Page images
PDF
EPUB

189

Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus:
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube

pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobili vulgi
Hinc ferit, ad circúm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tella per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus.
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

195

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

201

205

210

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede repulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, coeli post jura recepta,
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Colicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon :
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

215

Ad JOANNEM Rousium Oxoniensis Academia

Bibliothecarium.

(Jan. 23, 1646.)

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti post-da bat, ut cum aliis nostris in bibliotheca publica reponeret, de,

Strophe 1.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit

Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

[blocks in formation]

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,

20

80

Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenům ;
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

34

[gaséo,

Phineamque abigat pestem procul amne Pa

Antistrophe.

Quin tu, libelle, nuncii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

40

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,

[blocks in formation]

Quàm cui præfuit lön

Clarus Erechtheides

Opulenta dei per templa parentis

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

Antistrophe.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos,

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidóque Parnassi jugo:

[ocr errors]

Ibis onestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amica.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

70

73

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsi,

[longè

Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque

Turba legentum parva facesset;

At ultimi nepotes,

80

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit, integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

85

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monstrophicum debuerat. Metra partim sunt carà σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt Spondrum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit

28

THE END.

« PreviousContinue »