Page images
PDF
EPUB

Verum aperte mutato ordine habet Seneca Ed. v. 160." Rupere Erebi claustra profundi turba sororum :" et Ovid. Fast. ii. 657. "Conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex."

Enigmaticus lusus explicatus.

Est inter ænigmata Analectorum Tom. iii. p. 325. XXVIII. hoc:

Μὴ λέγε, καὶ λέξεις ἐμὸν οὔνομα, δεῖ δέ σε λέξαι οὐδὲ πάλιν μέγα θαῦμα λέγων ἐμὸν οὔνομα λέξεις· Jacobsius hæc adnotavit: “ Ut " hæc nunc leguntur, vereor, ut sensum habeant, nam posterior pentametri velut alterius versus pars cum præcedentibus non coit. An fuit?

Μὴ λέγε καὶ λέξεις ἐμὸν οὔνομα, εἰ δ ̓ ἐμὲ λέξεις ὧδε πάλιν μέγα θαῦμα λέγων ἐμὸν οὔνομα λέξεις· Silentium significari videtur; qui tacet, etsi nomen silentii non pronuntiat, alios tamen ejus recordari cogit, quod idem est ac si illud nominasset. Hoc est un λέγε, καὶ λέξεις ἐμὸν οὔνομα. Reliqua jam perspicua sunt, oxymori causa, in quo natura ænigmatis versatur adposita."

Sed omnia sana; significatur enim vocula μή λέγε μὴ, καὶ λέξεις ἐμὸν οὔνομα (i. e. μή.) δεῖ δέ σε λέξαι (ob imperativum) οὐδὲ sive οὐ δὲ πάλιν, μέγα θαῦμα, λέγων (i. e. o seu μὴ λέγων) ἐμὸν cũvoμa (μn) λées. Invenis et extra ænigmata, præsertim in sermone familiari, ejusmodi extra suam significationem positas particulas. Cic. Phil. xi. c. 8. "cum dico mihi." ii. 39. " ut aliquando illud pane tollatur." Ovid. Heroid. xviii. 179. " lacrymas hoc mihi pæne movet." Plut. Alex. c. 60. v tập Báoidixws. Plato Ion. Τ. iv. p. 198. ed. Βip. τὰ τοιαῦτα δὲ λέγεις πλὴν τὰ Täv äλλwv. Eas voces Grammatici dicunt in hypocrisi esse capiendas. Cf. Ruhnk. ad Terent. Andriam ii. 1. ed. Bruns. T. i. p. 60. Qui paullo crassius loquuntur, talia materialiter poni dicunt. cf. Brunck. ad Sophocl. Antig. v. 567.

Buttmanus, quocum hæc communicaram, adscripsit: "Sibi eam rationem non probari; nescire enim se, cur interposita illa sint de déσe étai, et quomodo dici possit, eum, qui ou dicat, ouvoμa μǹ dicere; se quidem quamquam de solvendo hoc ænigmate nondum certe quovis tamen pignore contendere velle, tres illas syllabas MH-AEI-A in nomen Mýdla esse conflandas."Hanc sagacissimi viri conjecturanı aut ipsi aut aliis stabiliendam relinquo.

Lis de Asinio Pollione mota ad locum Platarchi in Cæsare. Narrat Suetonius Cæs. c. 36. ex aliorum auctoritate C. Cæsarem timuisse, ne eorum, quæ primo consulatu adversus auspicia legesque et intercessores gessisset, rationem reddere cogeretur; tum addit: "Quod probabilius fecit Asinius Pollio, acie casos profligatosque adversarios prospicientem hæc eum ad verbum dixisse referens: Hoc voluerunt: tantis rebus gestis C. Cæsar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem."-Hæc omnes, quod sciam, interpretes referunt ad magnum illum Asinium Pollionem, cujus in historia bellorum civilium deperdita ingentem jacturam fecimus; tantoque id rectius fieri videri poterat, cum ex illa historia diserte quædam notentur, quæ ad pugnam Pharsalicam, cujus ipse pars magna fuit, referantur. Ita Plutarchus in Pompeio cap. 72. sτgatiάτas dè μóvous: ἑξακισχιλίους φησὶ πεσεῖν ̓Ασίνιος Πωλίων μεμαχημένος ἐκείνην τὴν μάχην μετὰ Καίσαρος, quocum plane consentit Appianus de bello civil. ii. 82.

Verum magna suboritur dubitatio comparanti ea, quæ Plut. c. 46. enarrat, secundum quem Cæsar post pugnam Pharsalicam hæc verba edidit: τοῦτ ̓ ἐβουλήθησαν: εἰς τοῦτό με ἀνάγκης ὑπη γάγοντο, ἵνα Γάϊος Καῖσαρ ὁ μεγίστους πολέμους κατορθώσας εἰ προηκάμην τὰ στρατεύματα κἂν κατεδικάσθην. Addit autem Plutarchus: ταῦτά φησι Πολλίων Ασίνιος τὰ ῥήματα ῥωμαϊστὶ μὲν ἀναφθέγξασθαι τὸν Καίσαρα παρὰ τὸν τότε καιρὸν, Ελληνιστὶ δ ̓ ὑπ ̓ αὐτοῦ γεγράφθαι. Illa ὑπ ̓ αὐτοῦ non ad Cæsarem, sed ad ipsum Asinium retrahenda. Jam quæ h. 1. historicus de diverso Cæsaris sermone et suo perscripsit, ut fidem et diligentiam produnt, ita nescio quid habent umbratici saporis, et angustius sonant quam pro illa, quam celebrant, Asinii Pollionis granditate et altitudine. Verum hoc levius cui videatur; gravius est, quod dicit historicus hæc a se grace perscripta. Atque Asinius Pollio non græce, sed latine scripsit; quid? quod Suida teste 'Acívios primus Græcorum res gestas Latino stylo persecutus est.

Verum ex eodem Suida via quædam reperiri posse videatur, qua hæc difficultas tollatur. Fit enim apud eum sub voce ПTwλlwv mentio alius cujusdam Asinii Pollionis Tralliani, qui ab Asinio Pollione Romano ob libertatem aut civitatem donatam nomen haud dubie adscivit; hunc testatur scripsisse præter alia librum de bello civili inter Pompeium et Cæsarem, ad quem cur non ea, quæ apud Plutarchum et Suetonium leguntur, referantur, nibil primo certe adspectu se offert, quod magnopere impediat. Quod si statuerimus, Suetonius ea, quæ apud Asinium Pollionem græce perscripta invenerat, latina fecit; tantoque minus

credendum Casaubono, illa verba εἰς τοῦτό με ἀνάγκης υπηγάγοντο, eis quæ per se salva verborum structura abesse non possent, non Cæsaris, sed Asinii aut Plutarchi esse; non enim Plutarchi narratio ad Suetonii auctoritatem, sed contra Suetonii ad Plutarchi exigenda videretur, statuendumque, Suetonium ea, quæ Trallianus iste græce retulisset, in brevius contracta latinis verbis reddidisse. Quam parum in hoc genere veteres fuerint religiosi, plures vel ejusdem Cæsaris a pluribus diverse traditæ voces satis docere possint. Cf. ejus prope Rubiconem dicta apud Appian. de bello civili ii. c. 35. Suet. Jul. c. 86. Plut. Cæsaric. 57.

At nihil dissimilandum; nova enim et gravissima inde oritur dubitatio, quod Plutarchus 1. 1. eundem Asinium Pollionem scribit de numero eorum, qui in Pharsalica pugna ceciderint, aliquid tradidisse. Jam ex Pompeii vita c. 72. collata cum Appiano de bello C. ii. 82. satis apparet, hoc quidem traditum ab Asinio Pollione Romano, qui in illa pugna partes egisset.Hæc quomodo conciliari possint, non video, nisi statuamus Pollionein Trallianum historiam Romani Pollionis in græcum sermonem ad verbum transtulisse, et ea, quæ hoc loco a græco interprete, utpote græcis hominibus scribenti, inserta essent, a Plutarcho ex ejus versione satis imprudenter fuisse repetita..

Propertii locus emendatus.

In illis precibus, quibus Propertius Herculem facit puellas Bona de implorantem L. iv. c. 9. leguntur hæc :

[ocr errors]

Pontis egens erro circaque sonantia lymphis,
Et cava suscepto flumine palma sat est.

Quo in loco quum interpretes non satis viderent, quo et que et sonantia referrent, tentarunt alii alias emendationes, quarum in una Scaligeri nimirum circoque i. q. circumeo nescias magisne mireris auctoris temeritatem an sequacium facilitatem. Mihi neque circa resonantia neque per tesqua sonantia, aut circum antra sonantia aut cernoque sonantia lymphis satisfecit, certe non ita, quin longe faciliorem aliquam emendandi rationem operosioribus illis præferrem: forte, ait Burmannus ad h. 1., in ultima littera vocis circa latet prima alterius vocis, quæ exciderit.-Hoc quidem transferatur modo ad vocem sonantia, et mecum scribatur in hunc modum :

Pontis egens erro, circaque sonant loca lymphis;
Et cava suscepto flumine palma sat est.

Ita quidem loca frequentissime dicuntur. "Silent late loca." Æn. vii. 193. "late loca milite complent." ii. 493." late circum loca sulfure fumant." ii. 698. Sæpius enim et hæc-circa loca reperiuntur. Cf. Drakenb. ad Liv. ix. 2. apud eundem xxxix. 10. locus qui circumsonat ululatibus." Hæc emendatio a vestigiis vulgatæ scripturæ nihil fere recedens tanto magis opinor se tuebitur, cum antea v. 28. præcesserint:

Femineæ loca clausa Deæ.

LITERARY INTELLIGENCE.

LATELY PUBLISHED.

Virgil translated into English Prose. By J. Davidson. Price 6s. 6d. Oct. bds.

As it has ever been considered as superfluous to print a work, which is only intended as a book of reference, in a large type, in order to swell the Volume, the present Translation has been published in such a form as to be sold at a moderate price.

It is intended to form a series, on a similar plan, of Translations of other Latin Authors, for which the Printer will be glad to receive the names of any Gentlemen who may wish to continue them. Each Author, as published, may be had separate.

Mr. Valpy has just published, pr. 16s. boards, C. C. Taciti Annalium Supplementa; Appendix ad Lib. v. Historiarum; Stemma Cæsarum illustratum; Anecdota de Tiberio, Caio, Claudio, Nerone, Galba, Othone, Vitellio, Vespasiano, Tito, Domitiano, Nerva, et Trajano; Fragmentum Lib. xcl. T. Livii Supplemento et Annotationibus illustratum; Appendix Chronologica; C. C. Taciti Politica; et Inscriptio Tabulæ Trajanæ, &c. &c. A Gabriele Brotier.

[ocr errors]

This Volume has been printed to complete Oberlin's Edition of Tacitus, and any others that do not include the Supplement, &c.

Some copies are printed on large paper, pr. 32s. The prices will be raised in March, 1822.

Delphin Classics, XXIII. and XXIV. 17. 1s. each. TACITUS and CLAUDIAN. Large paper, 21. 2s.

The Pamphleteer, No. XXXIV. pr. 6s. 6d.

Stephens' Greek Thesaurus, No. XI. 17. 5s. Large paper, 21. 12s. 6d.

VOL. XXIII.

CI. JI. NO. XLV.

N

Grotius, with English Notes, for Schools. 6s. Bound.

The New Reader, consisting of Religious, Moral, Literary, and Historical Pieces. Pr. Ss. 6d. bound.

Proposals for printing by subscription, in one Volume Octavo, Iamblichus on the Mysteries of the Egyptians, Chaldeans, and Assyrians. Translated from the Greek by Thomas Taylor. This admirable work is replete with information derived from the Wise Men of the Chaldeans, the Prophets of the Egyptians, the Dogmas of the Assyrians, and the Ancient Pillars of Hermies. And it is also the most copious, the clearest, and the most satisfactory Defence extant of the genuine Theology of the Ancients. 250 Copies only will be printed. Price to Subscribers, 15s.; to Non-Subscribers the price will be raised.

Initia Philosophiæ ac Theologiæ ex Platonicis fontibus ducta; sive Procli Diadochi et Olympiodori in Platonis Alcibiadem Commentarii. Ex Codd. Mss. nunc primum Græce edidit itemque ejusdem Procli Institutionem Theologicam integriorem emendatioremque adjecit Frid. Creuser. Partis I. fascic. 1. Francof. ad M. 1820.

Diatribe in Civitates Antiquas, auctore Ph. Guil. Van Heusde. Amst. 4to. Of this excellent dissertation the heads are thus inscribed: De antiquarum civitatum origine; De antiq. civit. natura; Quæstiones politica de antiq. civit. lapsu; Animadversiones politica de antiq. civit. interitu et tyrannide.

Livy.-Professor Goeller, of Cologne, has discovered in the royal library at Bamberg, a MS. of Livy.

Ancient Manuscript.-Baron Niebuhr, Prussian Ambassador to the Holy See, has agam discovered and published several manuscript works hitherto unknown. They are chiefly fragments of Cicero's Orations, Pro M. Fonteio and Pro C. Rabirio; a fragment of the 91st book of Livy; and two works of Seneca. He has dedicated the publication to the Pope, by whose favor he was enabled to discover these literary treasures in the Vatican.

The indefatigable Signior Angelo Maio has added an unfading sprig to his literary laurels, by discovering the longlost treatise of Cicero De Republica, in the library of the Vatican. To enable our readers to estimate the good fortune of this gentleman, we must tell them, that, so early as his day, Petrarch complains of having been unable to find it in the library of the Popes, at Avignon; that Cardinal Bessarion expended

« PreviousContinue »