Page images
PDF
EPUB

Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS'.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir
ingenii laude, tum literarum studio, nec non et
bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est.
Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat De
Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus;
ab quo etiam inter Campaniæ principes cele-
bratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEM-
ME CONQUISTATA, lib. 20).

Fra cavalier magnanimi è cortesi,
Risplende il MANSO.

Is authorem Neapoli commorantem summå be-
nevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit
humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes
ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne in-
gratum se ostenderet, hoc carmen misit.

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi

Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phœbi; Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,

Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.

Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione [Phœbo,
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantémque crocum,perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandáque gesta, canebant ;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in harbosâ, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicámque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claráque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies plausúmque
virorum,

Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non spoute domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;
Ille licèt magnum Alciden susceperat hospes ;

Tu quoque, si nostræ tantùm valet aura Ca- Tantùm ubi clamosus placuit vitare bubulcos,

[blocks in formation]

cessant

Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, morésque, et dona Minervæ ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquain bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens, Italas ausa est volitare per urbes.

'At Naples Milton was introduced to Giovanni Battista Manso, marquis of Villa. Milton at leaving Naples sent this poem to Manso. He was a nobleman of distinguished rank and fortune, had supported a military character with high reputation, of unblemished morals, a polite scholar, a celebrated writer, and an universal patron. It was among his chief honours, that he had been the friend of Tasso: and this circumstance, above all others, must have made Milton ambitious of his acquaintance.

VOL. VII.

Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosáque tecta,
Peneium propè rivum: ibi sæpe sub ilice nigra,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcentúrque novo maculosi carminé lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab
Diis superis, poterit magno favisse poetæ. [ortu
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Esonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniúmque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicumi,
Phœbæos decorâsse viros qui tam benè nôrit,
Siquandò indigenas revocabo in carmina reges,
Arturúmque etiam sub terris bella moventein!
Aut dicam invicta sociali fœdere mensæ
Magnaniinos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte pha-
langes!

Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorúmque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi mollitèr urnâ :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bono-

[blocks in formation]

Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea
virtus,

Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et, totâ mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem vicinia pastores,
eadem studia sequuti, à pueritia amici erant,
ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ pro-
fectus peregrè de obitu Damonis nuncium ac-
cepit. Demùm posteà reversus, et rem ità
esse comperto, se, suámque solitudinem, hoc
carmine deplorat. Damonis autem sub per-
sona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe
Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cæ-
tra Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque
cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egre-
gius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin, et Hy-
Et plorata din meministis fata Bionis,) [lan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Flumináque, fontésque vagos, nemorúmque re-
[altam

cessus ;

Dum sibi prææreptum queritur Damona, neque
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicèt illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignúmque tui te ducat in agmen,
Ignavúmque procul pecus arceat omne silentâm.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

Quicquid erit, certè nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus, amabit:
Si quid id est, priscámque fidem coluisse, piúmque
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum,
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.
[Damon;
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca feta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones.

| Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantúque, solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacal,
agni.

Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et ma-
Jus Auster

Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat,
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, [agni.
Cùm Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrå,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastorésque latent, stertit sub sepe colonus;
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiósque sales referet, cultosque lepores?
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractaque agigata crepuscula silvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,

agni.
[herbis
Heu, quam culta mihi priùs arva procacibus
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illa
Mærent, in'que suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas;
"Hfc gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus

undas :"

[blocks in formation]

Nubila frons, oculique truces, vultúsque severi;
Illa choros, lusúsque leves, et semper amorem
Jure petit: bis ille miser qui serus amavit."

Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle,
Docta modos,citharæque sciens, sed perdita fastu
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla fu-
turi.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,
agni.

[blocks in formation]

In'que vicem hirsuti paribus junguntur onagri :
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parcm de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandèm non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit æternum linquens in sæcula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat,agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oris
Ire per aëreas rupes, Alpémque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviósque sonantes !
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et benè compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse," Vale, nostri memor ibis ab astra."
Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestrî nunquam meminisse pi-
Pastores Thusci, Musis operata juventus, [gebit,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque
Damon,

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cùm stratus ad Arni
Murmura,populeúmque nemus,quà molliorherba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec, puto, multùm
Displicui; nam sunt ut apud me, munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti,domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi; [retardat,
"Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè
Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, bumilésque crocos, foliúmque
[dentum."
Quasque habet ista palus herbas, artésque me-
Ah pcreant herbæ, pereant artésque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum fortè novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra [sim
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne
Turgidu!us, tamen et referam: vos cedite,silvæ.

hyacinthi,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Artro, fatali fraude, lögernen
Mendaces vultus, assumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu,
Multùm oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet
Non sperâsse uni licet omnia, mî satis ampla [uni,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in

Ite domum impasti, dominojam non vacat,agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmque

Beliuum,

ævum

Tum licèt, externo penitùsque inglorius orbi,)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibúsque frequens Abra, et nemus omne
Treantæ,

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat,agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, [sus,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Man
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus:
Quis putet? hîc quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,
Hinc ferit; at,circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,

Damon,

[abiret

Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida vir-
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, [tus?
Nec tibi conveniunt lacrymæ ; nec flebimus ultra:
Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit ar-
cum;

Heroúmque animas inter,divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, plaçidúsque fave quicunque vocaris.
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, silvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM, OXONI
ENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECA-

RIUM'.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denud 'John Rouse, or Russe, master of arts, fellow

1

:

Antristrophe.

Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,

mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ publicâ reponet, Ode. Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistro-Quin tu, libelle, nuntii licèt mal phis, unâ demum Epodo clausis; quas, taFide, vel oscitantiâ, metsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt καλὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phalencia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

[blocks in formation]

Unguibus imuninentes,

Figat Apollineâ pharetrâ,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige pennâ:

Strophe 3.

[blocks in formation]

At ultimi nepotes,

Et cordâtior ætas;

Phineámque abigat pestem procul amne Pega- Judicia rebus æquiora forsitan

seo?

of Oriel College Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April, 1652, and was buried in the chapel of his college.

Adhibebit, integro sinu.
Tam, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

END OF VOL. VII.

Erratum. Line 5 of L'Allegro, page 475, forsads read spreads.

Printed by W. Flint,

Old Bailey.

« PreviousContinue »