Page images
PDF
EPUB

Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fœdissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

105

110

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sic memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nonen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.

ΙΣΡΑΗΛ ὅτι παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φυλ ̓ Ἰακώβου
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τίτε μούνον την ὅσιον γένος υἷες Ιούδα.
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥωησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ' ἄρ' ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδές πηγὴν.
Εκ δ' ὄρια σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες εὕραφερῷ ἐν ἀλων

115

120

5

Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπνα,

10

Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.

Τίπτε σύγ', αἶνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ' ἐρώησας

Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, τί δ' ἄρ' ἐστυφελίχθης

Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;

Τίπτ' ὄρια σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε.

15

Ως κρινοὶ σφριγόωντης ευτραφερῷ ἐν ἀλωῇ ;

Βαιοτέραι τί δ' ἀρ' ὑμμῖς ἀνασκίρτησατ' ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες

Σείτο γαῖα τρέουσα θεὸν μεγάλ' ἐκτυπέοντα
Βαῖα θεὸν τρείουσ' ὕπατον σέβας Ἰσσακίδας,

20

Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χει μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἀιναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et
insontem inter reos forte captum inscius damnave-
ταί, την ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.
Ὦ ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ῥηιδίως ἀφέλοιο, τὸ δὲ ὕστερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' ἀρ' έπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ἐδυρη,
Τοιὸν δ' ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
In effigiei ejus Sculptorem.

̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τὴνδὲ μὲν εἰκόνα
Φαίης τάχ' ἄν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὶς βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνότες φίλοι
Γιλᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

Ad Salsillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZONTES.

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope suras
Alternat aurcum ante Junonis lectum;
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camana nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque, doctaque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat ;
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divim munus, Ο salus Hebes

[blocks in formation]
[ocr errors]

Germana! Tuque Phoebe morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Paan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursùm Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum:

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

[blocks in formation]

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, e Corteci
Risplende il Manso

Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc ita que hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc carmen misit.

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laud
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phobi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus ho
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
[nore
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis;
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum

10

15

20

Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas,
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces-
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco, [sant
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Retulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctes sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani Glaucos perfundit gurgite crines:
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

25

30

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Booten.

30

Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,

Halentemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosa Graia de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini;

50

[rum,

55

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque viro-
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad cithara strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

60

65

70

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et niti lustrarat lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu Diis superis, pterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et senios lucratur vivida fusos; Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phœbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,

75

Si quando indigenas revocabo in carmina reges, 80
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ
Magnanimos Heroas, et (0 modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,

Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curse;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvet componi molliter urna :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,

Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde cemas, at ego secura pace quiescam.

90

« PreviousContinue »