Page images
PDF
EPUB

EPIGRAMMATA, EPITAPHIA VARIORUM,
No. VIII.

Eixǹ pro novi anni felicibus auspiciis.
Orta dies cœlo est, nostræ orta salutis origo
Qua fuit, et vitæ spes rediviva novæ.
Orta dies cœlo est, generis qua gaudia nostri
Sunt nova, et est iterum pristinus ortus honos,
Orta dies cœlo est, veteris qua clauditur anni
Cursus, et auspicium surgit in orbe novi.
Sit precor orta dies, quæ noctem e mentibus altam
Tollat, et a vitiis pectora pura ferat.

Sit precor orta dies, quæ vel sine nube malorum
Prima hic felices inchoet orta dies,
Vel quæ perpetuas æterno tempore luces,
Primaque cœlestes inchoet orta dies.

Ad Gellium.

Odi te, Gelli, nec possum dicere quare,

Hoc tantum; sed et hoc, idem amo te nimium.
Unius alteriusque eadem mihi causa profecto est,
Odi te quod amo, teque amo quod mi odio es.

Ad Zoilum.

Nil opus est nostros ut rodas, Zoile, versus,
Ipse ego quos toties rodo, vocoque nihil :
Intactas perquire dapes; servire palato
Si vis, ne rodas, Zoile, rosa prius.

Ad insulsum quendam.

Vis nobis joculum referre, cuncti
Quo risu moriamur, o Fabulle:
Ne tantum scelus in tuos sodales
Committas; joculum referre noli.

Hieronymus Arconatus poëta Germanus Lectori de libello suo.
Si quid in his chartis occurrat mollius, aures
Radere quodve tuas, lector amice, queat;
Da veniam haud alii mores sunt temporis hujus.
O te felicem qui levitate cares!

Ut sine labe tamen nostros percurrere lusus

Possis, virgineus nec notet ora rubor ;

Prudentes imiteris apes, quæ dulcia amaris
Ex herbis etiam fingere mella queunt.
Ut cuique est animus, sic prodest carmen obestve:
Aspergi maculis mens generosa nequit.

Fero et spero.

Fata ferenda fero patiens, melioraque spero:
Sperantem nescit deseruisse Deus.

Ad Chrysidem.

Errabam, fateor, Chrysis charissima, quod me
Indignum quondam rebar amore tuo.
Nam tu virtutem tribuis, te dando; tuusque,
Si quid amas, dignum reddit amoris amor.

In No. 53 of this Journal, p. 170, was quoted a poem of Hugo Grotius, entitled, "Hyporchema in obitum Aldinæ Catellæ," consisting of verses composed wholly of short syllables. The following, from Acidalius, deserves quoting, on account of the rarity of this species of composition, as well as from the oddity of its construction. Acidalius delights in passionate protestations of friendship, ringing changes on words, obsolete language, and merciless elision of vowels. In this last respect he is the very Antipodes of modern Latin poets in general. He has written some admirable epigrams.

Ad Amicum.

Animitus ego te amo, animitus et amor ego tibi:
Tibi sum animula ego tua, mea tu es animula mihi:
Tuum animum habeo mihi, veluti tibi meum animum habes.
Quid, animule mi, igitur inanima tibi mea manus
Avide ita petitur ? eane librum in animum hunc
Dare pote melius erit aliud? an animo aliquid
Alibi potius habeo? quo ego neque video, neque
Scio, neque dare tibi queo melius. At age age jam
Cape tibi modo, quod habeo reliquum, uti sat habeas :
Capiam item ego mihi tua. Tua mea, mea tua dehinc:
Neque tuus eris, ego neque meus ero. Meus eris
Tu, ero tuus ego. Satin' ita tibi sit? an et aliud
Cupis? Ego tu ero, tu eris ego: jam age, quid ubi superest?

In Navolum.

Desine collectis infestæ, Nævole, linguæ
Fœmineum probris dilacerare genus:
Unum nam satis est, uno simul omnia dices,
Nævole; te talem foemina quod tulerit.

In Navolum.

Sic est, Nævole; quum tua illa primum
Vidi carmina, nec bonum poëtam
Verus te potui vocare censor,
Et malum timui tamen vocare.
Per lusus igitur jocumque, vatum
Dictus es mihi pessimus bonorum.
Indignaris, ut audio, levemque
Fers parum leviter jocum et moleste.
Serio tibi dehinc loquar, meamque
Mentem, ut sentio, serio fatebor:
Non vatum mihi pessimus bonorum
Posthac, verum eris optimus malorum.

In Roscium.

Di male te perdant, Rosci, quod te mihi jactas
Assidue, et toties exanimas miserum
Laudibus insulsis! utinam bona numina surdum
Me faciant, tu ne me toties facias!

Epitaphium in Fr. Rabelaisium.

Somnus, et ingluvies, Bacchusque, Venusque, jocusque,
Numina, dum vixi, grata fuere mihi.

Cetera quis nescit? fuit ars mihi cura medendi ;
Maxima ridendi sed mihi cura fuit.

Tu quoque non lacrymas, sed risum solve, viator,
Si gratus nostris manibus esse velis.

In Incredulum.

Quum sine chirographo dicas, incredule, credi
Posse nihil, credis hoc sine chirographo ?

In Pompilium.

Innumeros mihi se numeros sæpe unius horæ
In spatio jactat fundere Pompilius.

Haud mirum: innumeris quoniam visus mihi nullus
Vel modus est, vel pes, vel caput in numeris.
Et quidni innumeros numeros se fundere jactet,
Cujus tam extra omnem sunt numerum numeri ?

In Fannium.

Magnus es in vulgo, Fanni: me vulgus iniquum
Despicit, et duris vocibus exagitat.

Scin' quod ego interea mecum? mihi gratulor unum id,
Fanni, tam vulgo displicuisse tuo.

From the Italian.

(See Roscoe's Life of Lorenzo di Medici.) The night that Pietro Soderini died,

His soul went posting to the gates of hell: "What! hell for thee ?" indignant Pluto cried: "Go, and with brainless babes in Limbo dwell." Idem Grace redditum.

Ψυχίδιον Πετροῖο Σιδηρίνοιο θανόντος

Ταρτάρου ἐν προθύροις πικρὰ προσεῖπ ̓ Αΐδης·
« Οὐ σοί γ' εἰς ἀνδρῶν μοῖραν θέμις εἰσαφικέσθαι·
*Εῤῥε, καὶ ἐν βρέφεσιν κεῖσο σὺ νηπιάχοις.”

OXFORD LATIN PRIZE POEM.

IN MORTEM JACOBI COOK.

ARRECTIS suspensa animis se Europa tenebat,
Arctoi sibi præcipiens commercia ponti;
Cum tu! per sævas glacies, et inhospita regna,
Ignotum aggressus præpandere gentibus æquor,
Cum tu! grande decus Britonum! medio ipse laborum
Deficis in cursu, et cœpta imperfecta relinquis.

Spes erat, et sero quamvis conamine, tandem
Insolitas aperire vias, ipsoque sub axe
Equoris inclusi glacialia rumpere claustra ;
Scilicet, ut cursu breviore, et tramite certo
Navita longinqui penetraret ad ostia Gangis,

Cathaiæque oras; longum nunc usque coactus
Radere iter, tardos et circumflectere cursus.
Sive vias lustret, qua Gama ingentibus ausis
Insuetum sulcabat iter, (non ille minacis
Vim metuens ponti, et dubii prope
littoris oram
Vela legens, seu magno olim molimine fama est
Phoenicas tardis cursum intendisse carinis)
Sæva illic maria, et longo procul Africa tractu
Lustranda, atque obeunda feri plaga torrida solis,
Arentem Angolam contra, Daradumque sonantem.
Quin ubi se tandem extremis Cafraria terris
Ostentat, superest diris tamen usque procellis
Vexata, et rapido fervens Mozambia fluctu,
Seu quis Erythræum littus, mollesve Sabæos,
Seu porrectam ultra speret sibi Persidos oram.
At Bengala tibi, jam tum cum littora linquis
Afrorum, procul ingenti jam dissita ponto,
Poscit iter durum, et discrimina longa viarum :
Neu facile est, si quis Sinas et inhospita quærat
Littora Niphonæ, tutam expediisse carinam
Aut superasse fretum, qua Java, et maxima propter
Sumatra, Eoos claudunt vasto obice fluctus.
Nec facile est illi scopulos vitare latentes
Et dubios æstus, et quæ jacet undique cæcis
Interstincta vadis magno crebra insula ponto.
Nec brevior, cursus si quis te, magne Magellan !
Occiduas per aquas Auroræ ad regna sequatur;
Longa via hic nautis etiam et discrimina rerum;
Atque ubi Atlantæi longinqua ad littora ponti
Perventum, et magno propius jam Plata sonore
Audita in morem pelagi devolvere fluctus ;
Illinc continuo devexos cursus ad Austros
Flectendus longe, gelidoque sub axe necesse est
Noctem intempestam, atque acres perferre procellas,
Ante aut diffuso quam circa lumine cœlum
Rideat, aut detur delabier æquore aperto
Pacati maris, et tutos accedere portus.

At non æternum adversis cohibenda periclis
Mens humana, alio demum conamine quærit
Pandere iter pelago, tantosque levare labores,
Si forte Arctoo breviores tramite cursus,
Eoumque aditus faciles speraret ad orbem.
Nimirum extremo qua littora inhospita fluctu
Curvat, Atlantæi fugiens procul æquoris oras,

1

« PreviousContinue »