Page images
PDF
EPUB

Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:

Reliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

115

120

125

130

Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses, Irritus ille labor; tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est; Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi, factique, mone: quisquámne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casúque stupentes Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illaætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vesti inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis: Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens. Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacet præruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et timor, exsanguisque iocum circumvolat Horror;

135

140

145

150

155

Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves diffentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidé paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos
Despicit æthereá dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perverse ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

160

163

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum canis æstivum cœli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu,

176

180

185

Lumina non unquam tacito nuntantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:

190

195

205

Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fania, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terráque tremente: 200
Fama siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptigero cædes meditata läcobo?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis
Et satis ante fugax stridentis induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesco ex æære sonoram.
Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jami solis equos post terga reliquit: 210
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet? stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effectique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverit omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capit pœnas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

215

220

224

In obitum Prasulis Eliensis.

(Anno tatis 17.)

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum mæsta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis.

Cum centilinguis Fama (proh! semper mali
Cladisque vera nuntia)

Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptunc satos,

Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,

Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.

Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervidà,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida

Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcius

Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsamque Neobolen suam.

At ecce diras ipse dum fundo graves,

[blocks in formation]

Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos

25

[blocks in formation]

Erebove patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao:

35

Ast illa cœlo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;

Animasque mole carneâ reconditas
In lucem et auras evocat;

Ut cum fugaces excitant Hora diem
Themidos Jovisque filiæ;

Et sempiterni ducit ad vultus patris :
At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas,

Hanc ut vocantem lætus audivi, cito
Foedum reliqui carcerem,

Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror:

Vates ut olim raptus ad cœlum senex
Auriga currus ignei.

Non me Bootis terruere lucidi
Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi scorpions brachia,
Non ensis Orion tuus.

Prætervolavi fulgidi solis globum

Longéque sub pedibus deam

Vidi triformem, dum coërcebat suo
Frænis dracones aureis.

Erraticorum, siderum per ordines

Per lecteas vehor plagas,

Velocitatem sæpe miratus novam;

Donec nitentes ad fores

40

Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.

Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre,

Amonitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

Naturam non pati senium.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

HEU quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem!

Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergòne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater

« PreviousContinue »