Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta, Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM, OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.1 De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibilothecâ publicâ reponeret, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κarà σxéow, partim aroλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, 1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, Fellow of Oriel College, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April 1652, and was buried in the chapel of his college. 1 Munditiéque nitens non operosâ ! Juvenilis olim, Sedula tamèn haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit, Insons populi, barbitóque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede : ANTISTROPHE. Quis te, parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo? Cùm tu missus ab urbe, Docto jugitèr obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidum, thyasúsque sacer, Temporum lapsus redeunte cœlo, STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo, Immundásque volucres, Unguibus imminentes, Figat Apollineâ pharetrâ, Phineámque abigat pestem procul amine Pegasëo? ANTISTROPHE. Quin tu, libelle, nuntii licèt malâ Fide, vel oscitantiâ, Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili STROPHE III. Nam te Rousius sui Optat peculi, numeróque justo Voluit reponi, quibus et ipse præsidet, Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, ANTISTROPHE. Ergo, tu visere lucos Musarum ibis amœnos; Diámque Phœbi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit, Bifidóque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Authorum, Graiæ simul et Latinæ EPODOS. Vos tandèm, haud vacui mei labores, Et tutela dabit solers Rousi; Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentûm prava facesset: At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit, integro sinu. Tum, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, BLIQ THE END. BALLANTYNE AND COMPANY, PRINTERS, EDINBURGH, |