Page images
PDF
EPUB

ELEGIA SEPTIMA.

(Anno tatis 19.)

NONDUM blanda tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

10

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras Promptior) et duplici jam ferus igne calet.

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

25

16

20

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem moto pharetra Deum;
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in eterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle, minas.

Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et illi mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequid adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.

30

35

35

[ocr errors]

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt?
Et tua non leviter corda patenda mibi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musa
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciêque simillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

40

45

50

55

Fallor? an et radios hine quoque Phoebus habet! Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor.

Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potuit continuisse meos.

Unam forté aliis supereminuisse notabam,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.

Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem.

60

63

70

75

Findor et hæc remanent: sequitur pars altera votum, Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

[ocr errors]

Sic dolet amissum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

85

90

Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus

95

Nate deá, jaculis nec minus igne potens;

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summis eris.

Deme meos tandem, verùm nec deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:

100

Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est
Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego, mente olim lævâ, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisquæ etas prava magistra fuit,
Donec Socraticas umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

105

110

522

EPIGRAMMATUM LIBER.

I.-In proditionem bombardicam.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malâ cum pietate scelus ?
Scilicet hos alti missurus ad atria coli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit lördanios turbine raptus agros.

II.-In eandem.

SICCINE tentasti coelo donasse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates? Ni meliora tuum poterit dare munera numen Parce, precor, donis insidiosa tuis. Ille quidem sine te consortia serus adivit Astra, nec inferni pulveris usus ope. Sic potius foedus in cœlum pelle cucullos, Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi, cœli vix bene scandet iter.

III.-In eandem.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,
Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,
Movit et horrificum cornua dena minax.

10

Et nec insultus ait temnes mea sacra, Britanne, 5
Supplicium spreta religione dabis.

Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

10

IV.-In eandem.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnarat Tænarioque sinu,

Hunc, vice mutata, jam toilere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V.-In inventorem bombarda.

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,
Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI. Ad Leonoram Roma canentem.

ANGELUS unicnique suus (sic credite gentes)
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid miram? Leonora, tibi si gloria major?
Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli
Per tua secretò guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.

Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus, In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII. Ad eandem.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò felicius ævo
Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ :
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuà;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

10

10

« PreviousContinue »