Page images
PDF
EPUB

VERSIO LATINA.

APOLOGIA SOCRATIS.

(1.) QUA vos ratione, o viri Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio equidem: me certe sic affecerunt, ut mei ipsius pene oblitus fuerim; tanta persuasione dicere visi sunt: quamvis nihil, ut ita loquar, veri ad vos detulerint. Sed ex multis, quæ falso asseverabant, id sum potissimum admiratus, quod vobis cavendum esse monuerunt, ne a me, quasi eloquente, deciperemini. Quod enim asserere id minime erubuerint, cujus ego mox redargutionem opere ipso facturus eram, quandoquidem in præsentia vobis appareo longe ab eloquentia alienus: hoc, inquam, mihi super omnia visum est impudentissimum: nisi forte eloquentem isti vocant vera dicentem. Si enim ita dicant, profiterer equidem me, quamvis non eorum more, rhetorem esse. Quippe cum hi, ut equidem dico, veri nihil dixerint; a me vero vos vera omnia audituri sitis. Neque vero, per Jovem, o viri Athenienses, fucatam a me orationem, quemadmodum ab istis, verborum nominumque elegantia, neque aliter exornatam, sed ex improviso passim contingentibus verbis coacervatam audietis. Confido enim me justa dicturum, neque quisquam vestrum speret, me aliter esse dicturum: alioquin neque ætatem hanc, o viri, deceret, adolescentulorum more verbis studiose formatis huc ad vos ingredi. Quin immo vehementer, viri Athenienses, id oro et obsecro, ut, si iisdem me verbis in respondendo utentem audietis, quibus et in foro apud argentariorum mensas, ubi plerique vestrum me nonnunquam audiverunt, et alibi uti soleo; ne admiremini, neve graviter id feratis. Sic enim se res habet, venio equidem nunc primum in judicium, plures quam septuaginta annos natus: ex quo fit, ut in hac judiciali causa revera sim peregrinus. Et profecto, quemadmodum si peregrinus Athenas venissem, ignosceretis utique mihi peregrina voce et forma loquenti, pro educationis meæ consuetudine: ita et in præsentia vos precor, neque id quidem injuria, ut loquendi formam minime attendatis; quæ prout contingit, tum melior, tum deterior esse po

[ocr errors]

test: sed idipsum consideretis, huc mentem adhibeatis, justane, an injusta dicam. hoc enim judicis officium est: rhetoris autem officium, vera loqui.

(2.) Justum est autem, o viri Athenienses, me primo quidem ad accusationem primam falso confictam, et ad primos accusatores respondere: deinde ad novissimam, atque novissimos. Me quidem multi jam multis annis falso apud vos accusarunt: quos equidem magis formido, quam Anyti adstipulatores; quanquam et hi sunt in persuadendo potentes. Sed illi potentiores, o viri, qui plerosque vestrum a pueritia occuparunt, accusantes me procul a veritate, atque vobis persuadentes, esse videlicet Socratem quendam sapientem, eorum quæ super aerem, quæque sub terra fiunt, perscrutatorem, qui soleat inferiorem rationem disserendo superiorem ostendere; hi profecto, o viri Athenienses, qui hunc de me rumorem divulgaverunt, mei accusatores potentissimi sunt. Qui enim hæc audiunt, opinantur harum rerum perscrutatores non credere deos esse. Profecto accusatores hujusmodi et permulti sunt; et longo jam tempore me accusant; et in ea ætate vobis suaserunt, in qua plerique vestrum pueri, aut certe adolescentuli, perfacile credidistis, deserta in causa, nemine me defendente. Atque id, quod a defensionis ratione omnium alienissimum est, neque nomina quidem illorum scire licet, atque proferre; præterquam si quis illorum comœdus sit. Quotcunque vero per invidiam et calumniam hæc vobis rursus persuaserunt, quive ipsi persuasi persuaserunt aliis; hi omnes infiniti omnino sunt: nec eorum quemquam in judicium traducere, nec redarguere licet; sed necesse est, adversus istos, tanquam in nocte, pugnare defendendo, atque refellendo, nemine respondente. Existimate ergo et vos, quemadmodum dicebam, accusatores meos duplices extitisse: et qui nuper accusarunt; et qui jamdiu, quales modo describebam: atque judicate, me quidem oportere prius respondere illis, quos et ipsi prius, multoque magis audivistis. Sed jam respondendum mihi est, o viri Athenienses, illis criminibus, conandumque in hoc tam brevi tempore opinionem istam delere, quam vos per calumnias decepti, longo jam tempore contra me concepistis. Opto autem ita demum adversarios refellere, atque obtinere, si modo id vobis et mihi melius sit futurum. Quamquam difficile id fore arbitror: neque admodum, quale id sit, me latet. Verum, ut Deo placet, ita succedat. nos autem legi parere oportet, ac defensionem pro nobis afferre.

(3.) Repetamus igitur ab initio, quæ sit accusatio, ex qua adversus me nata est illa calumnia, qua confisus Melitus mihi diem dixit. Quid ergo aiunt accusatores mei? tanquam enim si in judicio adessent, eorum recitetur accusatio, in qua contra me jurant, quæ et vicissim a me exigit juramentum. Socrates injuste agit, atque nimium curiose perquirit, quæ sub terra et quæ in cœlo sunt, inferioremque rationem reddit superiorem. Præterea alios eadem docet. Talis utique est accusatio. Nempe talia quædam et vos vidistis in Aristophanis comedia: Socratis enim illic persona circumfertur, affirmans, se per acrem pervagari: et complures ejusmodi nugas. Quarum ego rerum neque multum, neque parum

quidquam scio. Neque propterea hæc dico, quod harum rerum scientiam parvi faciam, si quis in hujusmodi rebus sit sapiens; absit ut tanti criminis reus a Melito accuser, ut præ timore hæc negem: sed quia revera, o viri Athenienses, horum nihil scio. testes autem hujus plerosque vestrum adduco. Oro vobiscum ipsi repetendo invicem aperite, quotquot me colloquentem aliquando audivistis: audivistis autem plerique vestrum. Recensete igitur invicem, num quis vestrum aliquando iis de rebus quidquam, sive multum, sive parum audiverit disputantem: atque ex hoc denique cognoscetis, ejusmodi esse cetera, quæ multi de me circumferunt.

(4.) At enim horum nihil est verum. Quin etiam a quopiam audiveritis, me homines docere, atque inde pecunias cumulare, neque id quidem verum est. Atqui præclarum id mihi videtur, si quis docere homines possit, quemadmodum Gorgias Leontinus, et Prodicus Chius, et Hippias Eleus. horum namque singuli eam facultatem habent, per quam ad singulas profecti civitates, adolescentibus, quibus liceret in patria suorum se civium disciplinæ gratuito commendare, persuadent, ut ipsos aliorum disciplina relicta sectentur, ac data pecunia, gratiam insuper habeant. Est et alius quidam vir hic sapiens, quem ego huc advenisse sum admodum delectatus. contigit sane, ut aliquem offenderem, qui plus pecuniarum Sophistis perpenderat, quam ceteri omnes, Calliam, Hipponici filium. Hunc ergo interrogavi. (duos enim habet filios.) O Callia, inquam, si filii tui pulli equini aut taurini essent, haberemus aliquem, quem illis mercede adhibita præficeremus, qui eos pulchros, et ad propriam virtutem bonos efficeret : (esset vero talis aut equestrium aliquis, aut agricultorum.) Nunc vero, cum filii tui sint homines, quemnam cogitas illis præficere? et quisnam virtutis hujus humanæ atque civilis scientiam habet? Arbitror, id te, cum filios habeas, cogitavisse. estne, inquam, talis aliquis, an non? Est profecto, inquit ille. Quis, inquam, est ? et unde? et quanta mercede docet? Evanus, inquit, est, o Socrates, Parius; merces vero ejus quinque minæ. Atque ego Evanum existimavi beatum, si revera hanc habet artem, atque adeo diligenter docet. Atqui ipse, si talia scirem, admodum gloriarer, et magni me facerem. sed certe, o viri Athenienses, hæc equidem nescio.

(5.) At vero requiret forsan aliquis vestrum, Quidnam, o Socrates, tuum est opus? et unde adversus te exortæ sunt hæ calumniæ ? nisi enim aliquid præter aliorum consuetudinem ageres, nunquam tantus de te rumor concitatus esset. nam unde de te sermo tam frequens, nisi egisses aliquid a ceteris alienum? Dic ergo nobis quid tandem id sit, ne nos de te temere aliquid judicemus. Justa sane hæc mihi videtur interrogatio: atque ego vobis conabor ostendere, quidnam id sit, quod mihi nomen hoc, et calumniam peperit. Sed audite jam; etsi vereor, ne forte quibusdam vestrum jocari videar. verumtamen existimate, me vobis vera omnino dicturum. Equidem, o viri Athenienses, non ob aliud certe, quam ob sapientiam quandam, ejusmodi nomen nactus sum. Sed ob quam sapientiam? forte ob eam, quæ humana sapientia est. nam hac revera sapiens esse videor. Illi vero, quos paulo ante commemorabam, majorem

« PreviousContinue »