Page images
PDF
EPUB

Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,
Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA,

ANNO ETATIS 18.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS, HAMBURGÆ AGENTES, PASTORIS MUNERE FUNGENTEM.

CURRE

per immensum subitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, et virides sollicitabo Deos,

Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mania flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.

Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves;

Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aönios illo præeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,

[ocr errors]

Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo,

Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,

Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modestos
Verba verecundo sis memor ore loqui:
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad mostas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.

1

Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorùm!
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,
Et sata carne virûm jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, ét saxis sævior albis
Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent?

Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame!

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub manibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,

« PreviousContinue »