Page images
PDF
EPUB

addicti, quippe qui caveant, ne id odio quodam illius aoristi faciant; ut enim dubitari nequeat, tragicos præsertim aoristum primum formæ passivæ secundo ejusdem formæ prætulisse (v. Pors. ad Eurip. Phoen. 961. advers. p. 221. Buttm. gramm. maj. Tom. 1. p. 451.) minime tamen, præterquam ubi cum aliusmodi quadam vitii suspicione conspicitur secuudus ille, omnino est auferendus, quum proprie notione sua non differat ab altero, et plerumque usus sive molliori sive duriori elocutione, prout sententia ferebat, sit constitutus. (Cf. Hermann. ad Eurip. Hec. 333.) Ceterum gaudent perfecta et aorista passiva sæpius significatione media (Matth. gramm. §. 493. c. et quos laudant Herm. ad Viger. p. 748. Spohn. ad Isocr. Paneg. p. 103.), ut etiam pavis illo loco, rejectum ab Elmsleio quoque (ad Soph. Ed. Tyr. 1075.) et Matthiæo.

[ocr errors]

Singularis quædam loquendi ratio conspicitur in eo, quod sæpe or junctum videas cum oux ori v. c. Soph. Ant. 329. Ed. Col. 1. 72. Phil. 522. El. 1471. Eurip. Med. 173. Iph. Taur. 385. 666. Hippol. 605. et al. Quam constructionem Latini imitati'sunt iis non est quod; interest vero, quod oʊx of ows, quia nil continet nisi majorem vim enunciationi recta additam, rarissime cum conjunctivo construitur, ita profecto non audit, futuro frequenter additum. Idem est oux ễoľ ús. V. Daves, misc. p. 276.

Ex iis, quæ jam disputavimus, elucet simul, non ejusdem stirpis esse illud nws, quod inservit modum definiendo cum eo, quo consilium editur, utpote alterum ab extensione particula *ws, alterum producta conjunctione s exortum.

Dab. Bonnæ.

H. HARLESS.

OBSERV. AD TACITUM SCR. T. BADEN.

[Vid. Miscell. Critica. Vol. 1. P. III.]

AN. 1, 73. "Rubrio crimini dabatur violatum perjurio nomen Augusti." Lege cum Freinshemio numen Augusti. Ibid. 3, 66. Silanum corripiunt, objectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii majestatem.

4, 2. "Vim præfecturæ, modicam antea, intendit, dispersas per urbem cohortes una in castra conducendo; ut simul imperia acciperent, numeroque, et robore, et visu inter se, fiducia ipsis, in ceteros metus crederetur." Scribe redderetur, id est, efficeretur. Livius 3, 26. tantam vastitatem in Sabino agro reddidit. Utrumque verbum in Mss. confundi, ostendit Burmannus ad Val. Flaccum 2, 292.

14, 31. "rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus, et qui alii nondum servitio facti, resumere libertatem occultis conjurationibus pepigerant." Lege: qui alii nondum servitia, hoc est, servi, facti. Livius 2, 10. servitia regum superborum.

Hist. 1, 8. "Rufus, vir facundus, et pacis artibus, bellis inexpertus." Faërnus verbis pacis artibus addi volebat clarus. Verior, Tacitique consuetudini propior Rhenani est ratio, intelligentis ex sequenti verbo expertus. Ita et infr. c. 29. alii formidine augentes, quidam minora vero, augentes scilicet, verum. Annal. 12, 54. Cumano, cui pars provincia habebatur: ita divisis, ut huic Galilæorum natio, Felici Samarita parerent. divisis sc. partibus. ibid. c. 64. Agrippina, quæ filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat. dare imperium intellige, quibat. Eadem defectionis figura dixit Livius 43, 17. Eo anno, postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerum colonorum augeret, 1500 familiæ ex senatusconsulto scripta etc. ubi vide Doering. et ad 41, 20.

Ibid. 87. "Curam navium Oscus libertus retinebat, ad observandam honestiorum fidem invitatus." hoc est, occasionem nactus ad observandam honestiorum fidem. Velleius 2. 129, 3. Quotiens populum congiariis honoravit, senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui.

De Orat. Dialog. c. 26. " Equidem non negaverim, Cassium Severum-posse oratorem vocari, quanquam in magna parte librorum suorum plus vis habeat, quam sanguinis." plus bilis, hoc est, iræ, quomodo legi volebat Gronovius.

Forte:

FR. JACOBSII NOTÆ CRITICÆ IN

ELIAN. ET PLUTARCH.

[Vid. Miscell. Critica, Vol. 1. P. 111.]

ELIANUS in Historia Animalium 1. 45. p. 29. de dryocolapte ave hæc habet: Ζῶον δὲ ὁ δρυοκολάπτης, ἐξ οὗ ἄρα καὶ κέκληται· ἔχει μὲν γὰρ ράμφος ἐπίκυρτον, κολάπτει δὲ ἄρα τούτῳ τὰς δρυς. Ad quæ verba Schneiderus in curis secundis, quæ penes me sunt, hæc notavit: " Ita vulgatur. Sed κέκληται notionem suam demum accipit e sequentibus ἔχει μέν. Igitur γὰρ seclusi et distinctionem mutavi. Nam vix feret aliquis dictionem κέκληται ὁ δρυοκολάπτης ἐκ τοῦ δρυοκολάπτου.” Fugit virum doctissimum vera loci depravati restituendi ratio. Vitium enim non est in verbis ἔχει μὲν γάρ sed in iis, quæ præcedunt: ἐξ οὗ "ΑΡΑ καὶ κέκληται. Scribendum autem procul dubio: ἐξ οὗ ΔΡΑι καὶ κέκληται. Cujus emendationis veritas apparet ex L. 1. c. xxxvi. de pisce remora: ἡ δὲ ἐχενηῖς ἐπέχει τὰς ναῦς, καὶ ἐξ οὗ ποιεῖ καλοῦ μεν αὐτήν. et magis etiam de eodem pisce 11. c. XVI. λαχὼν ἐξ ὧν δρᾷ τὸ ὄνομα. Eadem fortasse medicina adhibenda loco vexa

to in Variis Hist. L. 1. c. xv. ubi de columbis: εἶτα τῶν νεοττῶν γενομένων, ὁ ἄῤῥην ἐμπτύει αὐτοῖς, ἀπελαύνων αὐτῶν τὸν φθόνον, φασὶν, ἵνα μὴ βασκανθῶσι, ΔΙ' ΑΡΑ τοῦτο. Hæ si sincere scripta, probari debet Coraii ratio, postrema verba interpretantis per διά γε τους το, i. e. διὰ τὸ ἔμπτυσμα. Sed vide, an non scribendum sit: ὁ ἄῤῥην ἐμπτύει αὐτοῖς, ἀπελαύνων αὐτῶν τὸν φθόνον, φασίν· ἵνα μὴ βασκανθῶσι ΔΡΑ ΓΑΡ τοῦτο. In his sedes, quam γὰρ occupat, nemini offensioni erit, qui meminerit eorum, quæ scripsit Hermann. ad Orpheum p. 826. et Schaferus in Meletem. p. 76.

In Historia Anim. 1. c. xLvi. p. 30. de συνοδοντι pisce, ejusque captura: καὶ οἱ μὲν παρατεταγμένοι εἰς τοῦτο ἀτρεμοῦσιν. ἐκ δὲ τῆς ἀλλοτρίας ἀγέλης συνόδων ἀφίκετο, καὶ καταπίνει τὸ ἄγκιστρον, ἐρημίας λαβὼν μισθὸν τὴν ἅλωσιν. Gronovius pro Ἐκ δὲ corrigit El dé quo admisso proxima quoque corrigenda forent. Sed valde suspicor, Elianum scripsisse, ΕΣ δὲ τῆς ἀλλοτρίας ἀγέλης

quod et præcedentibus consentaneum, οἱ συνόδοντες οὔκ εἰσι μου νίαι, et sequentibus, ἐρημίας λαβὼν μισθὸν τὴν ἅλωσιν. De litteris εις et ex facile inter se permutatis vide Porson. in Advers. p. 53. In historia de accipitre L. 11. c. XLII. p. 67. legitur; ei dè σώματος ἅψεται, μένει ἄγευστος καὶ ποτοῦ, ἐὰν εἰς αὔλακα ἐποχετεύῃ εἷς ἄνθρωπος. Conr. Gesnerus priora quatuor verba, quæ contex

tum turbant, delenda censuit. Alii aliter tentarunt; nos quoque in Append. ad Porson. Adv. p. 311. Nihil difficultatis superesset, verbis sic scriptis: εἰ δὲ πώματος ἐφίεται, μένει ἄγευστος καὶ ποτοῦ De vocibus πώμα et σῶμα inter se permutatis dixi in Not. ad Anth. Pal. p. 649.

De perdicum maribus L. 111. 16. p. 85. narrat Elianus: οὕτω δέ ἐστιν ἀπόλαστον τὸ τῶν περδίκων γένος, ὥσθ' ὅταν αὐτοὺς ἀπολιποῦσαι, εἶτα ἐπωάζουσιν αἱ θήλειαι, οἵδε ἐπίτηδες εἰς ὀργὴν πρὸς ἀλλή λους ἐξάπτουσι, καὶ παίουσί τε καὶ παίονται πικρότατα. In his έπωάζωσιν ex Cod. Mon. emendavimus in Not. ad Anth. Pal. p. 62. Præterea Schneiderus ὁ μαχαρίτης in Cur. sec. aut εἰς aut πρὸς abundare monuit. Neutrum abundat, sed scribendum: οἵδε ἐπίτηδες εἰς ὀργὴν πρὸς ἀλλήλους ἐξάττουσι. L. viii. i. p. 254. οὗτοι δὲ ἄρα οἱ κύνες—ἔλαφον μὲν θηράσαι, ἢ συῒ συμπεσεῖν ἀτιμάζου σι· χαίρουσι δὲ ἐπὶ τοὺς λέοντας ἄττοντες. Philostrat. Vit. Soph. II. 12. p. 593. καὶ ἐς πάρδαλιν ἄττει. ubi vett. editt. ἅπτει. Horum vocabulorum permutatio frequentissima est.

De helluonum luxuria, qui pavones ob colorum pulcritudinem mactant, L. 111. 42. p. 100. τοῦ γὰρ ὄρνιθος τὰ μὲν πτερὰ κόσμος ἐστὶ, τὸ δὲ σῶμα ἦν τι οὐδέν. Scribendum procul dubio, ἤ τι ἤ οὐδέν. Sic enim solet Elianus, quod non inobservatum reliquit Conr. Gesnerus in Prolegg. p. xxv. Debebat autem hoc scriptor elegantium locutionum curiosissimus, Herodoto L. 111. 140. p. 270. 35. ἀναβέβηκε δὲ ἤ τις ἢ οὐδείς πω. ubi vid. Valcke narium. Ad rem conf. Horat. II. Serm. 11. 23. sq.

Apud Plutarchum initio libri περὶ σαρκοφαγίας, cujus nonnisi particulae supersunt, Τ. ii. p. 993. Β. legitur: ἐγὼ δὲ θαυμάζω καὶ τίνι πάθει καὶ ποίᾳ ψυχῇ ἢ λόγῳ ὁ πρῶτος ἄνθρωπος ἥψατο φόνου στόματι, καὶ τεθνηκότος ζώου χείλεσι προσήψατο σαρκός· καὶ νεκρῶν σωμάτων καὶ εἰδώλων προθέμενος τραπέζας, ὄψα καὶ τροφὴν καὶ προσέτι εἰπεῖν τὰ μικρὸν ἔμπροσθεν βρυχόμενα μέρη καὶ φθεγγόμενα καὶ κινούμενα καὶ βλέποντα. In his verbis duo videbantur depravata Wyttenbachio; primum προσήψατο, quod in προσέψαυσε censebat mutandum, fortasse propter præcedens ἥψατο; tum, quod certius, verba καὶ προσέτι εἰπεῖν, in quibus existimabat latere προήχθη ποιεῖν. De ποιεῖν non dubito quin verum sit, sed in præcedentibus syllabis lenius requiro remedium. Quum mihi in his verbis poëtici sermonis vestigia deprehendisse videar, his inhærens legendum esse suspicor:

ὄψα καὶ τροφὴν κύτους

ἔτλη ποιεῖν τὰ μικρὸν ἔμπροσθεν . . . . .

βρυχόμενα μέρη. quæ de Polyphemo aliquo aut de simili mon

stro dicta esse potuerunt. ἔτλη ποιεῖν proxime certe abest ab ετιειπειν, nec κύτους multum abhorret a και προς. Nicander Alexiph. v. 122. περιψαύουσι δ ̓ ἀνίας θώρηκος, τόθι χόνδρος ὑπὲρ κύτος ἕζετο γαστρός. Alciph. L. 11. 7. p. 292. πλείονα ἢ κατὰ τὸ κύτος τῆς γαστρὸς ἐσθίειν ἀναγκάζοντες. Orpheus ap. Clem. Alex. p. 63, 29. et 723, 7. ἰθύνων κραδίης νοερὸν κύτος. Alia de translato vocabuli κύτους usu dedi in Addit. ad Athen. p. 243. Non minus recte scripseris: ὄψα καὶ τροφὴν γαστρὸς ἔτλη ποιεῖν τὰ μικρὸν ἔμπροσθεν βρυχόμενα μέρη-solutis a scriptore poetæ numeris.

Ibid. p. 995. C. ἢ τοῖς μὲν πρώτοις ἐκείνοις ἐπιχειρήσασι σαρκο φαγεῖν τὴν αἰτίαν ἂν εἴποι πᾶσαν καὶ τὴν ἀπορίαν. In his primum videtur scribendum καὶ τοῖς μὲν πρώτοις—Sed hoc leve est præ altero. Novissima enim vocabula graviter laborant. Wyttenbachii quidem conjectura, ἂν ἔχοι ἡ ἀνάγκη τῆς ἀπορίας, non multis, puto, probabitur. Verbum εἶποι mutandum in είπας, unde nata syllaba πας. Qua deleta, proxima emendationem habent expeditam. Scribendum enim, ni fallor: τὴν αἰτίαν ἂν εἴποις ἀνίκητον ἀπορίαν. inopiam invincibilem, quam in proximis πολλὴν appellat καὶ ἀμήχανον ἀπορίαν. Obiter moneo, in Philostrati Vit. Apoll. vi. i. p. 228. lectionem verbis τῆς ἀμαρτύρου Λιβύης, in Acciaidii exemplari adscriptam, ἀνικήτου, cujus interpretationem frustra circumspiciebat Olearius, depravatum esse ex ἀοικήτου, quod legitur in marg. Cod. Vratisl. Hunc codicem comparavit Olearius, sed tanta cum levitate, ut nec hanc, nec alias complures ejus lectiones animadverteret.

Ibid. Ρ. 994. C. iterum poëtæ verba latere suspicor in his: ἢ μὴ Δία τὴν γῆν ταύτην καὶ τὴν ἄρουραν ἀποβλέψας ἐμπεπλησμένην ἡμέρων καρπῶν, καὶ βρίθουσαν ἀσταχύων, ἔπειτα ὑποβλέψας που τοῖς ληΐοις τούτοις, ΚΑΙ ΠΟΥ τινὸς αἴρας σταχὺν ἰδὼν καὶ ὀριβάτην, εἶτα ἀφεὶς ἐκεῖνα καρποῦσθαι καὶ ληΐζεσθαι, μέμψοιτο περὶ τούτων. Egregiam in his correctionem Xylandri αἴρας pro ώρας Wyttenbachii Codd. confirmarunt. Sed in proximis corrigendis libri nos destituunt. Sterilium plantarum nomina latere apparet; sed quænam illa sint, non tam facile dixeris. Ad sensum bonum foret: ἔπειτα ὑποβλέψας που ἐν τοῖς ληΐοις τούτοις 'ΑΚΑΡΠΟΥ τινὸς αἴρας σταχὺν Η θάμνον ἢ κυνόσβατον. in quibus luculenta trimetrorum vestigia:

ἀκάρπου τινὸς

αἴρας σταχύν γ', ἢ θάμνον ἢ κυνόσβατον.

Paulo post p. 995. E. veterum scriptorum verba, a Plutarcho congesta, mira ab ejus epitomatore perturbata sunt. De reliquis nunc quidem securus, unum mouebo. Legitur inter

« PreviousContinue »