulgentius, mortificatis voluntatibus propriis uterque vivebat, et de fratrum quibus consulebant utilitate laudabiles, et de mutua quam sibi reddebant invicem subjectione sublimes. Quis istius affectus explicare possit loquendo virtutem? Quos quieta pax adunaverat, nec bella valuerunt feralia separare.

CAPUT IX. Cogitur fugam capessere cum Felice. 17. Sed cum subito (a) barbaricæ gentis provincia turbaretur incursu, videntes salutem temporalem fugæ præsidio vindicandam, labores illico perferendæ peregrinationis excipiunt, limatoque consilio procul abscedunt, ubi nulla belli nascentis opinio construendi monasterii præberet integram facultatem. Promovent igitur castra spiritalia duces inclyti cœtestis exercitus, et per ignotas Africæ regiones monachorum suorum caterva comitante pariter gradiuntur, ubique facientes gaudium bonis, invidiam malis. In territorio denique Siccensi dum cogitant certas sedes statuere, regionis fecunditate delectati, virorum etiam fidelium (b) devotione suscepti, presøyter quidam sectæ Arianæ in fundo Gabardilla perfidiam prædicans, cui nomen quidem fuit inter homines Felix, sed voluntas adversus Deum semper infelix; natione barbarus, moribus sævus, facultatibus poteus, catholicorum persecutor acerrimus, (c) beati Fulgentii nomen in illis regionibus clarum fieri sentiens, reconciliandos multos quos occulte deceperat, suspicatur. Nec virum dignum sacerdotio, vere adhuc esse monachum credidit, sed eum sub habitu monachi, sacerdotis officium implere putat. Et revera sacerdotis officium laudabiliter etiam tunc implebat, (d) non aliquos reconciliando, sed omnes quos attingere poterat, ad reconciliationem salutaribus monitis invitando. Cujus sermo dulcis et rectus, quia dura quoque corda molliebat, nec immerito hunc presbyterum sic timere pro sua perfidia compellebat.

18. Arripit igitur presbyter, insani furoris stimulis concitatus, servos Dei crudeliter persequi, et per omnes vias custodibus (e) distributis ambulantium simpliciter obsidet itinera. Necessarium quippe fuerat athletas fortissimos voluntariis abstinentiæ laboribus ad omnem tolerantiam præparatos persequentium tradi paululum manibus, ut. martyrialis agonis participes effecti, illata discerent supplicia tolerare; pro

(a) Sic Ant. Chiffl., barbaricæ multitudinis; ms. vero, Maurorum.

(b) Ms. noster cum aliquot aliis a Chiffl. visis, favore. Idemque præfert Ant. editio in ora libri.

(c) Sic ms. Cæteri sic distinguunt, persecutor acerTimus. Hic, etc.

Et ecce subito quasi violentia sævissimæ tempestatis invadit incautos, dividit junctos, ligat divisos, et feralibus vinculis oneratos perducit ad presbyterum vinctos. Efficiuntur subito sine crimine rei, sine belli sorte captivi. Quibus enim fugientibus nihil no cere potuerunt Mauri, pœnas ingerunt Ariani. Tunc antequam tenerentur, Felix abbas paucos solidos, Bunde fratrum sustentabatur inopia, simpliciter ubi Ketus suaserat (al. invaserat) projecit, et custodiendos Dei servis, ipsi Deo committit. O divini singularis potentia miraculi! Nemo valuit solidos illos projectos aspicere, nullus permissus est victum pauperum pauperibus tollere sed illi soli qui sic probandi fuerant tenentur, ligantur, ad presbyterum perducuntur. Quibus ore terribili violentus presbyter intonat, Cur ex vestris regionibus occulte venistis Christianos reges evertere? Bene enim miser Christianos reges esse dicebat, in quibus Christum Regem regum miserabiliter exsufflaverat, et quos Filium Patri æqualem negare similis Antichristo docuerat. Illis (f) ad hæc veracissima responsionis verba parantibus, inferri præcepit verbera primitus.

C

D

:

19. Igitur Felix abbas vehementi caritate commotus, Parcite, ait, fratri Fulgentio, qui non potest tormenta perferre. Nolite istum cædere inter vestras manus forsitan moriturum. Convertatur in me vestra crudelitas ego scio quid confitear, in me est omnis causa. Tunc dilectionis admiratione stupefactus, removeri paulisper beatum Fulgentium jubet, atque illum gravius cædi ministris sævissimis imperat. Tunc hilari animo Felix abbas verberibus subditur. Dolorem quippe cum gaudio sustinebat, quia beatum Fulgentium nihil adhuc pati videbat. Ecce qualis fuit beatus Fulgentius circa amicos, ut usque ad mortem diligi mereretur. Ista quippe caritas beati Felicis, vitæ illius sanctæ magnum perhibet testimonium. Neque enim salutem suam pro illius salute despiceret, nisi sibi primitus, et multis utilem jocundumque sentiret. Imitentur utrosque qui placere Deo desiderant. Alios doceat beatus Fulgentius sic vivere inter fratres, ut amentur, foveantur, et in summis necessitatibus adjuvandi, etiamsi periculum non defuerit, judicentur. Sumant alii de bono facto Felicis abbatis exemplum, melioribus fratribus et in Dei timore plus proficientibus omnem gratiam

(d) Sic ms., et quidem rectius, ut videtur, quam cæteri in quibus habetur, non tantum aliquos reconci liando, sed, etc.

(e) Ita ms. et codices in notis a Chiffl. laudati. Editi vero, deputatis; in margine, distributis. () Ms., adhuc.

bonæ voluntatis impendere. Quando enim talis ca-
ritas inter fratres fuerit, qualis inter sanctissimos
viros fuit, vis totius tentationis facile superatur, ini-
micorum vero pertinacia continuo frangitur. Quam-
vis tunc sævissimus presbyter etiam de Felicis abba-
tis injuria minime satiatus, nec beato Fulgentio par-
cendum putavit.
CAPUT XI. Verberatur etiam Fulgentius. Post verbera
cum aliis ignominiose dimittitur.

A

B

22. Inter alios quoque Arianorum episcopus dolet mactatum gravi cæde beatum Fulgentium. Et quia parentes ejus cognitos habebat idem episcopus, ipsumque beatum Fulgentium singulariter adhuc laicum dilexerat, adversus presbyterum suæ religionis et parochiæ, qui cædis auctor exstiterat, graviter commovetur, vindicare beatum Fulgentium parans, si querelam de memorato presbytero deponere voluisset. Sed beatus Fulgentius, multis ut hoc faceret suadentibus, Non licet, ait, in hoc sæculo vindictam querere Christiano. Novit Dominus quomodo servorum suorum defendat injurias. Iste presbyter si gravissimi sceleris inter homines me agente receperit ultionem, patientiæ nos apud Deum perdidimus retributionem; maxime quia multos parvulos scandalizare poterit, si episcopi Ariani judicium qualiscunque peccator, tamen catholicus et monachus quæram. Nolens ergo retribuere mala pro malis, et vitam suam sciens necessariam bonis, ne quam forsan hæreticorum violentiam denuo paterentur, ex illa provincia rursus egre diuntur, et ad vicina provinciæ suæ loca celeriter revertuntur, magis eligentes vicinos habere Mauros quam pati molestissimos Arianos.

20. Beatus vero Fulgentius, vir omnino delicati corporis, ut pote ex familia natus illustri, violentos impetus fustium repentini doloris acerbitate crescente vix tolerans, sicut ipse nobis postea referebat, cogitavit presbyteri furentis insaniam vel mollire si posset, vel certe paululum donec recrudesceret avocare, quo facilius inter ipsas moras inveniret spatium respirandi, ne continuata pœna omnino intolerabilis fieret. Dico aliquid, si loquendi potestas tribuitur, dum cæderetur, exclamat. Tunc presbyter putans eum confiteri velle, jubet quiescere cædentes, et sic adhuc ad flagella suspensum loqui præcipit quod volebat. Ubi dum beatus Fulgentius eloquentiæ solita sermonibus blandis suæ peregrinationis est narrare aggressus historiam, presbyterum facit attonitum, diuque nimia verborum suavitate delinitum, pene totius crudelitatis reddit oblitum. Miratur presbyter beati Fulgentii facundiam, probat sapientiam, magnumque aliquem virum conjiciens, erubescit inferre violentiam. Sed ne suis proderet suam superatam fuisse (a) sævitiam, Cadite, ait, iterum fortiter, et multiplicatis flagellis lacerate verbo- C tis, donec subito beatus Fulgentius Ægyptiorum mo sum. Etiam me, puto, seducere cogitat; longoque inanis fabulæ circuitu quid conficere moliatur ignoro. Recrudescit iterum manus (b) vesana tortoris, flagellisque innumeris beatus Fulgentius exa

ratur.

21. Tandem presbyter de illata cæde confusus, virorum laudabilium merita sentit, nec apud se eos tenere diutius ausus est, sed deformiter decalvatos, ablatis etiam omnibus vestimentis, ex domo sua nudos inanesque projecit. Sed nec illa decalvatio viris sanctissimis turpitudinem, nec nuditas attulit confusionem quia (al. quos) tolerata (c) propter amorem religionis injuria prima jam confessionis decoraverat ornamento superna gratia fulciendos. Processerunt itaque de domo presbyteri tanquam de loco gloriosi D certaminis, insignis victoriæ laureis coronati. Reversique per campum ubi fuerant capti, solidos quos abbatem Felicem projecisse diximus, integro ibi numero servatos inveniunt, et quasi ex divina manu restitutos hilariter accipiunt, agentesque ineffabiles gratias Deo, qui consolatur humiles in omni tribulatione eorum, revertuntur ad proximos fratres. Hujus autem crudelissimi facti detestabilis opinio cunctam simul mœstificat regionem; nuntiatur etiam Carthagine fama.

[blocks in formation]

CAPUT XII. Fulgentius_meditatur iter in Egyptum. Appellit Syracusas. S. Eulalius Syracusanus episcopus. Monasterium S. Eulalii. Ab itinere cœpto revocatur propter Ægyptiorum monachorum schisma. Hospes hospitalitatem exercet.

23. Juxta civitatem proinde quæ (d) Ididi nuncu patur, fundare monasterium incipiunt, ubi parvo tempore Domino servientes insistebant operibus carita

nachorum vitas admirabiles legens, institutionum simul atque collationum spiritali meditatione succensus, memoratas terras navigio petere statuit: duabus videlicet ex causis, ut vel ibi deposito nomine abbatis, sub regula viveret in humilitate, vel districtioris abstinentiæ legibus subderetur. Et quia desiderium suum impediri poterat publicatum, quærit primitus occasionem proficiscendi Carthaginem. Dehinc veniens ad ipsius mœnia civitatis, uno tantum fratre, cui nomen erat Redemptus, socio peregrinationis eleclo, navim conscendit, Alexandriam petiturus : nullos forte sumptus tantæ peregrinationi necessarios secum ferens, sed in Deo qui dives est, spem suam firmiter ponens, suaviter canebat cum David, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. xxi, 1). Ventis itaque flatu prospero consequentibus, Syracusanu.n contigit feliciter portum, Deique summi providentia gubernante ductus est ad hanc civitatem, ubi tunc Ecclesiam catholicam beatus papa Eulalius gubernabat, vir eximiæ sanctitatis, admirabilis hospit? litatis, perfectissimæ caritatis, in cujus corde thesaurus sapientiæ spiritalis absconditus, multos talentorum dominicorum negotiatione ditabat. Virtute enim discretionis super omnia decoratus, monachorum professionem singulariter diligebat: habens etiam odium religionis, tamen propter ejusdem amorem tolerata est injuria.

(d) In quibusdam, Ydidi; in aliis, Indidi. Vide notam Chiffl. ad hunc locum in Ferrando.

ipse monasterium proprium, cui semper adhærebat, A sancto Eulalio præbente victum et hospitium conquoties ab ecclesiasticis actibus vacabat.

gruum. Sed quia bonæ mentis (d) indoles nunquam vacat caritatis opera semper exercens, in ipso parvissimi hospitii quod acceperat habitaculo, cœpit hospitalitatem multis supervenientibus exhibere peregrinis, et alterius indigens solatio consolandos suscipere peregrinos. Miratur sanctus Eulalius affluentem sancti animi libertatem, magnoque gaudio saginatur, dum per manum beati Fulgentii, cui victum quotidianum nihil habenti ministrabat, alimenta ministrari non habentibus videret; et si fas est dicere comparatione minorum crescere solere majores, quamvis esset sanctus Eulalius in pauperibus gubernandis omnino perfectus, opera tamen beati Fulgentii considerans, de die in diem plus misericors effi

24. Ad hunc ergo beatus Fulgentius veniens, inter alios peregrinos hospitalitatis officio libenter excipitur; neque tamen diu latere permittitur. Mox enim (sicut moris est in convivio (a) sacerdotum), dum de divinis rebus ortus est sermo, virum singularis scientiæ locutio sua continuo prodidit. Intellexit episco pus ex ornatu sermonis, et responsionum moderatione, sub monachico habitu magnum latere doctorem; distulit tamen eundem vel quis esset, curve advenisset, convivis præsentibus inter epulas quærere. Post prandium vero cum meridianis horis ante vesperam in domo sua deambularet, episcopus per fenestram respiciens, obversantem sibi sicut cæteros beatum Fulgentium vidit. Quem continuo peculiari- B ciebatur et largus ter vocans, De institutionibus, ait, et collationibus loqui cœperas, dum pranderemus. Affer, obsecro, mihi codicem, si portas. Ille sine mora jussis obediens codicem detulit, in quo quid contineretur verbis propriis jussus exponit. Admiratur sanctus Eulalius scientiam juvenis, et tali hospite delectatus, cur ex Africa venerit, diligenter inquirit. Ille metuens arrogantiæ notam, si desiderium suum fateretur, incurrere Parentes, inquit, meos requiro, quos illis in partibus vivere peregrinos audivi. Vere enim parentes suos requirebat, quorum suavissimos mores imitari cupiebat. Intellexit episcopus responsum non manifestum, totiusque itineris ejus per alterum fratrem (b) qui fuit simplex, investigat causas. Ibi tunc beatus Fulgentius salubriter proditus, veritatem sim- C pliciter confitetur, iturumque se ad ultimam Thebaidæ regionis eremum dicit, ut illic, sicut lectio monebat, mundo mortuus viveret, ubi major abstinentium numerus assumptioni suæ nullum gigneret impedimentum, sed forte potius præberet exemplum. Recte facis, respondit episcopus, cupiens meliora sectari : sed scis quoniam Deo sine fide impossibile est placere (Hebr. x1, 6). Terras ad quas pergere concupiscis, a communione beati Petri perfida dissensio separavit. Omnes illi monachi, quorum prædicatur mirabilis abstinentia, non habebunt tecum altaris sacramenta communia. Quid ergo proderit affligere jejuniis corpus, ubi solatiis spiritalibus indigebit anima, quæ multo melior est corpore? Revertere, fili, ne vitæ melioris intuitu periculum rectae fidei patiaris. D loca venerabiliter circuivit, omnesque servos Dei,

(c) Ecce et ego quondam juvenis, antequam me pontificalis honoris gratia præveniret indignum, diu cogitavi sanctissimæ hujus professionis in ipsius provinciæ monasteriis adimplere propositum sed hæc causa me prohibuit assumpta perficere.

25. Consentit beatus Fulgentius monentis patris consilio salutari, suæque intentionis fervore deposito, suadetur ibi apud Syracusam paucis mensibus degere,

[blocks in formation]

CAPUT XIII. Rufinianum episcopum adit. Romam petit religionis causa. Martyrum monumenta invisit. 26. Peracto itaque præsentis hiemis tempore, cura vehemens beatum Fulgentium commovet, episcopum quemdam Rufinianum nomine, qui persecutionis violentiam fugiendo declinans ex Byzaceno concilio navigarat, ibique provinciæ Siciliæ vicinus in quadam brevissima commorabatur insula, vitam monachi laudabiliter gerens, videre indifferenter, ut ejus admonitione secundo firmatus, quid facere deberet agnosceret. Hoc autem volebat, non quia Eulalio pontifici minus credebat, sed in rebus dubiis utilissimum semper esse multorum consilium sentiebat. Per (al. Post) multos itaque pedestris labores itineris ad illum Siciliæ veniens locum cui plus propinquior illa insula fuerat ubi sanctus Rufinianus episcopus habitabat, modica navicula deportatus, sacerdoti venerabili velociter præsentatur. A quo similiter ne in Egyptum proficisci perseveraret admonitus, redire protinus ad proprium monasterium, neque tamen apostolorum memoriam prætermittere statuit.

27. Occasione igitur navigii felicioris inventa, Romam venit, et auctorum sæcularium consono semper ore laudatam, caputque mundi veraciter appellatam, festinus ingreditur civitatem. Fuit autem tunc in Urbe maximum gaudium, (e) Theoderici regis præsentia Romani senatus et populi latificante conventum. Unde contigit ut beatus Fulgentius, cui mundus olim fuerat crucifixus, postquam sacra martyrum

quorum in brevi capere notitiam potuit, humili obsequio salutavit, in loco qui Palma Aurea dicitur, memorato Theoderico rege concionem faciente, Romanæ curiæ nobilitatem, decus ordinemque distinctis (f) decoratam gradibus aspectaret, et favores liberi populi castis auribus audiens, qualis esset hujus sæculi gloriosa pompa cognosceret. Neque tamen in hoc spectaculo aliquid libenter intuetur, (g) nec nugis il

(e) Ant., Theodorici. Emendamus ex ms. et Chiffl. propter rationem ab eodem in notis allatam. (f) Sic ms. referendo ad nobilitatem; cæteri, de

coratum.

(g) Apud Chiffl., intuitus, nugis illis sæcularibus, etc.

« PreviousContinue »