Page images
PDF
EPUB

Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura

Arripui voto levis, et præsentia finxi;

Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat:
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque

hyacinthi,

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro!
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ. 160
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque
Belinum,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis 170
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni,
Non sperasse, uni licet omnia, mi satis ampla

Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum

Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

180

191

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu
quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;

201

Heroumque animas inter, divosque perennes
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi

purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

210

JAN. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS
ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

STROPHE I.

EMELLE cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa;

Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPIE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pene totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres,
Unguibus imminentes,

10

20

30

Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna:

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis;
Quæstorque gazæ nobilioris,

Quam cui præfuit Iön,

Clarus Erechtheides,

40

50

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Actæa genitus Creusa.

60

« PreviousContinue »