Atque dare in cineres, nitrati pulveris igno Protinùs ipse igitur, quoscunque habet Anglia fidos, Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Est locus æternâ septus caligine noctis, Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nullóque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt: Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi; prudens Natura negavit Indignam penitùs nostro conjungere mundo; Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareóque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago: Et, quotquot fidei caluere cupidine veræ, Consilii socios adhibete, operisque ministros." Finierat; rigidi cupidé paruere gemelli. Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanáque perversæ ridet conamina turbæ ; Atqui sui causam populi volet ipse tueri. Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditúsque patent, totidémque fenestræ ; Ampláque per tenues translucent atria muros: Excitat hîc varios plebs agglomerata susurros; Qualitèr instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas latè spectantia terras. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis ; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes : Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit : Et primò Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertáque murmura, spargit : Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authorésque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa şilet; stupuere relatis Et paritèr juvenes, paritèr tremuere puellæ, Effoetique senes paritèr tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres : IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.1 ANNO ÆTATIS XVII. ADHUC madentes rore squalebant genæ, Adhuc liquentis imbre turgebant salís, Dum mæsta charo justa persolvi rogo Wintoniensis Præsulis. Cùm centilinguis Fama, proh! semper mali Spargit per urbes divitis Britanniæ, Populósque Neptuno satos, Tumulis potentem sæpe devovens deam: Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore; Graiúsque vates parciùs Nicholas Fulton, Bishop of Ely, died October 5, 1626, not many days after Bishop Andrews, before celebrated. He had been master of Pembroke Hall, ss well as Bishop Andrews. Turpem Lycambis execratus est dolum, Sponsámque Neobulen suam. At ecce! diras ipse dum fundo graves, Audîsse tales videor attonitus sonos "Cæcos furores pone; pone vitream Quid temerè violas non nocenda numina, Non est, ut arbitraris elusus miser, Erebóve patre creta, sive Erinnye, Ast illa, cœlo missa stellato, Dei In lucem et auras evocat: Et sempiterni ducit ad vultus Patris : Hanc ut vocantem lætus audivi, citò Foedum reliqui carcerem, Volatilésque faustus inter milites Ad astra sublimis feror: Vates ut olim raptus ad cœlum senex, Auriga currûs ignei. Non me Boötis terruere lucidi Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia · |