Page images
PDF
EPUB

eruditissimi, mihique amici WALCKERI, ZOEGA dignissimi discipuli et operum posthumorum editoris. HIRTIUS, quod VisCONTII Ilissum, Tritonen fluvium nuncupavit, ad trunci solam positionem adtendit, VISCONTII alteram rationem, quæ proba, bilitatis caussam addebat,-comparationem nempe templi Jovis Olympiæ, in cujus utroque angulo pariter jacebant, non peregrini, verum patrii proximique Elidis fluvii,-omisit. Hæc igitur omnia commenta ut refutare longum est, neque, si te quidem, vir sagacissime, propositioni superiori adsentientem habuerim, necessarium; id tantum mihi faciundum esse decrevi, ut una in tabula omnes opiniones, quæ mihi innotuissent, simul ob oculos ponerem, et iis omissis, quæ unico et leviori argumento niterentur, eas solas, quæ gravioribus, nempe ordinis tympanorum inversione, aut comparatione, sive aliorum monumentorum, sive scriptorum, essent fultæ, in diligentius examen

Vocarem.

I

Eorum qui a VISCONTIO maxime recedunt, WILKINSIUS frontem templi esse ad Orientem, et in ejus frontis tympano, Minervæ ortum exhiberi concessit;

LEAKIUS itidem frontem Orientem versus positam concedens, ortum Minerva in altero tympano, Occidentali, quæsivit; WEBERUS vero, utramque VISCONTI doctrinam impugnans, tam frontem, quam Minervæ ortum, ab Occidente quæsivit. Nos de tympanorum positione et argumento primum, atque adeo primum de LEAKIO, deinde de WEBERO, videamus.

Quæ maxime caussa virum nobilissimum, eundemque doctissimum, LEAKIUM, impulerit, ut a VISCONTI opinione, cujus ipse multas partes comprobat, dissentiret, difficile est dicere. Nam quæ disputat adversus explicationem simulacri Minerva cum Neptuno, quam Minervam cum Jove esse vult, admodum sunt infirma. Oleæ quidem collocandæ spatium in tympano erat idoneum: eo magis, quod veteres, optima ætate, ejusmodi rem inanimatam, in qua ars vix se exercere posset, accessoriam semper putaverint, adeoque quam minimæ semper molis fecerint. Sic, in vasibus pictis, ædificia per singularem columnam, aut januam, significantur: in anaglyphis choragicis, vix ultra tectum templi Delphici adparet: cum in serioribus monumentis, tabula Iliaca, et anaglyphe Circes,3 etiam stabula,

In qua tabula opiniones qualescumque meas non omittendas duxi: sic tamen, ut quibus minus tribuerem, eas uncinis includerem. 2 In Topography of Athens, (Lond. 1821. 8.)

3 Edita a VENUTIO Rome 1758. 40; et a MILLIN Galer. Mythol. Tub. clxxiv. n. 635.

tota quanta, sint sculpta. Ramus igitur oleæ integræ vice fungi potuit, sicut fungitur in pictura vasis CLARKIANI, quo et WILKINSIUS provocat, et ego sæpius provocabo. Qua LEAKIUS de Dei Deæque statu, et de membrorum motu disputat, ea sunt opinionis: et in alteram quoque partem totidem dicere, facile sit. At Minervam simulacro illo virili, quod VISCONTIUS Neptunum vocavit, altitudine longe inferiorem fuisse, quod LEAKIUS infert, tum ab aliis dissertissime negatur,' tum, si dubitaremus, impediret crista, quæ verosimiliter tam ab Atheniensibus galeæ Palladis addita, quam ab Æginetis in tympano Jovis Panhellenii, si non majorem, certe parem Neptuno Minerva staturam efficere debuit.

Et hæc sola est LEAKII adversus VISCONTIANAM explicationem objectio. Pergamus ad ipsius novam interpretationem, cui nos duo præcipue argumenta opponemus.

PAUSANIAS, judice viro spectatissimo, cum dicebat: is di τὸν ναὸν, ὃν Παρθενῶνα ὀνομάζουσιν, ἐς τοῦτον ἐσιοῦσιν ὁπόσα, κ. τ. λ. —õziode dè, x. T. λ.—Orientalem quidem faciem templi anticam esse intellexit: verum sic locutus est, ut lectorem suum per partem posticam in templum introducere, et anticam partem Tos vocare videatur. Estne vero ea, vir amicissime COMBI, consueta veteribus locutio aut cogitandi forma? Ego censeo prorsus alienam a veterum tam naturali perspicuitate, quam decore: looσ eiç tòv vaòv mihi semper erit: "intrantibus per justam portam, non per quamvis temere, quæ visui primum se obtulerit" nisi sit expressum: et contrarium si LEAKIUS exemplis aliis probabile reddiderit, tum demum vacillabit hæcce mea opinio. Quam quidem maximopere adjuvat etiam descriptio templi Olympiaci, quam alio consilio ipse LEAKIUS ad hunc PAUSANIE locum comparavit.4 Diserte enim illic distinguit PAUSANIAS : τὰ ἐν τοῖς ἀετοῖς ἔμπροσθεν τὰ δὲ Tobey; et præterea, de Zophoro partis anticæ et posticæ, sic loquitur: ὑπὲρ τοῦ ναοῦ τῶν θυρῶν ὑπὲς δὲ τοῦ ὀπισθοδόμου τῶν Oupov. Ad quam locutionem si verba de Parthenone exigantur, nonne valde fit probabile, PAUSANIAM etiam in Parthenonis descriptione distinguere voluisse ναὸν ab ὀπισθοδόμῳ, sed conjunxisse utramque loquendi figuram, ne tam brevis periodus nimis anxie definita videretur: atque hæc verba adeo idem valere,

1 BURROW's Elgin Marbles, T. 1. p. 242; cf. p. 240.

2 Scilicet inter signa Æginetica, a COCKERELLIO, et aliis, inventa, 3 Et eadem fere de voce mate objectio WEBERI contra LEAKIUM Kunstblatt, 1822. N. 3.

+ P. 424.

5 V. 10. §. 2.

ac si dixisset: ἐς τὸν ναὸν ἐσιοῦσιν—ἐς τὸν ὀπισθόδομον ἐσιοῦσιν aut simpliciter, ἔμπροσθεν—ὄπισθεν— ?

Præterea LEAKIANE sententiæ si adsentiamur, sequetur ut Minervæ lis priori et potiori loco exhibita fuerit, quam ipsius ortus: quod fere idem est, ac si dicas eam, antequam nata esset, hanc contestationem habuisse. Hoccine vero ad veterum ingenium, quod pulcri decorique sensu tam alte imbutum censemus, constabit? Neque enim nunc de PAUSANIE narratione, sed de dispositione architectorum, de PHIDIA judicio, quin imo de PERICLIS ipsius consiliis agitur. Immo vero melius! Et vero novimus, rectius temporum ordinem alibi esse servatum. In templo Thesei Zophorus cellæ anticus Gigantomachiam, posticus Centauromachiam exhibebat, ipso LEAKIO interprete.' Templi Jovis Olympiæ frons Pelopis et Enomai aurigationem, tympanum vero posterius rursus Centauromachiam habebat. In templo Minerva Aleæ apud Tegeatas, in antico tympano erat venatio apri Calydonii, in postico Achillis et Telephi pugna.3 Et DIODORUS SICULUS quando narrat, in templo Jovis Olympici Agrigentino ad Orientem exhibitam fuisse Gigantomachiam, ac Occidentem Troja äλwow, valde credibile est, eum faciem Orientalem anticam esse tacite significare: quamvis enim hujus templi recentissimi investigatores introitum ad Occidentem ponant, multum de hacce opinione dubitare fas est, quippe Occidentale hoc latus solum prorsus adhuc intactum et inexploratum in ruderibus jacet: et omnino vix quidquam de toto templo superest, præter fundamenta.+

Di

Hæc, credo, ad refutandam LEAKII universam doctrinam de inversione argumentorum tympani utriusque satis valent. cendum etiam de singulari loco.

Secundariis utriusque tympani personis ea fere nomina tribuit vir spectatissimus, ut tam liti de Attica possessione, quam ortui Deæ, eæ personæ interesse posse videantur. Quæ quidem personæ, quatenus etiam in VISCONTIANO systemate nullum ad rei

Topography, p. 244. Ingeniose quidem C. O. MULLERUS in Minerva Poliadis sacris (Götting. 1820. apud Röwer. 4to.) p. 6. not. 4. prælium Atheniensium cum Atlantinis inde effecit. Verum obstari illud mihi videtur, quod PLATO, in Timao et Critia, Atlantinos finxerit in regno optime temperato constitutos, artibusque florentissimos, inprimis metallorum usu: cum in Thesei Zophoro aciem videamus agrestem, saxa tantum jaculantem.

2 PAUSAN. cap. 1. 4 DIODOR. SIC. xiii. c. 82. pischen Jupiters zu Agrigent. p. 26, 29.

3 PAUSAN. viii. 45. extr.

De hoc templo vid. KLENZE Tempel des Olym(Stuttg. und Tübingen. Cottu. 1821. 4to.)

summum momentum adferunt, eodem nunc silentio premi possunt, quo et aliorum dissentientium opiniones: quatenus vero apud VISCONTIUM dramatis necessariæ personæ fuerant, eatenus mihi sunt adtingendæ. Orientalis tympani ternas conjunctas Deas Parcas adseveravit magnus ille vir, indubitatas natalium præsides. Easdem nunc Vestam cum Proserpina et Cerere facit LEAKIUS. Ternarius quidem numerus vehementer pro aliqua recepta Dearum conjunctione pugnare videtur, adeoque sive pro Musis antiquioribus, sive pro Horis, seu pro Gratiis, aut pro Parcis. Gratiæ et Horæ, utpote Jovis filiæ, in ipsius throno, Olympiæ, erant fictæ ;' sed in neutrius tympani argumentum ullæ adeo apte cadere videbantur, quam nomen Par carum, ad Minervæ ortum valde congruum. Quod vero in Occidentali tympano, secundum VISCONTIUM, juxta Minervam currus Victoria, juxta simulacrum virile Amphitrite cum delphine collocata esset, egregiam vim habebat ad probandum, oppositas Minerva, et fortasse cœligenis omnino, vires marinas, adeoque Minervæ contestationem cum rege æquoris, hic significari. Itaque cum premi se videret LEAKIUS, primum eo refugit, ut delphinem, a pictore NOINTELII, male huc intrusum suspicaretur. Hoc sane est criticorum illud: "delenda est hæc vox, contra omnium codicum auctoritatem:" quando ad ipsorum interpretationem non congruit. Sed rursus2 admisso delphine, Amphitriten VISCONTI ANAM, Thalassam vocavit, et signum quod est inter ipsam et VISCONTIANUM Neptunum, Tellurem: comparato loco hymni pseudo-Homerici in Minervam. Verum enimvero nimium anceps est, omnes poeticæ narrationis figuras plasticis protinus artibus adplicare. At gravius idem peccare videtur, quando currum, qui juxta Minervam est positus, Victoria tribuens, Erechtheum agnoscit in virili simulacro, quod ultra currum conspicitur: addens eum a Minerva artem currus regendi doctum esse, et comparere hoc loco tanquam Deæ Пápsogov. Hæc, credo, esset symbolica imago qualem recentioris mens artificis, OTTONIS VENII, aut RUBENSII, conceptura erat, sed a veterum ingenio plane aliena. ERECHTHEUS, si hoc loco currus usum a Minerva doceri fingeretur, curru veheretur ipse, haud minus quam Triptolemus Cereris curru, in vase PONIATOWSKIANO;3 si Tapaßárns Deæ esset, una cum illa veheretur, ut idem Triptolemus in gemma Regis

PAUS. v. 11. §. 2.

2 P. 425.

3 MILLIN Gal. Mythol. Tab. lii. et alibi sæpe edito.

Galliæ. Quod autem non tantum Erechtheum in ipsis bigis non collocavit, sed tertiam personam, bigis insidentem, addidit vetus artifex, id omnino LEAK11 mentem ab Erechtheo avertere debuerat. Victoria in bigis, quarum regendarum artem Erechtheus juxta stans a Minerva docetur, nimis compositum et perplexum est argumentum, quam ut a nativa veterum simplicitate possit exspectari.

Sic LEAKIUS quidem, cujus cæterum reconditam doctrinam suspicere soleo, præcepta prava opinione de PAUSANIACÆ orationis filo, interpretationem simulacrorum, quæ templum exornabant, ad suam mentem, vi illata, detorquet, cum, erudita et bene contexta ratiocinatione, Parthenonis frontem Orienti oppositam esse docuisset.

Atque utinam WEBERUS VISCONTII, LEAKIIque, et præterea WILKINSII de directione templi argumentis, se convinci passus esset!

2

WBBERUS igitur primum exempla templorum Orientem versus sitorum, quæ VISCONTIUS adlegat, ad rem adposita esse negat: deinde propriis quibusdam conclusionibus contrariam doctrinam confirmare, ac tandem LEAK11 argumenta, serius ad ipsius notitiam perducta, evertere nititur.

Et propria quidem huic docto viro sunt argumenta, quatuor capsas, sive armaria in parietibus, tabulis marmoreis clausa, quæ SPONIUS et WHELERUS in eo fere loco Parthenonis viderunt, ubi Ecclesiæ quondam Christianæ chorus fuerat, fortasse antiquæ fuisse thesaurorum receptacula, et propterea ab hac parte, quæ Orientalis est, Opisthodomum exstitisse. Quasi non et Græci seriores ad Christiana sacra conversi, qui totam templi faciem Orientalem addito muro semi-circulari mutaverunt, suo. que usui magis idoneam reddiderunt, qui fontem baptismalem, ab iisdem SPONIO et WHELERO3 notatum, elaboraverunt, etiam simplicissimæ operæ armaria, unica lamina marmorea clausa, ad reponenda sacra vasa, aliaque instrumenta, conficere potuissent. Et hodierni quidem Græci, et pauperiores, et a Turearum exactionibus sibi metuentes, vasa sacra plerumque, post usum, domum suam, aut in Monasterii turrim, si Monachi

1 MILLIN Gal. Mythol. Tab. xlviii. n. 220.

2 In Diario Artium (Kunstblatt.) quod Stuttgardtia et Tübinga editur, forma 4. Vid. anni 1821. n. 54, 55, 56; et anni 1822. n. 3, et 30.

3 T. 11. p. 114. (ed. Amstel, 1679. 12mo.); WHELER, T. II. p. 424. (ed. Gall. Amst. 1689. 12mo.)

« PreviousContinue »