Ipfe etiam, nam nefcio quid mihi grande fonabat 155' Fistula, ab undecimâ jam lux eft altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ. 160
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrafidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, prifcúmque Be- linum,
Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, 166 Mendaces vultus, affumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita fuperfit, Tu procul annofa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi,aut patriis mutata Camoenis 170 Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni Non sperâffe uni licet omnia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitufque inglorius orbi) Si me flava comas legat Ufa, & potor Alauni, 175 Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne Tre-
antæ,
Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis Tamara, & extremis me difcant Orcades undis.
180
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri, Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus, Manfus Chalcidicæ non ultima gloria ripe, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, & fudantes balfama fylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris
FE
Cærus
Ceruleum fulgens diverficoloribus alis Auroram vitreis furgentem refpicit undis. Parte alia polus omnipatens,& magnus Olympus, 196 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum fpargit fua tela per orbes 195 Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.
201
Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæfivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divófque perennes, 205 Æthereos haurit latices & gaudia potat Ore facro. Quin tu cœli poft jura recepta Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Coelicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei fervantur honores; Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenaeos; Cantus ubi, choreifque furit lyra mifta beatis, Fefta Sionæo bacchantur & Orgia thyrfo.
Jan. 23. 1646.
Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academiæ Bibliothecarium.
De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.
Strophe 1.
Gemelle cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet
Munditiéque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Aufonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lufit Infons populi, barbitóque devius Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;
Antiftrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo ? Cum tu miffus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico, Illuftre tendebas iter
Thamefis ad incunabula
Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidum, thyafufque facer Orbi notus per immenfos Temporum lapfus redeunte cœlo, Celeberque futurus in ævum;
Ff2
Strophe 2. Modò quis deus, aut editus deo Priftinam gentis miferatus indolem (Si fatis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet ftudia fanctus, Et relegatas fine fede Mufas Jam penè totis finibus Angligenûm ; Immundafque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ,
Nam te Roüfius fui Optat peculî, numeróque jufto Sibi pollicitum queritur abeffe, Rogatque venias ille cujus inclyta Sunt data virûm monumenta curæ: Téque adytis etiam facris Voluit reponi, quibus & ipfe præfidet Æternorum operum cuftos fidelis, Quæftorque gazæ nobilioris, Quàm cui præfuit lön
Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaséo. Antistrophe. Quin tu, libelle, nuntii licet malâ Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat fpecus, Seu qua te latebra, forfan unde vili Callo teréris inftitoris infulfi, Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget poffe profundam Fugere Lethen, vehique fuperam In Jovis aulam remige pennâ ; Strophe 3.
Clarus Erechtheides Opulenta dei per templa parentis Fulvofque tripodas, donaque Delphica, Lön Actæâ genitus Creufà.
Antiftrophe.
Ergo tu vifere lucos Mufarum ibis amœnos,
Diamque Phoebi rurfus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit Delo pofthabitâ, Bifidoque Parnaffi jugo: Ibis honeftus,
Judicia rebus æquiora forfitan Adhibebit integro finu. Tum livore fepulto,
Poftquam egregiam tu quoque fortem Nactus abis, dextri prece follicitatus amici. Illic legéris inter alta nomina Authorum, Graiæ fimul & Latinæ Antiqua gentis lumina, & verum decus. Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc fterile fudit ingenium, Jam ferò placidam fperare jubeo Perfun&tam invidiâ requiem, fedesque beatas Quas bonus Hermes
Et tutela dabit folers Roüfi,
[longè
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava faceffet i At ultimi nepotes,
80
Et cordatior ætas
Si quid meremur fana pofteritas fciet Roüfio favente.
« PreviousContinue » |