Ille licet magnum Alciden susceperat hospes; Irriguos inter saltus frondosaque tecta sub ilice nigrâ Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges. Astanti sat erit si dicam sim tibi curæ; Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. EPITAPHIUM DAMONIS. ARGUMENTUM. Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti à pueritià amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperiens, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglas ; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Ite domum impasti, domino jam non vocat, agni. Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ; Ite domum impasti, domino jam non vacat, aui. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus auster Miscet cuncta fores, et desuper intonat ulmo? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ; Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referat, cultosque lepores? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ. |