Page images
PDF
EPUB

Omniparam contracta uterum sterilescet ab ævo? 10
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squallorque situsque
Sidera vexabunt? an et insatiabile Tempus
Esuriet Cœlum, rapietque in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremende
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu

Stridet uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Egeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli ?
Tu quoque Phoebe, tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitâque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine culos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum
Surgit odoratis pariter formosis ab Indis,
Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,

15

20

25

30

35

40

Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 60 Nec variant elementa fidem, solitoque fragore

54

Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastà mole minorem
Egeona ferunt dorso Balearica cete.

Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum ;

60

64

Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica quemadmodum
Aristoteles intellexit.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ
Tuque O noveni perbeata numinis

Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Colique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsús extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:

69

10

15

Sive inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:

20

Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.

Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.

At tu perenne ruris Academi decus

35

(Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam, poetas urbis exules tuæ

Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora sontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus: nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni perperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,

30

[ocr errors][ocr errors]

Quo nihil æthereos ortus, et semina coli,

Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.

20

25

29

35

40

Carmen amant superi,tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmini sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremule pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi;
Ibimus auratis per cœli templa coronis,
Dulcia suaviloque sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen ;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spamabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Escule intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane 'uvabit
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non citharâ; simulachraque funeta canendo
Compulit in lachrymas; habet has à carmine laudes.
Nec tu perge precor, sacras contemnere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti ̧

45

50

GO

Cognatas artes, studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chara taceo commune parentis,

79

15

75

60

85

Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu
Cùm mihi Romulea patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, sublectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit:
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nuda que conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Peruanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo!
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
At que Hyperionis currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.

90

95

100

« PreviousContinue »