Page images
PDF
EPUB

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes: 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Citharon.

65

His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70 Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero

cem,

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus,

76

71 Typhlonta] I believe Milton is the first poet who has given names to the horses of Night. Spenser describes their colour. F. Q. i. v. 28. Warton.

80

85

Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
"Dormis,nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque

triplex

90

95

[rat,

Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 5
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni.
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar ado-
Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis s;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,

101

85 fenestratis calceis] Sandals tied with thongs. See Buchanani Frat. Frat. xxxiv. Somnium-fenestratus calceus.

92 Dormis] Hom. Il. ii. 23. P. L. v. 673.
100 Sacrilegique] Vowel made short before sc.

Warton.

Warton.

105

Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosa,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tú si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

115

120

Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude;
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,

125

105 Thermodoontëâ] From Propertius, El. iii. xiv. 16. Todd. [Thermodontiacis aquis, El. iv. 14, 14, in the better editions.]

130

140

Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas,
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis:
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.
Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per

145

150

antrum, [bris, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umDiffugiunt sontes, et retro lumina vortunt: Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur. “Finibus occiduis circumfusum incolit æquor

188 revolvens] Newton conjectures 'resolvens.'

155

149 muta] Buchan. Silv. p. 49. Tacitæ per muta silentia sylvæ.' Todd.

Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo.
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos
Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

160

165

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; 171 Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros. Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat

180

165 paruere] The first syllable in 'paruere' is long. Warton. 172 Titanidos Fama] Fame is the sister of two of the Titans. En. iv. 179. Warton.

« PreviousContinue »