Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

Qua

PRAEFATIO.

Quae me caussae impulerint ad operam meam Euripidis Heraclidis impendendam, nec satis scio, nec, si sciam, quidquam lectoris interest ut dicam. Magis operae preLium videtur, pauca de instituto meo operisque ratione praefari.

Ipsis poëtae verbis, textum vulgo vocant, Aldinae editionis collationem subjeci, eo scilicet consilio, ut primo aspectu cernere posset lector, quid his trecentis et amplius annis in emendatione nostrae fabulae tot eruditorum virorum ingenio atque industria profectum esset. Quid autem eorum cuique deberetur, quae etiam editio nes singulorum locorum veram scripturam primae exhibuissent, in annotationibus commemorandum reservavi, Non solum singularum vocum et singularum literarum varietates diligenter enotavi, saltem enotare volui, ve, rum etiam accentus et spiritus Aldinae editionis nunquam celato lectore mutavi. Quod etiam de iura subscripto dictum velim, praeterquam in kayo et similibus, in quibus diphthongum pro simplici vocali satis constanter exhibet Aldina. At vero distinctionum notas, praeter interrogationis signum, tacite plerumque mutavi. Toties enim in hac re peccavit Aldus, ut si errores ejus diligenter ex

[ocr errors]
[ocr errors]

hibuissem, magnam lectori molestiam sine ulla utilitate attulissem.

Non est hujus loci de singulis Euripidis editionibus copiose dicere. Cum vero passim in annotationibus Edd. Recentiorum mentionem fecerim, non ignorare debet lector, sex tantum esse editiones, quae quidem hanc fabulam exhibeant, quas Veteres appellem: Aldinam scilicet, tres Hervagianas, Brubachianam et Stiblinianam. Reliquas omnes, quarum prima est Canteriana, anno MDLXXI. in lucem emissa; Recentiores appello. Eundem autem fere locum inter Euripidis editores obtinet Gul. Canterus, quem inter Sophoclis editores Turnebus. Cantero proxime successit Aemilius Portus, qui opera sua Hieronymo Commelino typographo Heidelbergensi locata, anno MDXCVII. recensionem edidit a Canteriana paullo diversam, addita etiam versione Latina a se confecta. Insigni sane fraude Porti versionem, obscuri scilicet hominis, et cujus nomen libro praefixum parum gratiae conciliaturum esset, sub illustriori Canteri nomine venditavit Paulus Stephanus, qui additis Scholiis Grae cis ex ed. Hervagiana, necnon Brodaei Stiblinique annotationibus ex ed. Stibliniana, editionem Commelinianam sive Portinam quinquennio post Genevae expressit.

[ocr errors]

Quod ad annotationes attinet, gratiam aliquam cum studiosa juventute forsan initurus sim, quod quicquid apud Brodaeum, Barnesium, Heathium et Musgravium repereram, quod fabulam nostram illustrare videbatur, in unum corpus collegi et in annotationum mearum se

riem inserui. Neque graviter laturos arbitror virorum doctorum manes, quorum scripta compilavi, quod non solum falsas eorum interpretationes et infelices conjecturas quamplurimas sub silentio praeterii, verum etiam optimas annotationes, si quando paullo verbosiores videbantur quam nostra fert aetas, nonnullis recisis quasi in compendium redegi. Loca etiam veterum scriptorum ab iis allegata, interdum paullo aliter quam ipsi fecerant allegavi, et plerumque ad paginas et versus editionum quibus ipse utebar citavi.

Litera S. designat varias lectiones, quas in duobus codicibus Italicis repertas, in libello Annotationum in Sophoclem et Euripidem, anno MDLXVIII. edito, publici juris fecit Henricus Stephanus. Literae E. G. duos codices Regiós Parisienses designant, a Musgravio collatos. In Catalogo Librorum Manuscriptorum Bibliothecae Regiae numerantur 2887. et 2817. Insignem vulgatae scripturae emendationem ex his codicibus petitam vide ad v. 627. Lectiones codd. Parisiensium a Musgravio indicatas ad unam omnes in annotationibus meis memoravi, etiam ubi nihil monuerat Musgravius, nisi codices cum vulgatis libris consentire.

« PreviousContinue »