Page images
PDF
EPUB

forte quandam humana sapientiam haberent; vel quid dicam, non habeo: neque enim ego ea præditus sum. Quod si quis me hanc possidere dicat, mentitur, et in meam calumniam hæc dicit. Sed ne vobis molestum sit, o viri Athenienses, si quid vobis magnum dicere videar: neque enim ex me duntaxat dicam, sed testem vobis afferam fide dignum. Profecto, si qua mihi est sapientia, qualis ea sit, testem adhibebo vobis Delphicum deum. Chærephontem certe novistis. ille familiaris mihi erat ab juventute, vestræque multitudini amicus, ac pulsus una vobiscum fuit, et simul în urbem reversus. Novistis plane qualis erat Chærephon, quam vehemens ad quodcunque se convertisset. Hic ergo quandoque profectus in Delphos, vaticinium id experiri ausus est. Ne graviter feratis, o viri, quod in præsentia sum dicturus. Interrogavit utique, an esset ullus me sapientior. Respondit Pythia, sapientiorem esse neminem. De his quidem frater iste suus vobis testificabitur: nam ille vita functus est.

(6) Considerate vero, quorum gratia hæc dicam. debeo enim vobis aperire, unde hæc adversum me calumnia sit exorta. Profecto, cum hæc audissem, ita mecum ipse reputavi, Quidnam Deus ait? quidve voluit? Ego enim mihi conscius sum, neque in magnis, neque in parvis esse me sapientem. Quid igitur sibì vult, cum me asserit sapientissimum? Deum quidem mentiri non est credendum: neque enim id fas est Deo. Atque ita in diuturna ambiguitate versatus sum, perscrutans, quid significarit oraculum: post hæc autem vix tandem post longas ambages viam ejusmodi sum ingressus. aggressus enim sum quendam ex his, qui sapientes videntur, quasi in hoc, sicubi unquam, redargutionem vaticinii facturus, oraculoque ostensurus, non me quidem, quem præfecerat, sed illum, esse in sapientia præferendum. Dum ergo illum examinarem (hujus vero nomen promere non est necessarium; sed erat quidam ex his, qui in republica versantur :) illum, inquam, dum examinarem, unaque dissererem, o viri Athenienses, hunc in modum affectus sum: visus mihi est vir ille videri quidem sapiens tum aliis, tum vel maxime sibi ipsi; esse vero nequaquam. deinde conatus sum illi ostendere, putare quidem eum, esse se sapientem, sed minime esse. Quapropter et ille infensus mihi redditus est; et multi qui aderant, graviter id tulerunt. Itaque ad meipsum reversus, ita mecum ipse reputavi: Ego profecto sum hoc homine sapientior. apparet enim neuter nostrum pulchrum bonumque aliquid nosse : sed hoc interest, quod hic quidem cum sciat nihil, scire se aliquid opinatur; ego vero, quemadmodum nescio, ita nescire me puto. Videor ergo in hac tantula re hoc homine sapientior esse, quod, quæ ignoro, neque scire me arbitror. Post hæc alium adii ex his, qui illo insuper sapientiores habentur; in eoque considerando omnino similiter judicavi, atque illum aliosque multos mihi reddidi inimicos.

(7) Proinde similiter deinceps processi ad alios, non ignorans, quantum adversus me odium concitarem; ideoque non absque dolore quodam timoreque procedebam. Veruntamen necessarium mihi visum est, oraculum divinum omnibus anteferre, passimque

progredi perscrutaturum, quid sibi velit oraculum; hujusque gratia omnes, quotcunque aliquid scire videntur, adire. Et per canem, o viri Athenienses, (oportet enim vobis vera fateri,) tale aliquid mihi contigit hæc ex divino oraculo perquirenti, ut, qui opinione hominum maxime probabantur, eos quasi omnium imprudentissimos invenirem ; qui vero inferiores habebantur, eos, quantum ad prudentiam spectat, probabilius se habere. Operæ pretium est, referre vobis errores laboresque meos, quos equidem propterea sustinui, quo a me oraculum adeo probaretur, ut redargui ultra non posset. Post civiles homines ad poetas me contuli, tragoediarum et dithyramborum aliorumque carminum auctores, quasi hic perspicue admodum deprehensurus, esse me his rudiorem. Acceptis itaque eorum libris, in quibus elaboravisse maxime videbantur, sciscitatus sum eorum sensa, ut nonnihil ab ipsis perdiscerem. Erubesco, o viri, verum hic vobis aperire: dicendum est tamen. Alii pæne omnes præsentes, ut ita dixerim, melius de rebus his loquerentur, de quibus ipsi poemata conscripserunt. Deprehendi igitur brevi id in poetis, eos videlicet non sapientia facere, quæ faciunt, sed natura quadam, ex divina animi concitatione, quemadmodum et hi, qui divino furore afflati vaticinantur. nam et hi multa quidem dicunt, atque præclara; sed eorum quæ dicunt, nihil intelligunt. Tali quodam pacto poetæ affecti fuisse mihi videntur : et simul animadverti, eos in aliis quoque propter poesin omnium se sapientissimos judicare, in quibus non sunt sapientes. Abii ergo et hinc eadem omnino sententia, qua et a civilibus veris abieram.

(8) Tandem vero me ad artifices contuli; mihi ipsi conscius, me, ut ita loquar, in artificiis nihil scire; hoc autem noveram multa et pulchra scire: neque in hoc equidem deceptus sum. sciebant enim, quæ ipse nesciebam, et hac in parte me sapientiores erant. Sed, o viri Athenienses, in eodem errore, quo et poetas, peritos artifices deprehendi. nam ob hoc ipsum, quod sua rite perficiebant, unusquisque eorum se in ceteris quoque vel maximis sapientissimum esse putabat. Atqui hic error illam quoque, quæ ipsis inerat, sapientiam offuscabat. Quamobrem, si meipsum oraculi loco interrogarem, utrum eligam, itane me habere, ut habeo, videlicet neque scientem quæ illi sciunt, neque meam inscitiam ignorantem; an utraque habentem, quæ illi habent: responderem plane mihi ipsi simul atque oraculo, præstare, ita ut habeo me habere.

(9) Ob hanc utique inquisitionem meam, o viri Athenienses, inimicitiæ multæ difficillimæ atque gravissimæ adversus me coortæ sunt; ex quibus multæ sunt calumniæ consecutæ. Nomen vero sapientis mihi propterea exortum est, quod præsentes plurimum illa me putant scire, in quibus alios refello. Videtur autem, o viri Athenienses, revera solus deus sapiens esse; atque in hoc oraculo id sibi velle, humanam videlicet sapientiam parvi, immo nihili pendendam esse. quod vero Socratem nominat sapientem, ob id facere, quo nomine meo, tanquam exemplo quodam utens, quasi sic dicat: Is, o viri, sapientissimus est, qui, quemadmodum Socrates, novit, revera sapientiam suam esse nihili pendendam. Hæc igitur ego sic affectus, et nunc perquirere passim, deo parens, et perscrutari non

desino, conveniens si quem aut civium aut peregrinorum esse existimem sapientem. ac si quando mihi ille talis non videatur ; tunc ipse deo suffragatus, illum sapientem non esse demonstro. Atque ob occupationes ejusmodi nullum mihi ferme relinquitur otium vel ad publicum aliquid agendum, vel privatum; sed in extrema paupertate ob Dei cultum sum constitutus.

(10) Præterea adolescentes maxime opulenti, quive a negotiis vacant, me ultro sequentes delectantur, cum refelli a nobis homines spectant. quin etiam ipsi nonnunquam me imitati, alios deinde confutare contendunt. Qua quidem in re plurimam reperiunt turbam hominum, aliquid se scire putantium, cum aut nihil sciant, aut perparum. qui vero ab his convincuntur, non tam illis quam mihi redduntur infensi : clamantque esse Socratem quendam scelestissimum juventutisque corruptorem. At si quis sciscitetur ab eis, quidnam vel agendo vel docendo corrumpat, nihil quidem assignare possunt, immo prorsus ignorant. Sed ne deesse illis materia videatur, ad ista confugiunt, quæ communi voce facile philosophantibus objici solent eos scilicet neque sublimia super terram neque profunda sub terra: neque deos esse putare, rationemque inferiorem quasi superiorem ostendere. vera enim, ut puto, fateri nolunt, se scilicet indignatos, propterea quod convicti fuerint, simulare se illa scire, quæ nesciunt. Utpote igitur ambitiosi et vehementes, et multi, ac velut ex composito, atque obnixæ diligentisque persuasionis studio me criminantes, vestras aures impleverunt, et jamdiu et nuper calumniis in me studiose confictis. Ex his autem Melitus, et Anytus, et Lycon contra me surrexerunt. Melitus quidem ob poetas mihi infestus; Anytus vero ob artifices atque reipublicæ gubernatores; Lycon denique gratia rhetorum. Quamobrem, quemadmodum ab initio dicebam, admirarer equidem, si opinionem istam tantis conceptam calumniis, tam inveteratam, nunc in tam brevi tempore amovere a vobis possem. Hæc equidem, o viri Athenienses, vera vobis loquor: neque celo, neque subtraho aut magnum quidquam, aut parvum ; quamvis ferme norim, in his dicendis me eisdem fore molestum. Quod quidem argumentum vobis est, me vera loqui, atque hanc esse calumniam contra me exortam, ejusque causas ejusmodi esse. et sive in præsentia sive in posterum hæc inquiretis, ita esse invenietis.

(11.) Ad illa igitur, quæ primi accusatores detulerunt, hæc mihi sufficiens apud vos sit defensio. Ad Melitum vero bonum et, ut ipse ait, patriæ amatorem, ceterosque sequentes accusatores deinceps respondere pergam. Sed horum rursus, tanquam alii quidam accusatores sint, accusationem juramento assertam vicissimque asserendam in medium adducamus. Habet vero ferme se hunc in modum: Socrates injuste agit, juventutem depravans, ac deos, quos civitas putat, ipse non putans, sed alia quædam nova dæmonia. Accusatio quidem est ejusmodi. hujus autem accusationis quamlibet partem discutiamus. Juvenes depravare me objicit, atque in hoc injuriam facere. Ego vero, o viri Athenienses, contra injuriari Melitum dico; propterea quod serio ludit, tam facile homines in judicium trahens, simulansque seriis se rebus incumbere, earumque

rerum habere curam, quæ ipsi nunquam curæ fuerunt. Hoc autem ita esse, conabor et vobis ostendere.

(12.) Heus Melite, responde mihi, numquid ipse maxime cures, ut quam optimi adolescentes evadant. Curo equidem. Age ergo his nunc dicas, quisnam juvenes meliores efficiat. constat enim scire te, cum tibi id curæ sit. Me certe corruptorem eorum, ut ais, jam deprehendisti, accusasti his, in judicium traxisti. ergo age, et eum qui efficit meliores dic his, et quisnam sit ostende. quidnam, o Melite, taces? Videsne, nihil te habere quod dicas? Atqui nonne turpe id tibi videtur esse, ac sufficiens argumentum ad id quod ipse dico, te hæc nunquam curasse? Verum dic jam, bone vir: Quisnam eos efficit bonos? Leges. At vero non istud interrogo, o vir optime. sed quis homo, qui et primum id ipsum norit, leges scilicet, quibus illi meliores fiant. Hi, o Socrates, judices. Quid, o Melite, ais? istine juvenes erudire possunt, bonosque reddere? Et maxime quidem. Utrum omnes? an alii quidem possunt, alii vero nequaquam? Omnes. Bene per Junonem loqueris, et magnam eorum qui prosint juvenibus copiam. Verum quidnam hi, qui audiunt? faciuntne et ipsi meliores, an non? Ipsi quoque. Quid vero senatores? Et senatores. Sed enim, o Melite, cavendum est, ne concionatores forte adolescentes corrumpant. an vero et hi omnes similiter faciunt meliores? Hi quoque. Omnes igitur, ut videtur, Athenienses honestos bonosque reddunt, præter unum me. ego enim corrumpo solus. Itane ais? Ita certe; et quidem vehementer. Magna tu quidem me damnas infelicitate. Proinde mihi responde, an et de equis idem putes: omnes scilicet homines equos bonos efficere, unum vero duntaxat eos corrumpere. an omnino contra unum esse: vel certe perpaucos equitandi peritos reddere meliores equos: quamplurimos autem esse, qui si inter equos versentur, illisque utantur, depravant? Nonne ita se res habet, o Melite, et de equis, et de ceteris omnibus animantibus? Penitus ita, sive tu et Anytus non confiteamini, sive confiteamini. Etenim permagnam juvenes nacti essent felicitatem, si unus duntaxat eos posset pervertere, ceteri vero omnes ipsis prodessent. Ceterum, o Melite, satis demonstras, te nullam juventutis curam habuisse unquam ; ac plane declaras incuriam tuam, teque nunquam meditatum fuisse ea, de quibus me accusas.

(13.) Præterea obsecro te per Jovem, o Melite, responde nobis, utrum melius versari possumus inter bonos cives, an inter malos. Responde amabo. nihil enim difficile te rogo. Nonne mali semper mali aliquid agunt his, quibuscum versantur? boni autem bonum? Procul dubio. Estne ullus, qui detrimentum suscipere potius quam emolumentum velit ab his, quibus familiariter utitur? Responde, o bone vir. lex enim respondere te jubet. Estne quisquam qui damnum pati velit? Nullus. Age ergo, tu me huc in judicium vocas quasi juventutis depravatorem. an dicis, me id volentem facere, vel nolentem? Equidem volentem dico. Numquid tu, o Melite, longe minor natu usque adeo me grandiori sapientior es, ut plane cognoscas tu quidem, malos obesse familiaribus, bonos vero prodesse? ego autem in tantam insaniam prolapsus sim, ut neque

id cognoscam, si quem ex familiaribus pejorem reddidero, pericli. taturum me, ne quid ab eo mali perpetiar; atque hoc tantum mii ipsi malum, ut tu ais, volens inferam? Hæc equidem tibi, o Melite, non credo. arbitror quoque, neminem tibi alium concessurum. Sed aut non depravo adolescentes; vel, si depravo, invitus facio. quapropter tu in utroque mentiris. At si invitus corrumpo, non huc in judicium involuntaria delicta lex trahi jubet, sed privatim doceri atque castigari. constat enim, si didicero, non amplius me id facturum, quod per ignorantiam faciebam. Tu autem familiariter me emendare noluisti: sed in judicium rapis, quo eos trahi lex jubet, qui pœna indigent potius, quam disciplína.

(14.) Jam vero ex his manifestum est, o viri Athenienses, quod modo dicebam, nullam huic Melito aut magnam, aut parvam erudiendæ juventutis curam fuisse. Nunc age dic, qua ratione me asseras, o Melite, pervertere juventutem. An videlicet, quemadmodum in accusatione scripsisti, quia doceam, non putare deos, quos civitas putat, sed alia quædam nova dæmonia? an non? in his docendis affirmas, juvenes me corrumpere? Omnino quidem ac vehementer hæc assero. Per deos ipsos, o Melite, de quibus nunc nobis est sermo, apertius et mihi et his enarra. plane intelligo, utrum dicas, docere me juvenes, ut putent aliquos Nam ego quidem nondum quidem deos esse. quod si ita est; ego deos esse puto, neque omnino sum absque deo: neque in hoc injuste ago, quamvis non eos, quos habet civitas, sed alios esse deceam. quo me criminaris, quod videlicet deos alios introducam? an me ais Utrum, inquam, hoc est, in omnino negare deos, rursusque, ut negent, alios quoque docere? Assero equidem, te omnino negare deos. O admirabilis Melite, curnam ista dicis? Neque solem igitur, neque lunam esse deos credo, ut homines alii. Per Jovem ita, o judices. nam solem quidem lapidem esse dicit; lunam vero terram. Anaxagoram tu quidem, o amice Melite, accusandum censes; atque ita hos parvi facis, existimans, eos literarum ignaros esse, quasi nesciant, libros Anaxagoræ Clazomenii ejusmodi opinionibus esse plenos, et locus est gymnasticus. Juvenes ais hæc a me discere? quæ liceret interdum, etiam si multa sint, unius drachmæ pretio emere ex orchestra Socratemque deridere, si sua esse fingeret, præsertim quum tam absurda sint. Sed per Deum, o Melite, putasne revera, nullum me deum existimare? Nullum per Jovem. Incredibile est, o Melite, quod dicis; et quidem, ut mihi videtur, etiam tibi ipsi. Mihi enim, o viri Athenienses, nimis contumeliosus ac petulans iste vir, ipsamque accusationem contumelia quadam et petulantia et juvenili temeritate procul dubio conscripsisse videtur. videtur enim ceu ænigma quoddam componere, tentans, an Socrates sapiens deprehendat ipsum quasi ludentem, sibique ipsi contraria proponentem; vel Socrates una cum auditoribus ipsis decipiatur. Hic namque repugnare sibimet in ipsis accusationis verbis mihi videtur, ceu si dixerit, Contra leges agit Socrates deos non putans, sed deos putans. Quæ quidem jocantis nugæ esse videntur.

(15.) Animadvertite, o viri, quo pacto Melitus mihi videtur hæc dicere. Tu vero responde nobis, o Melite. Sed vos, quod ab initio

« PreviousContinue »