Des Q. Horatius Flaccus zwei Bücher Satiren, metrisch übers. und mit erklärendem Comm. versehen von C. Kirschner (W.S. Teuffel). 2 Theile [in 3 pt.].

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 244 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret.
Page 122 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Page 116 - OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum, » Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
Page 154 - Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.
Page 20 - Giove. vos hinc mutatis discedite partibus. ' eia ! • quid statis ? nolint. atqui licet esse beatis. 20 quid causae est, merito quin illis luppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ? praeterea ne sic, ut qui iocularia, ridens percurram — quamquam ridentem dicere verum 25 quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima...
Page 68 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Page 22 - Quae, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit et illis utitur ante Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus Demoveat lucro neque hiems, ignis, mare, ferrum, Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Page 76 - Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud vere, promitto. Liberius si Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris Cum venia dabis : insuevit pater optimus hoc me, Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Page 256 - amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso? vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? carpe viam, mihi crede, comes terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis.
Page 102 - Varius dixere, quid essem. Ut veni coram, singultim pauca locutus (Infans namque pudor prohibebat plura profari), Non ego me claro natum patre, non ego circum Me Satureiano vectari rura caballo, Sed, quod eram, narro.

Bibliographic information