Page images
PDF
EPUB

?

15

Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cœlum, rapietque in viscera patrem ?
Heu! potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes
Ergo erit ut quandoque, sono dilapsa tremendo,
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in geam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli ?

Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In Superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere Fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cœlos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.

Floridus æternum Phœbus juvenile coruscat,

20

25

30

36

45

Nec fovet effœtas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus;
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque vo-
lutat.

Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori

51

55

Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem Egæona ferunt dorso Balearica cete.

60

Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et ille suum tenet, et puer ille, decorem, Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum

puer

Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in

ævum

Ibit cunctarum series justissima rerum ;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

[blocks in formation]

65

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARIS
TOTELES INTELLEXIT.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Colique fastos, atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Eternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille, Palladis gemellus innubæ,
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira! certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Cœli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit Lunæ globum:
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:

Sive in remota forte terrarum plaga

5

10

15

20

16 sempiternus] The second syllable of 'sempiternus' is

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam

Eternos latices et longa oblivia potant.'

Warton.

Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
vidit hunc alto sinu;

Dirceus augur

Non hunc silente nocte Pleïones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem;
Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.

At tu, perenne ruris Academi decus,

(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi

25

30

85

27 Pleiones] Mercury. Ov. Heroid. xv. 62. Metam. ii. 743 Fast. v. 83, 664. Warton.

5

10

Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri, Parnassides umbræ.
Nec tu, vatis opus, divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara

carmen

15

20

25

Ima ciere valet, Divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet:
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus, auratis per cœli templa coronis,

31

Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes

25 Phabades] Ov. Amor. ii. 8, 12. Trist. ii. 400. Warton.

35

« PreviousContinue »