Page images
PDF
EPUB

in commentariis reipublicæ Romanæ producuntur, nominatus. Socium autem illius Albinum, apud Italos in urbe Ticinensi sive Papiensi a rege Carolo collocatum, ab Albino Anglo in loco jam citato clare separat Notkerus: neque alium Johannem illum Albinum esse existimaverim, cui rhetorica præcepta inscripta vidisse se testatur Georgius Buchananus, quæ Albino Flacco sive Alcuino vulgo tribuuntur.

Neque prætermittendum est Guilielmi Camdeni, viri eruditissimi et candidissimi, præclarum hic testimonium: "Anglo-Saxones" nostri illa ætate, in Hiberniam tanquam ad bonarum literarum mercaturam undique confluxerunt: unde de vitis sanctis sæpissime in nostris scriptoribus legitur; Amandatus est ad disciplinam in Hiberniam." Similia quoque in Cambro-Britannicorum sanctorum vitis subinde occurrunt: quibus etiam, de Marco et Sulgeno Britannis, ista visum est adjicere. Sic enim in extremo libri primi de miraculis S. Germani capitulo, Ericus Antissiodorensis de Marco scribit. "Qui natione Brito, educatus vero in Hibernia, post longa pontificalis sanctitatis exercitia, ultroneam sibi peregrinationem indixit. Sic traductus in Franciam, piissi

Buchanan. rer. Scotic. lib. 5. in rege LXV. D Camden. in Hibern. pag. 730.

mique regis Caroli (illius nempe qui Calvus est dictus) munificentia illectus, apud beatorum Medardi et Sebastiani cœnobium anachoriticam exercet vitam; singularis nostro tempore unica philosophus sanctitatis." De Sulgeno qui sub annum MLXX. episcopus Menevensis fuit, ipsius filius Johannes hunc in modum cecinit.

Exemplo patrum, commotus amore legendi,
Ivit ad Hibernos sophia, mirabile, claros.
Sed cum jam cimba voluisset adire revectus
Famosam gentem scripturis atque magistris :
Appulit ad patriam, ventorum flatibus actus,
Nomine quam noto perhibent Albania longe.
Ac remoratus ibi certe tum quinque per annos
Indefessus agit votum, &c.

His ita digestis Scotorum visitat arva.

Ac mox scripturas multo meditamine sacras,

Legis divinæ scrutatur sæpe retractans.

Ast ibi per denos tricenso jam placidus annos
Congregat immensam pretioso pondere massam ;
Protinus arguta thesaurum mente recondens.
Post hæc ad patriam remeans jam dogmate clarus
Venit, et inventum multis jam dividit aurum ;
Proficiens cunctis discentibus undique circum.
Reges, quem populi, cleri, cunctique coloni,

Omnes unanimes venerantur mente serena.

In quo carmine, tria ista notanda veniunt. I. Sulgenum legendi causa, exemplo patrum Hiberniam adire voluisse: quod more majorum hoc ab illo factum fuisse ostendit. II. Tametsi Norwagienses grassatores nono post Christum seculo,

o trinos.

P Girald. Cambrens. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 37. 42. 46. Jocelin. in vita Patricii, cap. 175. et 186.

кат

duce Turgesio, insulam hanc per annos triginta occupantes, Ecclesias fere omnes atque libros incendio consumpserint: revixisse tamen bonarum literaru m studia, et seculo adhuc undecimo habitam fuisse "Hiberniam virorum doctissimorum officinam.” III. Ad illa ipsa usque tempora Hibernos nostros Kar' ¿ox Scotorum nomen retinuisse. Narrat enim hic Johannes, patri suo fuisse propositum, studendi gratia, Hiberniam petere: sed navigio, quo vectus illo pervenire cogitaverat, adversis ventis acto, ad Albaniam appulisse; ibidemque quinquennii facta mora, Scotorum demum arva invisisse, atque illic decem vel tredecim annos sacrarum Scripturarum lectioni impendisse.

Hæc ex innumeris paucula, ad epistolæ tertiædecimæ illustrationem, proferre visum fuit. In cæteris si quid obscuri sit, quod ex temporis historia lumen aliquod desideret; ei facem, ex vetere memoria comparatam, præferre conati sumus. Id tantum jam monendum: ex iis quæ ab aliis antehac sunt editæ, plures epistolas hic addi potuisse, et illam nominatim, quæ anno DCCXLII. a papa Zacharia ad Wittam vel Wittanum scripta, inter Romanorum pontificum et Bonifacii' Moguntini

4 Epist. Decret. edit. Romæ, tom. 2. epist. 2.

Bonifac. epist. 131.

[ocr errors]

epistolas excusa prostat. Qui enim Saxonico nomine Witanus sive Whitus dictus est, a Lupo' Servato et aliis Latino vocabulo, Albuinus eodem sensu est appellatus: is ipse, qui egressus de Hibernia (ut notat Trithemius") prædicationis causa venit in Thuringiam," ubi a Bonifacio primus Barbarenæ sive Buraburgensis ecclesiæ episcopus est constitutus. "In oppido enim Buraburg juxta Fritzlar, sedi episcopali post suum recessum ordinavit episcopum Albuinum discipulum suum Hiberniensem, monasterii urbis monachum cujus festum agitur VII kalendas Novembris," quemadmodum ex Manuscripto suo retulit Nicolaus Serarius".

Ex ineditis vero plurimæ sunt epistolæ quas, omni licet adhibita diligentia, consequi nequivimus inter quas et regum nostrorum illæ sunt, de quibus in Caroli Magni vita Eginhardus. "Scotorum reges sic habuit ad suam voluntatem per suam munificentiam inclinatos, ut eum nunquam aliter quam Dominum, seque subditos et servos ejus pronuntiarent. Extant epistolæ ab iis ad eum missæ,

Ex Anglia a Bonifacio accitum notat Othlonus vita Bonifacii lib. 1. cap. 30. Vid. Miræum in Fastis Belgicis. Mai. 1.

Lup. in vita Wigberchti, cap. 14.

"Jo. Trithem. de viris illustr. Ord. Benedicti, lib. 4. cap. 190. vid. et lib. 3. cap. 267.

Rerum Moguntiacarum libro 3. notat. 29.

quibus hujusmodi affectus eorum erga illum indicatur." Quod a Saxonico illo poeta, libro quinto de gestis Caroli, sic habetur expressum

Scotorum reges ipsum Dominum vocitabant,

Ac se subjectos ipsius et famulos.

Hoc apices ab eis missi testantur ad illum,
Quorum claret amor maximus alloquio.

Sed has, et ejus generis alias, illis qui in transmarinis partibus degunt e tenebris eruendas relinquimus; earum quas domi reperire potuimus editione hoc tempore contenti.

VOL. IV.

Ꭰ Ꭰ

« PreviousContinue »