Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, necnon et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata,
Fra cavalier magnanimi, e Corteci Risplende il Manso-
Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc carmen misit.
НАЕС quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notissime Phoebi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus Post Galli cineres et Mecænatis Hetrusci [honore, Tu quoque, si nostræ tantum valet âura Camœnæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquam non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divám prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit. Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus aridentem operoso ex aere poetam. Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia ces- Officia in tumulo, cupis integros repere Orco, Quâ potes, atqua avidas Parcarum eludere leges : Amborum genus, et varia sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ; Emulus illius Mycalen qui natus ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri, Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phœbi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quae nuper gelida vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani Glaucos perfundit gurgite crines. Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phœbo, Flaventes spicas, et lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibit nisi vana vetustas) Misimus, et lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua sacris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graia de more puellæ Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatadicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco. Fortunate senex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque Et parili carpes iter immortale volatu. [virorum, Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas vinesse ad limina Musas: At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ cœlo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguous inter saltus frondosaque tecta Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ Ad cithara strepitum blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nex fixa sub imo Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec sentit solitas, immania pondera, silvas, Emotæque suis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis delecte senex, te Jupiter æquus oportet Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum Phœbæos decorasse viros jui tam bene norit, Si quando indigenas evocabo in carmine reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem; Aut dicum invicta sociali fœdere mensæ Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permensus tempore vitæ, Annorumque satur cineri sua juro relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis, Astanti sat erat si dicam sim tibi curæ; Ille meos artus liventi morte solutos Curaret parvet componi moliter urna. Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri Fronde comas, at ego secura pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum, Ipse ego cælicolum semotus in æthera divům, Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo (Quantum fata sinunt) et tota menta serenùm Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo,
Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia secuti a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viverit, juvenis egregius.
HIMERIDES nymphæ (dam vos et Daphnin et Et plorata diu meministis fata Bionis) [Hylan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quae murmura Thyrsis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, memorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viride surgebat calmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo, Tuin verò amissum tum denique sentit amicum, Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui de ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piùmqu', Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni [auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?
Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum veritur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent. stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractaque agitata crepuscula sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipse situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad Corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco. Hic Zephyri, hic placidas inttrersepit arbutas undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidere Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.
Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Mirantir nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, cithræque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditia, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales, Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
« PreviousContinue » |