Nos etiam in noftro modulantes flumine cygnos Credimus obfcuras noctis fenfiffe per umbras,
Quà Thamefis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, Quà plaga fepteno mundi fulcata Trionecu man Brumalem patitur longâ fub nocte Boöten.de Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo Flaventes fpicas, & lutea mala caniftris,
Halantemque crocum (perhibet nifi vana vetuftas) 40 Mifimus, & lectas Druidum de gente choreas, (Gens Druides antiqua facris operata deorum || Heroum laudes imitandaque gefta canebant) £ Hinc quoties fefto cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graia de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, luM Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco. ^£24 Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem. A Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, 50 Claraque perpetui fuccrefcet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plaufumque viro
Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitaffe penates
Cynthius, & famulas veniffe ad limina Mufas
At non fponte domum tamen idem, & regis adivit Rura Pheretiada coelo fugitivus Apollo
SD Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes;2 Tantùm ubi clamofos placuit vitare bubulcos, Nobile manfueti ceffit Chironis in antrum, Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Peneium prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigrâ Ad cithara ftrepitum blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo 65 Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec fentit folitas, immania pondera, filvas, Emotæque fuis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculofi carmine lynces. Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet Nafcentem, & miti luftrarit lumine Phoebus, Atlantifque nepos; neque enim nifi charus ab ortu Diis fuperis poterit magno faviffe poetæ. Hinc longæva tibi lento fub flore fenectus Vernat, & Æfonios lucratur vivida fufos,
Nondum deciduos fervans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen. O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phœbæos decoraffe viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam fub terris bella moventem; Aut dicam invictæ fociali foedere menfæ Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus adfit) Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permenfus tempora vitæ, 85 Annorumque fatur cineri fua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis aftaret ocellis, i Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ; Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna. rothsıni Forfitan & noftros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphia myrti aut Parnaffide laurinol 19 Fronde comas, at ego fecura pace quiefcam.2 mil Tum quoque, qua fides, fi præmia certa bonorum, Ipfe ego cælicolûm femotus in æthera divûm, Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
antum fata finunt) & tota mente ferenùm
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. ico
Thyrfis & Damon ejusdem viciniæ paftores, eadem ftudia fequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis ànimi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita effe comperto, fe, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem fub perfonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffimifque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan,
Et plorata diu meminiftis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen: Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrfis, Et quibus affiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontefque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam
* comperiens Edit. Fenton,
Luctibus exemit noctem loca fola pererrans. Et jam bis viridi furgebat culmus arifta,
Et totidem flavas numerabant horrea meffes, Ex fumma dies tulerat Damona fub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; paftorem fcilicet illum Dulcis amor Mufæ Thufca retinebat in urbe. Aft ubi mens expleta domum, pecorifque relicti Cura vocat, fimul affuetâ feditque fub ulmo, Tum verò amiffum tum denique fentit amicum, Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem...
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero fociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, ol! Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne filentum. 25
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni, Quicquid erit, certè nifi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere fepulchro,... Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit. Inter paftores: Illi tibi vota fecundo
« PreviousContinue » |