Page images
PDF
EPUB

629

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos fortè captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.

'Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδιὼς ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ' ἀρ' ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρή, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἀλκαρ ὀλέσσας.

IN EFFIGIEI EJUS SCULPTOREM.

Αμαθεί γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκονα
Φαίης τάχ' ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυές βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελάτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.1

ΑΝΝΟ ΕΤΑTIS XVII.

PARERE Fati discite legibus,

Manúsque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iäpeti colitis nepotes.

This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice-chancellor of that university, in October 1626.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore,
Emathia jacuisset Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quen larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ:

Læsisset et nec te, Philyreie,

Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Cæse puer genitricis alvo.

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes; nec sine gloria;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cùm te viderit artibus,

Succóque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra, precor, tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa calthæque busto,
Purpureóque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideátque Ætnæa Proserpina;
Intérque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO ÆTATIS XVII.

JAM pius extremâ veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros:
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnâque oliviferâ vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister

[ocr errors]

Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibúsque et festâ pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quódque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Etnâ
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphous.
Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis.

[ocr errors]

Atque pererfato solum hoc lacrymabile mundo Inveni," dixit; "gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta." Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: Quá volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cùm circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificósque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum ;
Cereáque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque canentûm
Sæpe tholos implet vacuos et inane locorum.
Qualitèr exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitésque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætémque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cùm niger umbrarum dominus, rectórque silentûm,
Prædatórque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cucullus
Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.

« PreviousContinue »